Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Nolumus ergo, fratres dilectissimi, mercennarios inueniri, sed bonos pastores, cum sciatis tum non minimum periculum incumbere, si non hortati fueritis fratres nostros stare in fide immobiles, ne praeceps euntes ad idololatriam funditus eradicetur fraternitas. nec enim hoc solum uerbis uos hortamur, sed discere poteritis a [*]( 12 Io 10,11. 12. 17 Io. 21,15. ) [*]( 1 pterea p cum] quod v imminenti (i 2 dnT p cum aduersario v 3 seruo suo T 5 portauerit cpco manifesta cppic cum om. (t 6 incumbant Tcp, incumbit fi pastorem T, pastoris rptJ 7 custodirem T inueniantnr tpw 8 neglegenter \'PI\' 10 clodum (i collegauimus T, collegimus p et om. lţJ lac tpwv, lactantem", 11 operabamur T, operiemur p 12 scripta erant 10 docet om. pw dixit (i 15 oues proprie cp10 uidet tp relinquet T 16 et dixit fugit w eas] oues ą>tO 17 sic om. (i 18 faotum est gv acto T<p pto quo gestum,.. 20 uos fratres dilectissimi w, f. d. uos v mercenarii p inuenire v 21 boni n tum om. ϕμ 22 fuerimus p ueetroB Oxon. fidem T 23 in praeceps (t,v euntes) iens Oxon. ydolatriam ϕμ, idolatria Tfi 24 solum haec (i uerbis om. w hortamur uos y )

487
pluribus a nobis ad uos uenientibus quoniam ea omnia nos Deo adiuuante et fecimus et facimus cum omni sollicitudine et periculo saeculari ante oculos plus habentes timorem Dei et paenas perpetuas quam timorem hominum et breuem iniuriam, non deserentes fraternitatem et hortantes eos stare in fide et paratos esse debere ire cum Domino. sed et ascendentes ad hoc quod conpellebantur reuocauimus. ecclesia stat fortiter in fide, licet quidam terrore ipso conpulsi, siue quod essent insignes personae siue adprehensi timore hominum, ruerunt: quos quidem separatos a nobis non dereliquimus, sed ipsos cohortati sumus et hortamur agere paenitentiam, si quo modo indulgentiam poterint recipere ab eo qui potest praestare, ne si relicti fuerint a nobis, peiores efficiantur.