Carmina
Pseudo-Cyprian
Pseudo-Cyprian. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.3). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.
- Tempore mox quo lux tenebras iam scindere temptat
- Et bicolor caeli facies de nocte dieque est
- Instabant iuuenes Chaldaeam educere gentem
- Ex Sodomis iustamque domum donare saluti:
- Eia age Loth exsurge tuamque adsume iugalem
- Et natas duplices atque hinc exterminus ito
- Praeueniens Sodomum poenas. manibus quoque amicis
- Producunt trepidos et ibidem cetera mandant:
- Serua Loth animam neu uisum in terga retrorsum
- Vertere forte uelis coeptum uel sistere gressum,
- In montem. propera. timuit Loth ardua tardo.
- Ereptare gradu, caelestes ne prius irae
- Opprimerent illos: alios deposcere portus
- Aggreditur, paruam quam contra aspexerat urbem.
- Huc, inquit, fuga sit, certe uix moenibus extat,
- Nec longe, nec magna mihi. fauere pauenti,
- Vrbis et ipsius pariter cessere salutem:
- Segor inde loco nomen uox barbara nouit.
- Tunc Loth ingreditur Segor, simul exoritur sol,
- Vltimus ille quidem Sodomis, iam incendia feruens