Carmina
Pseudo-Cyprian
Pseudo-Cyprian. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.3). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.
- Iratus toto radios armauerat igni. [*]( 81 mox om. A tenebrascit scindere H, tenebras conscendere Sv; t. confundere gestit Gronouius 82 bicolor] tibi color H ne facie A 83 instabant iubant iuues A gentem ... 84 donare om. B 84 ex] de A 85 heia A 86 dupplices B exterminis H 87 preneniens A sed pre ex pro poenee Hl quoque ex aque A 88 et ibidem A, atque haec ibi Bv, atq. hec tibi H 89 serua loth] seruato B, seroato seraato A neu Miiller, ne HfJ, m B, om. A uisom om. A in terga retusum A 91 mentem A 92 ire∗∗∗ H 93 illos alios A, alios igitur HBv depoetere A 94 agreditur H paruamq. contra 12, paruam quam cam H 95 fuga sit certe A, f. si certe H, intende fugam BfJ, contendo fugas c instat A 96 longa ex longo A mihi est HR,. Illi c fauete Morelius pauenti scripsi, parenti A, precauti H, petenti B 97 gessere Rν salute H 98 inde segor B nouit] creuit coni. Miiller 100 sodomiB iam A, sodomumque HB, in sodomamque v feruens] seruans coni. Miiiler, uersans fort. cf. Verg. Aen. II 62, XI 704 101 iratus A, infert nam HRν totos HBx amauerat H )
- Aemula subseritur caligo, includere lucem
- Coeptans atque globos confuso intexere caelo.
- Fumantes coeunt nubes, nonus inruit imber,
- Sulphura cum flammis, flagrat cahos, aestuat aether,
- Exustus crepitat liquidis ardoribus aer.
- Hinc habet in falsum de uero fabula famam,
- Solis progeniem currus optasse paternos
- Nec ualuisse lenem puerum frenare superbos
- Solis equos, arsisse orbem: tunc fulmine raptum
- Aurigam, inlicitum planctum mutasse sorores.
- Viderit Eridanus, si qua illic populus albet,
- Si quis ibi senio plumat modulatior ales.
- Hic aliter uersae maerent miracula formae.
- Namque comes coniuncx eheu male tunc quoque legis
- Femina diuinae patiens ad murmura caeli
- Audaces oculos nequiquam pone retorsit,
- Non habitura loqui quod uiderat: et simul illic
- In fragilem mutata salem stetit ipsa sepulcrum
- Ipsa et imago, sibi formam sine corpore seruans:
294