S. Silviae Peregrinatio

Itinera Hierosolymitana / Egragia

Itinera Hierosolymitana / Egragia. Itinera hierosolymitana saecvli IIII-VIII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 39). Geyer, Paul, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Peruenimus ergo ad summitatem montis illius, ubi est nunc ecclesia non grandis in ipsa summitate montis Nabau. Intra quam ecclesiam, in eo loco, ubi pulpitus est, uidi locum modice quasi altiorem tantum hispatii habentem quantum memoriae solent habere.

Tunc ergo interrogaui illos sanctos, quidnam esset hoc, qui responderunt: hic positus est sanctus Moyses ab angelis, quoniam, sicut scriptum est, sepulturam illius nullus hominum scit: <quoniam certum est eum ab angelis fuisse sepultum. Nam memoria illius, ubi positus sit, in hodie [non] ostenditur; sicut enim nobis a maioribus, qui hic manserunt, ubi < positus sit> ostensum est, ita et nos uobis monstramus, qui et ipsi tamen maiores ita sibi traditum a maioribus suis esse dicebant.

Itaque ergo mox facta est oratio, et omnia quae in singulis locis sanctis per ordinem consueueramus facere, etiam et hic facta sunt: et sic coepimus egredere de ecclesia. Tunc autem qui erant loci notores, id est presbyteri uel monachi sancti, dixerunt nobis: [*]( 20 Deut. 34, 6 ) [*]( 4 nobis cum A lt modice A modica Cholodniak modicum scripsi 23 non ostenditur A nunc ostenditur Bernard non delendum esse censui Krit. Beitr. p. 27 24 ubi] ibi Cholodniak ubi positus sit ipse suppleui )

54
si uultis uidere loca, quae scripta sunt in libris Moysi, accedite foras hostium ecclesiae et de summitate ipsa, ex parte tamen ut possunt hinc parere, attendite et uidete, et dicimus uobis singula, quae sunt loca haec, quae parent.

Tunc nos gauisi satis statim egressi sumus foras. Nam de hostio ipsius ecclesiae uidimus locum, ubi intrat Iordanis in mare mortuum, qui locus subter nos, quemadmodum stabamus, parebat. Vidimus etiam de contra non solum Libiadam, quae citra Iordanem erat, sed et Iericho, quae trans Iordanem; tantum eminebat excelsus locus, ubi stabamus, id est ante hostium ecclesiae.