De Singularitate clericorum

Pseudo-Cyprian

Pseudo-Cyprian. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.3). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Samt equidem necessitates aliae, quae noe pnnatim quoque feminas uidere conpellant, sed etiam ipsae diuini praecepti uel operis imperant efficaciam, ut uisitemus, ut solacia praebeamus, ut hortamenta uitalia salubriter intimemus : nec tamen et in his officiis minor cura gerenda est pro moribus nostris, ut clarescant in nostra operatione indicia puritatis. seueritas non desit quae sub clerico feminam possit adstringere, ut ipsam consolationem nostram suscipiat cum tremore et ita sentiat uisitationis affectum , ut clericum ueneretur. ac ne tardius sit euagari per singula, totum quicquid agimus honestum esse potest, si semper in nobis signa honestatis eluceant, sicut Paulus apostolus uniuersa complexus est dicens: omnia uestra honeste fiant. et iterum, sicut praecepimus, inquit, nobis, honeste ambuletis. non bene succedit quicquid agitur passim, et sanctum non est quod geritur sanctum, nisi sancte quod sanctum est peragatur, sicut Salomon adserit dicens: qui enim custodierint iuste insta iustificabuntur. sinceriter ergo sinceritas ipsa seruanda est et omne quod uoti est etiam in actu signandum, ne aliud uota commendent et aliud actus insinuent. undique probanda et institutio uoluntatis et undique consummandus est cursus uniuscuiusque certaminis, ne minus sit aliquid ad triumphum, si non plenius dimicetur. hinc Paulus apostolus introducit documenta certaminum: sed e t qui in agone, inquit, certat, non coronabitur, nisi legitime certauerit. et iterum, nescitis, inquit, quoniam qui in stadio currunt omnes quidem currunt, sed unus accipit brauium. sic currite, ut conprehendatis. omnis autem qui in agone contendit ab omnibus continens est: et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant, nos autem incorruptam. plenitudo est ergo sanctitatis [*]( 11 I Cor. 14, 40. 21 I Tim. 9, Õ. ) [*](12 I Thess. 4, 12. 23 I Cor. 9, 24. 25. ) [*](15 Sap. 6, 11. ) [*]( 1 quoqae priuatim v 2 ompellat C1 operis uel praecepti v imperat C 5 gerenda C, agenda v 6 seueritatis C1 8 ne tx nec C 9 euagare C* 11 honeeta C 12 ut honeete C2ν 15 custodierit C1 17 actus Cl 22 nici C, nisi qui v 26 autem C, enim ν continens est C, se abstinet ν 27 ille C1 28 nos C, uos v )

193
et palma perfecta, ut ex omni parte secum non habeat quod recuset, ne quod profitetur odisse tenendo uideatur amare.

Quod si aliquis dicit captinum teneo adnersarium meum cui semper insultem\', uideat ne forte aduersus eum captiuus incipiat praeualere. numquam securus cum thesauro latro tenetur inclusus nec intra unam caueam habitans cum lupo tutus est agnus. ipse se uoluit penetrari qui hostem proprium in suas portas induxit, et intestinum gladium sibi ipse supposuit qui locum habitationis suae aduersarii ingressibus reserauit, et qui fretus est conuersari cum scandalo sine causa dicit \'pacatus uolo esse cum diabolo contra apostolum dicentem: nolite locum dare diabolo. omni ergo modo muniendus est locus, ubi fuerit thesaurus absconditus, ne per unam cauernam totum parietem latro suffodiat. nam si deforis expugnans uix muris expellitur, quantum ualebit si intra muros acceperit habitaculum ? et si illi qui contra eum claudunt aliquotiens ab eodem capiuntur, quanto magis ille qui ultroneus illi patefecit ingressum, cum dicat Salomon: si iustus uix saluus fit, peccator et impius ubi parebit ? omnes ergo rimae, non dicam portae claudendae sunt, ne per unum foramen castra omnia penetrentur, et uniuersa conponenda sunt munimenta, ne per modicum non munitum tota ciuitas ruat, sicut Salomon repetit dicens: qui spernit modica, paulatim cadet.

Stupeo antem peruersitatis huius arbitrio, ut a olericis ad commnnitatem femina magis quam masculus eligatur. numquid tantum mulier utilior est commodis clerici, quantum prodest masculus continens uel puer masculo continenti? aut ipsa erit decens utilitas quam indecens communitas facit? et ubi erit quod Salomon ait: omne [*]( 11 Eph. 4, 27. 26 Sir. 13, 15. ) [*](17 Prou. 11, 81. ) [*](21 Sir. 19, 1. ) [*]( 1 et C 8. l. 2 profiteatur 01 5 intra] infra C 6 penetrari C, snperari e 8 aduersarii] aduereis C 9 causa non C 10 esse uolo v 14 intra] infra C 15 eum ex reum C clauduntur fort. 16 patefecerit 11 ingresum] decipitur add. v 17 peccator et impius C, iniustus v 18 non C, ne v; cf. p. 186,13 19 uniuersa ergo v 20 minutum Cx 22 stupeo C, studio v, fit itndio Oxon. huius peruersitatis v arbitrio C, arbitrium «d arbitror v 26 ntilitas q. indecenB add. C m. 2 in marg. 26 omnis C. ) [*]( DI A ) [*]( 13 )

194
animal diligit simile sibi? ei iterum: uolatilia ad sibi similia conueniunt. sed et si femina utilior existimaretur, non oportebat carnalia. emolumenta praeponere utilitatibus spiritalium commodorum et expediebat qualemcumque uirum inutilem sustinere pro existimatione munienda quam bonos effectus mulieris cam existimatione turpissima. quod Salomon comparat dicens: melior eat, inquit, iniquitas uiri quam benefaciens mulier. artificialia sunt itaque semper diaboli beneficia, quibus ingenium suae calliditatis exercens sanctimoniae deditos dolosis commoditatibus iuuat ut perdat: et inter continentes quasi necessaria emolumenta mutuis adiuuaminibus subministrans adigit prius masculum et feminam pariter [conuersari], ut postquam inseparabiles fecerit per alterutra solacia possit occidere dantes simplices animos ad castitatis uota seruanda., et inpugnationis suae arma subducens interim quasi placidus fautor ~ suggerit sanctitatis argumenta, donec diutius inter ambos inimicam nutriat amicitiam. facit affabiles inuicem sibi et deseruire, et adsentator infestus impedimenta remouens uniuersa commodis eorum gaudet efficaciam commodare, ut tota eos sibimet ipsis necessitate commendans exhibere eos possit in alterutrum solita consolatione pendere. non uult eos in aliquo inpedire, ne separet tam spiritaliter quam carnaliter. inconcussos efficit uiuere, ne ipsa societatis initia inmaturo tempore foedera coepta conturbent. usque adeo illos prouidentibus cunctis ad perfectum sanctitatis inuitat fouet subleuat, ut Dei esse computent beneficia ipsa contraria, quibus inducuntur ut pereant, nescientes numquam Deum iuuare quod uetat. quibus in tantum diabolus blandiens securitatem praeparat sanctimoniae, ut coniunctos se magis aestiment quam disiunctos immobiles circa libidinem perduraro: quos cum omni tranquillitate deducens nullis [*]( 1 Sir. 27, 9. 6 Sir. 42, 14. . ) [*]( 1 aU. sibi om. v 2 existimatur C 5 bonus C1 7 artificiali Ck 8 itaque C sed que g. L m. 2 beneficia C1, nene- ficia C\'v 9 inbat Cl 11 subministras C1 adigit C, agit v 12 conuereari om. C inseparabile C1 alterutra C, ntr s. l. m.2 13 dante Cl 16 amicitiam Ct concordiam ν sibi inuicem ν 22 conturbet C uidentibus ν 25 pare- ant C\' )
195
procellis aut fluctibus inquietat et uelut in medio mari minus cautos inducit laxare uela nec quaerere gubernacula, ut subita tempestate concitatos naufragos ex insperata commotione submergat. hanc primo exhibet lenitatem, ut duas naues oblectet ad inuicem conuenire, quas cum fecerit iunctas, repentinis turbinibus in semet ipsas elidere possit frangere: et his utitur blandimentis, subtractis omnibus iaculis conpescens aduersa, suggerens prospera, et tamdiu sopitum ignem sine ullis flammis occultat, donec duas faculas iungens semel ambas accendat: et tamdiu cessat saeuitiae suae tela supponere, donec sicut peritus uenator quod occisurus est laquei sui uinculis alliget. at ubi insolubili catena deuinctos adstrinxerit uelut lanista protinus duos gladiatores aduersus inuicem compellit armari et subinde stimulans membra statim. gladios aptat, statim succendit insaniam et in uulnificos amplexus inpingens utrumque semel uno icto mortificat. sic explicat quod ante praestare uidetur, sic de simplici caritate amorem conflat inlicitum, sic per sanctitatem subinducit interitum, dum contentus est cedere, sic ualet fortius occupare et dum submissus patitur semet ipsum praebere deuictum, sic plenius deuincere gloriatur. cuius uersutias Paulus apostolus sic intellegit dicens : non enim ignoramus, inquit, astutias eius. male itaque in hac participatione pacati sunt qui ad bella pacificante diabolo perducuntur et non bene in sanctitate proficiunt, quibus ad detrimentum profectus ipse inimici artificio subornatur, nec recto cursu moliuntur continentiae scalas ascendere, quos ut de alto praecipitet elaborat ad culmen aduersarius protelare. sed necesse est caducis lapsibus elidantur qui uiam lubricam tenuerunt, de qua Salomon sic praedicat dicens: est [*]( 19 II Cor. 2, 11. 26 Prou. 14, 12. ) [*]( 2 relaxare v concitatoa ex citos Cm. 2 5 ipaia O. 6 ut subtractis v 7 et C 8. I. m. 2, om. c 8 occultet v semel C, simul v; item l. 14 10 peritus ex periturus C laqueisui C ui s. l. m. 2 alligat O. 11 insolubili C, indissolabili v deuietos C duo Cl 13 succendit. Insania C ia om. v 15 in amorem C in exp. m. 2 16 subinducit C, sibi indncit a 21 snnt ex sumus C m. 2 22 prouectus C 23 recto ex retro C WI. 2 curaum molliuntur Cl 24 scala 01 elaboret 01 ) [*]( 13. )
196
quae uidetur apud homines recta esse: nouissima autem eius ueniunt in profundum inferorum.

iSed aiunt: si de hac coniunctione clerici denotantur, notandi sunt etiam sancti plerique nobiscum, siue Helias qui mansit apud uiduam, siue apostoli qui mulieres secum comites circumducebant, ut Iohannes qui matrem Domini adsumpsit eodem Domino delegante, aut ipse Dominus, cui de suis facultatibus alimenta praestabant aliquae mulieres religiosae, cui etiam Martha ministrabat ad mensam et qui singulariter locutus est ad puteum sedens cum alienigena muliere Samaritana uel cui recumbenti femina lacrimis pedes lauit et capillis extersit\'. callidi argumentatores et iuris periti fallaces qui dum cupiunt praeuaricari, controuersias actionesque causarum etiam ipsa iura transuertunt, et cum nolunt conpetentibus coerceri iussionibus legum, ad inludendos iudices inconuenientibus exemplis uelut similes coniecturas iuris obiciunt. qui per Salomonem ipsius legis sagacitate produntur: peccator, inquit, homo euitat correptionem et ad uoluntatem suam inuenit comparationem. tales igitur non prius per orationem sed per correptionem prius reuincendi sunt, ut non ante interpretatis orationibus instruantur, quam amiserint quod ad defensionis solacium reppererunt: sicut nos aduersus huiusmodi homines Salomon edocet dicens: noli, inquit, respondere insipienti ad ipsius insipientiam, ne similis fias illi: sed responde insipienti contra ipsius insipientiam, ut non uideatur sibi sapiens esse.

Re uera magni homines qui se comparant sanctis, et eximia conuersatio nostra quae prophetis uel apostolis uideatur aequalis. ad occasionem luxuriae nostrae in peruersum sanctos nolumus imitari et inter ceteros actus uestigia iustorum nolumus sequi. in quibusdam infirmos nos excusamus ad imitanda facta maiorum et in aliis aequales nos [*]( 16 Sir. 32 (35), 17. 21 Prou. 26, 4. 5. ) [*]( 2 infernorum v 4 eine C, sicnt v 9 ad puteum ex apud eum C m. 2 alienigenam mulierem samaritanam O. 18 igitur C, ergo v prius per C, per v correptionem C, correctionem v prius Cl, potius Otv 19 rationibus C 20 admiserint v 22 insipienti C in raa. m. 2 27 in C 8. I inter C, in v 29 nos aequales v )

197
maioribus protestamur: cum Helias ipse in angustia constitutus inparem se patribus suis ante Deum fateatur: numquid, inquid, melior sum patribus meis? hoc Helias de antecessoribus suis in infirmitat« sua cogitur exclamare: et nos Heliae uel prophetis et apostolis et Domino uirtutem nostram non dubitamus aequare? uideo plane sic apud nos calcari auaritiam, sicut apostoli propria cuncta dimiserunt. uideo crapulam et ebrietatem sic nostris conuiuiis abesse, sicut apostoli nihil habentes frequenter coacti sunt esurire. cognosco taliter in nobis ieiunia sitim famem nuditatem propter instantiam doctrinae solius ubique pollere, sicut in apostolis legimus triumphasse. et adprobatur apud nos eadem exercitia feruere uirtutum, quibus apostolos omnia uitia tremuerunt. plane quadraginta dierum ieiunium Domini meditamur et orationes excubiasque quibus ille per solitudines etiam silentia nocturna rumpebat. numquid similes agones frequentamus contra luctamina uitiorum et sic agimus rigore auctoritate uigiliis passionibus labore necessitatc afflictatione abstinentia, quibus peccata calcantur, ut nemo de nobis mali aliquid suspicetur? per quae Paulus apostolus conscientiam suam innotuisse omnibus gloriatur. in omnibus, inquit, commendantes nosmet ipsos quasi Dei ministros, in sustentatione multa, in pressuris, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis, in plagis, incustodiis, in carceribus, in seditionibus, in inuocationibus, in laboribus, in uigiliis, in ieiuniis, in castitate, in scientia, in longanimitate, in bonitate, in spiritu sancto, in caritate non ficta, inuerboueritatis, in uirtute Dei, per arma iustitiae a dextris et sinistris. ad has imitationes infirmi sumus, sed ad mulieres circumducendas possibilitatem nobis conparandae imitationis adsciscimus. quod [*]( 2 m Reg. 19, 34. 18 II Cor. 6, 4-7. ) [*]( 2 patribus ex principibus C m. 2 8 in om. C 6 nos C, uos v 7 nostris C, uestris v 10 adprobatnr ex adprobato C m. 2, approbantur a 11 apostolos ex apoatolos C, apostoli v 14 noctuina silentia v rumpetebat C1 agonea C s. l. m. 2 15 luctamiam C* auctoritate C, austeritate v 16 afflictatione C, afflictione v 17 que ex quem C 20 in trib. in n. C, in tentationibus in tribulationibus v 26 et C, et a v 27 sed scripsi, et Cv )
198
si etiam cuncta illorum quisquam se implere iactasset, me tamen nullius suadela poterat inclinare, ut alios nunc apostolos crederem contra apostoli Pauli professionem: numquid, inquit, omnes apostoli? numquid omnes prophetae? si Christus comparare se ipsum ausus est Deo qui ait : pater maior me est, aut si apostoli coaequare semet ipsos ausi sunt Christo, et nos hodie hodie apostolis aequales faciat consimilis fortitudo, misera humanitas, in hac aequalitate non times fulminari, qui de filio Dei aut de filiis tonitrui non cunctaris peccatis tuis exempla uelut similia mutuare? eam superbiae sit elata iactantia, etiam minimis ecclesiae quemquam conparabilem uelle conscribi, cam Paulus moneat et dicat : alter alterum superiorem existimantes sibi. et inferius addidit dicens: hoc sentite de nobis quo d et in Christo Iesu qui cum in formaDei essetconstitutus, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semet ipsum exinaniuit formam serui accipiens.

\' Minns utique de nostris niribus sentieodum est, nec fortitudini sanctorum nostra infirmitas comparanda est, sicut nobis apostolus Paulus de semet ipso magisterium proponit et dicit: non enim audemus, inquit, comparare nos aut conferre quibusdam qui se ipsos commendant, sed ipsi in nobis ipsis nosmet ipsos nobis commendantes: non supra mensuram gloriantes sed ad mensuram gloriae. quam nobis mensus est Deus. at enim contemplamur quod ipse iterum dixit: plus ab illis omnibus laboraui, nihil melius, nihil aptius mihi proponitur, unde uincam, nisi ut de ipso, de quo mihi praescribitur, ego ipse praescribam. certe ipse plus ab omnibus laborauit, et tamen ad mulieres circumducendas collegas suos imitari contremuit, ne se ad [*]( 8 I Cor. 12, 29. 12 PhiL 2, 5-7. ) [*](5 Io. 14, 28. 19 n Cor. 10, 12. ) [*](11 PhiL 2, 8. 24 I Cor. 15, 10. ) [*]( 1 nullius C us s. l. 4 se ipsum comparare ν S et om. ν facit v consimiles C1 8 qui C, quae v 9 mutari C\' 11 sibi existimanteB v 17 utique C, itaque v 18 nobis ex nos C m. 2 23 gloriae C, gratiae v 24 ad enim C, etenim v ipee om. v 26 perscribitur C1 27 ipee plus ab omnibuB C, plus omnibus ipee v )

199
incertum subiceret temptationi carnali. unde ipse rationem sic reddidit dicens: ego, inquit, sic curro, non quasi in incertum, sic pugno, non quasi aerem caedens, sed adfligo corpus meum et in seruitutem redigo, ne forte aliis praedicans ipse reprobus inueniar. huic ergo te conpara, qui te apostolum iactas et ex ipso disce quid metuas, qui clamat et dicit: oro uos, imitatores mei estote. noluit itaque de mulieribus circumducendis habere fiduciam, qui non ignorabat quantum aliae uirtutes ab aliis uirtutibus differrent et aliam claritatem solis et lunae aliam, aliam uero stellarum, de charismatibus ecclesiasticis similitudinem conparans intimauerat. sed nos contra de apostolica nobis coaequatione blandimur, non intendentes penitus quid apostoli et sancti omnes inuicta uirtute gesserunt, et difficilem rumpere quaerimus uiam, cum per facilia planior sit nobis apposita contra Salomonem dicentem: non te credas, inquit, uiae laboriosae, ne ponas animae tuae scandalum. nec ullus considerat quoniam unus securus in lubrico graditur et alius qui inpar est labitur, unus per rupes cursu montes ascendit et alius si se coartauerit cadit, uni contingit per tempestates nauigia feliciter explicare et alteri talis felicitas non potest euenire; quod Paulus apostolus decernit dicens: unusquisque, inquit, proprium donum habet ex Deo, unus quidem sic, alius uero sic.