Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Epistula VIII.

Didicimus secessisse benedictum Papatem Cyprianum a Crementio subdiacono, qui a uobis ad nos uenit certa ex causa, quod [*]( 1 fratrum w T, fratruum E1 2 a uobis V 3 nostri M, nostra ENTv gentium Y 4 et] ut V nos om. Ev quiete MN 6 si] dni sit T ante uenire E dominus om. E ostenderet T 7 ueniant N; mihi aut om. N aut et melius E 8 laetius ... uiduarum et om. E deus NV, dns TM prius et om. M dominus esse decreuit Manu- thu 10 sumptos N 11 propia MT cumpresbiterum T 12 demisi T 13 acoluthum T, acolitum N, accolytum E 14 prumptius M 15 et nostri ... admonete om. EMNT. — Ad clerum propter curam pauperum explicit EMT, om. N. — ) [*]( Epist. VIII. — Incipit rescribens Celerino Luciano T, Epistola confes- Borom de erigendis lapsis et ad penitentiam prouocandis qp, Celerini responsio ad Lucianum de cura pastoris et ad obuiandum idolatriam. Celerinus Luciano salutem w, Alia rescripta p. — 19 dicimus (f) papam v, om. to1 aom. (i cremenio p 20 diacono tpw ex om. fi quod] quos T ,)

486
utique recta fecerit, propterea cum sit persona insignis t et inminente agone quem permisit Deus in saeculo colluctandi causa aduersarium simul cum seruis suis, uolens etiam angelis et hominibus certamen hoc manifestare, ut qui uicerit coronetur, uictus uero reportauerit in se sententiam quae nobis manifestata est. et cum incumbat nobis qui uidemur praepositi esse et uice pastorum custodire gregem, si neglegentes inueniamur, dicetur nobis quod et antecessoribus nostris dictum est, qui tam neglegentes praepositi erant, quoniam perditum non requisiuimus et errantem non correximus et claudum non colligauimus et lactem eorum edebamus et lanis eorum operiebamur. denique et ipse Dominus implens quae erant scripta in lege et prophetis docet dicens: ego sum pastor bonus, qui pono animam meam pro ouibus meis. mercennarius autem et cuius non sunt propriae oues, cum uiderit lupum uenientem, relinquit et fugit, et lupus dispargit eas. sed et Simoni sic dicit: diligis me? respondit diligo. ait ei: pasce oues meas. hoc uerbum factum ex actu ipso quo cessit cognoscimus, et ceteri discipuli similiter fecerunt.