Carmina
Pseudo-Cyprian
Pseudo-Cyprian. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.3). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.
- Cum te diuersis iterum uanisque uiderem
- Inseruire sacris priscoque errore teneri,
- Obstipui motus. quia carmina semper amasti,
- Carmine respondens properaui scribere uersus
- Vt te corriperem: tenebras praeponere luci\'
- Quis patiatur enim, te matrem credere magnam
- Posse deam dici rursusque putare colendam,
- Cuius cultoros infamia turpis inurit?
- Namque sacerdotes tunicis muliebribus idem
- Interius uitium cultu exteriore fatentur,
- Idque licere putant quod non licet: unde per urbem
- Leniter incedunt mollita uoce loquentes,
- Lassatosque tenent extenso pollice lumbos
- Et proprium mutant uulgato crimine sexum.
- Cumque suos celebrant ritus, his esse diebus
- Se castos memorant: at si tantummodo tunc sunt
- Vt perhibent casti, reliquo iam tempore quid sunt?
- Sed quia coguntur saltim semel esse pudici,
- Mente fremunt, lacerant corpus funduntque cruorem.
- Quale sacrum est uero quod fertur nomine sanguis ?