Carmina

Pseudo-Cyprian

Pseudo-Cyprian. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.3). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

  1. Est locus ex omni medius quem credimus orbe,
  2. Golgotha Iudaei patrio cognomine dicunt:
  3. Hic ego de sterili succisum robore lignum
  4. Plantatum memini fructus genuisse salubres:
  5. Non tamen hos illis qui se posuere coloni
  6. Praebuit, externi fructus habuere beatos.
  7. Arboris haec species: uno de stipite surgit
  8. Et mox in geminos extendit brachia ramos,
  9. Sicut plena graues antemnae carbasa tendunt
  10. Vel cum disiunctis iuga sunt ab aratro iuuencis.
  11. Quem tulit hoc primo maturo semine lapsum
  12. Concepit tellus: mox hinc (mirabile dictu)
  13. [*]( Incipit hymnum de pascha M, Incipit de pascha E, De cruce domini uel de ligno uitae inscr. v. — 1 medium v credimus] cernimus Fabricius 3 stereli E, sterilis M succisum Aldus qui inter Poet. christ. operq a. 1501 primm hoc carmen edidit, succiso Ev; successor obore lignum M 4 gemuisse M 5 hoc M, hic E colonos EM, colonis Aldus 7 arboribus M 8 ramus M 9 ac sicut E grauis E antennae v 10 sunt ad aratra Aldus, stant ad aratra Fabricius 11 quem Aldus, quo EM, quod v )[*]( A m 20)
    306
  14. Tertia lux iterum terrae superisque tremendum
  15. Extulerat ramum uitali fruge beatum.
  16. Sed bis uicenis con firmiter illo diebus
  17. Creuit in immensum caelumque cacumine summo
  18. Contigit et tandem sanctum caput abdidit alte,
  19. Dum tamen ingenti bis senos pondere ramos
  20. Edidit et totum spargens porrexit in orbem,
  21. Gentibus ut cunctis uictum uitamque perennem