Carmina

Pseudo-Cyprian

Pseudo-Cyprian. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.3). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

  1. Nunc etiam didici, quod te non fecerit aetas
  2. Sed tua religio caluum, caligaque remota
  3. Gallica sit pedibus molli redimita papyro.
  4. Res miranda satis deiectaque culmine summo:
  5. Si quis ab Isiaco consul procedat in urbem,
  6. Risus oris erit: quis te non rideat autem,
  7. Qui fueris consul, nunc Isidis esse ministrum ?
  8. Quodque pudet primo, te non pudet esse secundo,
  9. Ingeniumque tuum turpes damnare per hymnos
  10. Respondente tibi uulgo et lacerante senatu,
  11. Teque domo propria pictum cum fascibus olim,
  12. Nunc quoque cum sistro faciem portare caninam.
  13. An haec humilitas? est humilitatis imago.
  14. Aedibus illa tuis semper monumenta manebunt.
  15. Rumor et ad nostras peruenit publicus aures
  16. Te dixisse: dea, erraui, ignosce, rediui.
  17. Dic mihi si ualeas, cum talia saepe rogares
  18. Et ueniam peteres, quae tecum uerba locuta est ?
  19. Vere mente cares, sequeris qui mente carentes.
  20. Haec iterum repetis nec te delinquere sentis.