Carmina

Pseudo-Cyprian

Pseudo-Cyprian. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.3). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

  1. Mens autem stabilis nullo peruertitur aestu
  2. Ipsaque simplicitas numquam mala cogitat ulla.
  3. Hinc sincera fides aeterna sede fruetur,
  4. Et dolus e contra longo cruciabitur igni.
  5. Elige quid uelis, ut digna piacula uites.
  6. Sic tamen hanc ueniam mereatur creditor inquam.
  7. Vt leue crimen erit, si nolis noscere uera:
  8. Non leue crimen erit, si cognita uera relinquas.
  9. Sed te correctum forsan matura senectus
  10. In melius reuocat satiatum erroribus istis:
  11. [*]( 60 Yergilius Aen. VI 617. )[*]( 47 a ex ad F m. 2 distent c 48 phyloaophum corr. in teque sophum F m. 2 49 stomacum H ira FH, aura ., 50 aup. totusq. scr. sic plane F m. 2 aberis FA, aberres fort. 54 aufret H 55 gelidum] tepidum H, tepudom F 58 requies est ex requiesse F m. 2 60 sedebit F; reliqua desunt in FH 71 inquam] numquam fort. )
    305
  12. Tempus enim mutat mala, digerit omnia tempus.
  13. Tunc igitur cum te consulta reduxerit aetas,
  14. Disce Deo seruare fidem, ne forte bis unum
  15. Incurras lapsum, quia uere dicitur illud:
  16. Qui pedis offensi lapidem uitare secundo
  17. Nescit et incautus iterum uexauerit artus,
  18. Imputet ipse sibi nec casibus imputet ullis.
  19. Corrige delictum fidamine, corrige mentem.
  20. Suffecit peccare semel, desiste uereri:
  21. Non erit in culpa. quem paenitet ante fuisse.