De Singularitate clericorum

Pseudo-Cyprian

Pseudo-Cyprian. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.3). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Postremo si animum nostrum confidimus m hac commumtate perseuerare semper, uel illud apud nos debet esse suspectum, ne ipsae quae nobiscum conueniunt in nos ipsos forsitan moueantur aut in alteros amores prae rapida aetate incitamentis furialibus stimulentur: et erit nobis causa, quod peius est, sine causa ut fornicatio nos maculet aliena, apud quos suggeritur ceteris occasio lupanaris, et crimine alieni reatus absorbebimur, cui nos ipsi subornamus immunditiae lenocinium. propter quod apostolus paulus de similibus ita nos instruit dicens: si propter escam frater tuus scandalizatur, iam non in caritate ambulas. noli esca tua illum perdere, [*]( 7 Sir. 9, 4. 16 Sir. 9, 9. 27 Rom. 14, 15. ) [*]( 4 risu C, riaum Erasmus, usu 11 7 saltatrice C, cantatrice 11 11 compieare C apic ita ras. 18 solidalitas C 14 quo] quod C est C 8. I. m. 2 sodetas C, sodalitas 11 16 non C, ne v; cf. cap. 11 19 peraeuerare C, durare v 20 nos non C sed non exp. ipse C 22 rapida C m ras. m. 2 23 quod C, aut quod v 24 et ex nec C m. 2 25 absorbimus C* )

186
propter quem Christus mortuus est. et iterum: bonum est non manducare carnem neque bibere uinum neque in quo frater tuus offendit aut scandalizatur aut infirmatur. et alio loco, hoc, inquit, iudicate magis, ne ponatis offendiculum aut scandalum fratri. et de semetipso sic ait: propter quod si cibus scandalizat fratrom, iam non manducabo carnem in aeternum, ne fratrem scandalizem. cum ergo nos pulsat coniunctionis huius molestia detestabilis, etsi adulteros non potest facere, facit tamen lenones adulteris et incestis. quis enim alterius cordis scrutator qualitatem uniuscuiusque perpendat et pro altera persona contra satanan repugnator, circa Deum uero idoneus fideiussor esse praesumat? de semet ipso demens est, qui aliquid pollicetur, non dicam si etiam pro femina sponsionem ponere uideatur, cum Paulus apostolus sic de ae pronuntiat dicens: non quia iam accepi aut iam iustificatus sum aut iam perfectus sum, sequor autem si conprehendam, inquo et conprehensus sum a Christo. fratres, ego me non arbitror comprehendisse adhuc: unum tamen, posteriora quidem obliuiscens, ad ea quae sunt ante petens ad regulam sequor ad palmam supernae uocationis Domini nostri Iesu Christi. quicumque ergo perfecti sumus, hoc sentiamus. et iterum, mihi, inquit, pro minimo est, ut a uobis iudicer aut ab humano die: sed neque me ipsum iudico. qui autem me iudicat, Dominus est. et alio loco, beatus, inquit, qui non iudicat semet ipsum, in quo probat alium. quamuis ergo nos nec de nostra stabilitate certum aliquid habeamus qui sine cessatione concutimur inter fiuctus saeculi [*]( 1 Bom. 14, 16. 15 PhiL 8, 12-14. ) [*]( .4 Eom. 14, 13. 22 I Cor. 4, 3. ) [*]( 6 I Cor. 8, 13. 25 Bom. 14, 22. ) [*]( 3 in quo C, ostendere in quo v ofFenditur v 6 fratrem meum « 9 lenones C, peiores v 10 cordis alterius e 13 non C1, ne C2ν; cf. cap. 18 14 pronuntiet v 16 si] si quomodo v 17 me C 8. Z. m. 2 18 adprehendisse C adhuc om. v 19 petens C, pedes v 21 christi] christi scquor C 22 et iterum 2 codd. Balusii, om. C 23 h. die] humana fide C 24 iudicat me v 25 in C s. Z. m. 2 )
187
sustinentes procellosos incursus, tamen si alicui tanta flducia est de immobilitate propriae firmitatis, saltim sollicitus reformidet, ne ipse sit scandalum uisibus alienis et terreatur uoce Domini comminantis: uae, inquit, huic mundo ab scandalis: uerumtamen uae homini illi per quem scandalum uenit. si has Domini comminationes religioso corde metuimus et reueremur, plus de aliis quam de nobis extimescamus periculum nostrum, qui mutuis ab apostolo Paulo utilitatibus obligamur. non quae sua sunt, inquit, singuli cogitantes, sed aliorum. et iterum: nemo quod suum est quaerat sed quod alterius.

Sed aliquis arripiens de ipso Paulo quod opponat, unusquisque, inquit, nostrum pro se rationem reddet Deo et unusquisque suam sarcinam portabit. qui non uult ergo pro altero reddere rationem, nec causis eius ant negotiis debet particeps inlicitus interesse, et qui liber uel inmunis circa sarcinas alienas conatur existere, nihil alienum contraria condicione teneat infra se. nam necesse est rationi alterius subiciatur qui negotium tractauerit alienum. oportet eum damno perstringi uel dispendio sarcinarum, apud quem sub intuta custodia fratris sarcinae perierunt, quia quicquid in domo nostra sub minus idonea tutela fuerit aut latrones effregerint, nostrum est et a nobis exigitur quicquid per inertiam nostram male commissum est. tunc uero ab inuicem liberi sumus, si nihil apud nos de re alterius reseruetur.

Foreitan aliquis dicat: ergo nec ad domum orationis debemus pariter conuenire, ne aliquis aliquem scandalizet? haereticae professioonis est ista contradictio calumniosa quae de bonis praescribit ut [*]( 4 Matth. 18, 7. 11 Rom. 14, 12. ) [*](8 Phil. 2, 4. ) [*](9 I Cor. 10, 24. ) [*]( 3 uisibus ex naibus C et scripsi, si 01, sed C*v terreatar C ea corr. nocem 01 6 ueremur Pamelius 9 quae aliorum v 11 aliqui C1 arripiens C ens in ras. oppo- Dare C\' 12 nostrum C, uestrum v deo C s. I. m. 2 18 portat 01 14 eiuB C sed us a. I. m. 8 aut C, nec v 17 eet C, est ut v 20 fuerit C, perditum fuerit v effringerint 01 21 exigetur v 22 est C, custoditur v 23 apud nos C 8. I. m. fl reseruentur C )

188
adserat mala, et de sanctitate praeiudicat ut immunditiam suptiliter introducat, de licito calumnias facit ut obtinere inlicitum possit. propter quod apostolus Paulus haeresi huic ante praescribit dicens: uerumtamen neque mulier sine uiro neque uir sine muliere in Domino. absit absit ut ubique feminae praescribantur aut ubique permissio tribuatur. habent loca sua circa maritum circa filios circa fratres circa parentes circa seruos et in domo orationis tantummodo iuxta cunctos clericos. in mansione autem una sine cognatione conpetenter non habent socios. haec est libra quae stat. stare uero non potest quicquid inclinauerit libram dicente scriptura: non declinabis in dexteram neque in sinistram, et Dominus in euangelio: quod amplius est a malo est. disce nunc temperantiae modum qui per licentiam quaeris excessum. ama feminas inter sacra solemnia et odio habe in communione priuata, si uis Salomonis tenere doctrinam: tempus, inquit, amandi et tempus odiendi.

Tunc ergo canenda sunt feminae participia, quando geritur carnalium curarum continua unanimitate frequentia, quoniam inter curas suas caro semper incitamenta cupidinis prouocat et illic parit fomenta peccandi , ubi pertractans commoda sua temporalis uitae cogitationibus senserit paululum relaxari, sicut Salomon adserit dicens: d eprimit terrena cogitatio sensum multa cogitantem. in conuentu uero sacrorum, ubi spiritus dominatur, ancilla semet ipsam cognoscens perdit suae uoluptatis usum, perdit et luxum dum tractantur caelestia, dum celebrantur sancta mysteria: tota humanitas occupatur, ubi non humana sed diuina sunt omnia: ubi ueneratio uel terror et tremor incutitur animis uniuersis, sepulta est profecto substantia carnalis. inter ipsa fere carnis mercimonia multi uoluptatem corporis neglegunt, quando a legionibus exercitia [*]( 11 Pron. 4, 27. 21 Sap. 9, 15. ) [*](12 Matth. 5, 37. ) [*](15 Sir. 3, 8. ) [*]( 5 ut C 8. l. m. 2 9 libra C, libera v 10 libram C, libera v 18 unanuaitate C, unanimiter ν 19 post semper cras etiam m C pariW C 22 terrena. C, terrae ν 23 in C$. I. «. 2 aaciEam C 27 tremor et terror ν 28 profecto C, perfecte v, perfecta Oxon. 29 quando C, scilicet quando v )

189
meditantur annorum aut crepat litibus forum aut resonant litteris auditoria aut negotiatores commerciis instanter incumbunt aut artifices in artificia ipsa propensi sunt: quanto magis ubi non carnale opus hominum sed spiritale geritur angelorum ? nihil illic inpugnationes possunt ubi et ipsi daemones cedunt, et nulla sexus alicuius permittitur considerari distantia , ubi nec aetas nec dignitas sed sola aequalitas regnat: atque ut plenius dicam, omnes illic tales sensus accipiunt ut et ipsa coniugalitas ignoretur, ubi christus loquitur auditur adtenditur et per omnia et in omnibus solus eat totum testante apostolo et dicente: ubi non est, inquit, Iudaeus et Graecus, circumcisio et praeputium, barbarus et Scytha, masculus et femina, seruus et liber sed omnia et in omnibus Christus. hunc plane conuentum gloria est celebrare cum feminis, in quo nulla discretio est qualitatis, cui tantum licet omnes aequare sine aliqua differentia, ut nec in ipso baptismate cuiusquam nuditas erubescat, ubi Adae et Euae renouatur infantia, nec exponit sed potius accipit tunicam.

Quod si et illic sit aliquis diabolo peior qui feminarum aspectibus feriatur, de nullo tamen congregatio nostra culpatur quae propter caelestia, non propter terrena colligitur. uiderit ei quis illic improbus luxuriosis optutibus fuerit, nullo modo alterum laedit qui non ad hominem sed ad Christum pro salute processit. quin etiam de suis contradictionibus contradictores excludam, ut non meis sed suis propositionibus cedant. si inter; festa sacra potest communis conuentio scandalizari ubi temptator et ipse diabolus tremit, quis illic stabilem se esse promittit ubi temptator audenter occurrit? et si illic periclitamur ubi Dei praecepta nos congregant, quid agimus ubi Dei iussa nos separant? et si turbamur illic ubi Dei uoluntate munimur, quanto magis ubi non solum diabolum sed etiam Dominum habemus aduersum ? cum [*]( 10 CoL 3, 11. ) [*](11 Beita C 14 eet discretio v cui C, ubi v 16 renouatur ex ren∗atur C m. 2 potius eed C 18 aliquid C1 19 de] sed de C sed exp. m. 2 nostra C, uestra v 20 uiderit C, uerum tamen uel quod ν improbus om. ν 24 eacra C, sancta ν 26 et ipee 0, ipse v stabilem∗∗ C 26 ..ubi C )

190
sacrosanctis enim iussis nobis diuina protectio ministratur, sicut Esaias ait, legem, inquit, in adiutorium dedit: sine iussionibus uero diuinis nullum potest esse praesidium.

Aliud est quod Deus imperat facere et Aliud uoluntati eius obsistere: cuius ita sunt mandata seruanda, ut si aliquid iusserit quod secundum homines iniustum uideatur, iustum credatur et fiat, et si iustum iusserit, iustum deputetur et fiat: cum sine uictoria non potest esse quod mandat, qui potens est iniustitiam iustificando uocare iustitiam et iustitiam reprobando iniustitiam probare transuersam, cuius uoluntas est sola et uera iustitia. si enim totum quicquid gerimus ad hoc tantummodo gerimus, ut Domino placeamus, profecto hoc solum erit iustum quicquid uoluerit et iusserit et probauerit Deus cui placere gestimus. nam cum serui non possint a semet ipsis scire quid suis dominis placeat, nisi dominorum sequantur imperia, et utique homines s* et cum ipsi homines hominum similium sibi non ualeant uoluntates agnoscere, nisi acceperint quod obseruent: multo magis mortales. nesciunt immortalis Dei iustitiam conprehendere, nisi ipse iustitiarum suarum dignetur indicia demonstrare, sicut Salomon adprobat dicens : quis enim hominum poterit scire consilium Dei? aut quis poterit cogitare quid uelit Deus? cogitationes mortalium timidae et incertae prudentiae nostrae. corpus enim quod corrumpitur adgrauat animam et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem. difficile aestimamus quae in terra sunt et quae in prospectu sunt inuenimus cum labore: quae in caelis autem quis inuestigabit ? sensum autem tuum quis scit, nisi tu dederis sapientiam et miseris sanctum spiritum de altissimis? et si [*]( 2 Es. ? 19 Sap. 9, 13-19. ) [*]( 1 iussis v, et iustis C \' diuina om. C 6 iniustum esse v 7 reputetur v uictoria C, iustitia v 9 probare] reprobare C 10 quicquid C, quod v 11 hoc] adhoc C 15 et ipsi homines om. v cum addidi ualent C uolnntates] utilitates C 20 cogitationes enim v 23 inhabitatio] cogitatio C; cf. LXX: βϱίϑει x0 γεω̄δες σϰr̃,νος 25 prospecto C 26 autem sunt v 27 qui C dederis ei υ 28 spiritum sanctum v )

191
correctae sunt semitae eorum qui in terra sunt, et quae tibi placent didicerint homines, et per sapientiam sanati sunt. ambulantes in tenebris sibimet ipsis lumen non possunt ostendere, nisi ultroneum se ipsum non uidentibus offerat lumen. ita humana caecitas ad Deum non dirigit uiam. nisi ipse lucernam legis ostendat. unde Dauid sic loquitur dicens. lucerna est, inquit, pedibus meis uerbum tuum et lux semitis meis. et iterum: praeceptum Domini lucidum inluminans oculos. hoc est ergo luciferum quodcumque a Deo fuerit intimatum: et hoc Deo dignum quod ipse Deus uoluntati suae fatetur acceptum, ut exerat per omnia dominatum. alioquin nec nos serui adscriberemur nec ipse Dominus haberetur, si secundum uoluntatem nostram permitteremur inpendere seruitutem et arbitrio nostro non Dei eligeremus exercitamenta iustitiae. tales Paulus apostolus uanificat dicens, ignorantes, inquit, Dei iustitiam et suam uolentes statuere, iustitiae Dei non sunt subiecti. tollantur nunc e medio ambages istae tam uanae et querimoniae inaniter calumniosae. ad spiritales actus cum feminis Deo iuuante non metuimus adunari, qui per Dei iussionem iustitiam nos credimus operari, ex qua nobis scimus munimenta supponi. priuatim uero continentibus quam plurimum clericis et uirginibus hospitia separanda sunt, quia quod Deus iniquum iudicat iustum esse non potest. contubernium tamen etsi nulla in ipso contubernio turpis consuetudo noscatur, accendit, quia inpossibile est integritatem ad uictorias peruenire quae contendit contra Dei iussa pugnare. quantum enim lex oboedientibus suggerit adiutorium, tantum inobaudientibus incitat quin immo peccatum dicente apostolo: uirtus, inquit, lex peccati. qui nos ergo iussit ut in sacris suis cum feminis triumphemus, ipse nos iubet ut priuatim pugnas femineas caueamus. [*]( 6 Pa. 118, 106. 27 I Cor. 15, 56. ) [*](8 Ps. 18, 9. ) [*]( 14 Rom. 10, 3. ) [*]( 2 didicerunt Cl 7 semittiB C 9 fuerit a deo v 11 exerat C, exerceat v 12 uoluntatem] aequalitatem C 20 monimenta C1 22 etsi] si C 23 nascatur Erasmus accedat ex accidit C WI. 2 24 uictoriam v 26 quin immo om. v 27 peccati lex v 28 nOli om. v )
192