Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Qualis uero error sit et quanta caecitas eius, qui remissionem peccatorum dicit apud synagogas haereticorum dari posse nec permanet in fundamento unius ecclesiae, quae semel a Christo super petram solidata est, hinc intellegi potest quod soli Petro Christus dixerit: quaecumque ligaueris super terram, erunt ligata et in caelis, et quaecumque solueris super terram, erunt soluta et in caelis, et iterum in [*]( 1 Luc. 11, 23. 9 cf. Cant. 4, 12. 13. 18 I Petr. 3, 21. 28 Matth. 16, 19. (cf. 18, 18.) ) [*]( 7 nec ** Q, nec et M necessarium EJ. 9 ∗∗∗ et Q, est et M 10 ortum EIQ 15 foris] fons Q (fyis M) seruabit EQ 16 archam EI et postea 17 perspiciendam v; cf. p. 822,18 apostoloa petrus., 18 nos] nos V baptismo E 20 dilabio Q 22 salntarem Q 24 quanta] quanta it El., 27 super Q, supra EIv petra Q )

821
euangelio [quando] in solos apostolos insufflauit Christus dicens: accipite spiritum sanctum. si cuius remiseritis peccata, remittentur illi: et si cuius tenueritis, tenebuntur. potestas ergo peccatorum remittendorum apostolis data est et ecclesiis quas illi a Christo missi constituerunt et episcopis qui eis ordinatione uicaria successerunt. hostes autem unius catholicae ecclesiae, in qua nos sumus, et aduersarii nostri qui apostolis successimus sacerdotia sibi inlicita contra nos uindicantes et altaria profana ponentes quid aliud sunt quam Core et Dathan et Abiron pari scelere sacrilegi et easdem quas et illi poenas daturi cum his qui sibi consentiunt? secundum quod etiam tunc illorum participes et fautores pari cum eis morte perierunt.,

Atque ego in hac parte iuste indignor ad hanc tam apertam et manifestam Stephani stultitiam, quod qui sic de episcopatus sui loco gloriatur et se successionem Petri tenere contendit, super quem fundamenta ecclesiae collocata sunt, multas alias petrae inducat et ecclesiarum multarum noua aedificia constituat, dum esse illic baptisma sua auctoritate defendit. nam qui baptizantur complent sine dubio ecclesiae numerum: qui autem baptisma eorum probat, de baptizatis et ecclesiam illic esse confirmat. nec intellegit offuscari a se et quodam modo aboleri christianae petrae ueritatem qui sic prodit et deserit unitatem. Iudaeos tamen quamuis ignorantia caecos et grauissimo facinore constrictos zelum Dei apostolus habere profitetur. Stephanus qui per successionem cathedram Petri habere se praedicat nullo aduersus haereticos zelo excitatur, concedens illis non modicam sed maximam gratiae potestatem, ut dicat eos et adseueret per baptismi sacramentum sordes ueteris hominis abluere, antiqua mortis peccata donare, regeneratione caelesti filios Dei facere, ad aeternam uitam diuini lauacri sanctificatione reparare. quae si [*]( 2 lo. 20, 22. 28. ) [*]( 1 quando E 8. I. m. 2, om. Q 3 et om. M (exh. Q) 6 ordinationem Q 13 morte om. EI 14 aperta Q 22 obfnBcari Iv adoleri Q 24 ignorantiae EIQ 28 diceret Q eos J, eis EQ per om. M (exh. Q) 30 deo Q (dei M) 31 sanctificationem Q quae si MQI, qui si Q\'ł, qui Iv )

822
sic magna et caelestia ecclesiae munera haereticis concedit et tribuit, quid aliud quam communicat eis quibus tantum gratiae defendit ac uindicat? et frustra iam dubitat in ceteris quoque consentire eis et particeps esse, ut et simul cum eis conueniat et orationes pariter cum eisdem misceat et altare ac sacrificium commune constituat.

Sed in multum, inquit, proficit nomen Christi ad fidem et baptismi sanctificationem, ut quicumque et ubicumque in nomine Christi baptizatus fuerit consequatur statim gratiam Christi: quando huic loco breuiter occurri possit et dici quoniam si in nomine Christi ualuit foris baptisma ad hominem purgandum, in eiusdem Christi nomine ualere illic potuit et manus inpositio ad accipiendum spiritum sanctum. et incipient cetera quoque quae apud haereticos aguntur iusta et legitima uideri, quando in nomine Christi gerantur, secundum quod uos in epistola uestra exsecuti estis non nisi in ecclesia sola ualere posse Christi nomen, cui uni concesserit Christus caelestis gratiae potestatem.

Quod autem pertineat ad consnetndinem refntandum quam uideantur opponere ueritati, quis tam nanus sit ut ueritati consuetudinem praeferat aut qui perspecta luce tenebras non derelinquat ? nisi si et Iudaeos Christo aduentante id est ueritate adiuuat in aliquo antiquissima consuetudo, quod relicta nona ueritatis uia in uetustate permanserint. quod quidem aduersus Stephanum uos dicere Afri potestis cognita ueritate errorem nos consuetudinis reliquisse. ceterum. nos ueritati et consuetudinem iungimus et consuetudini Romanorum consuetudinem sed ueritatis opponimus, ab initio hoc tenentes quod a Christo et ab apostolis traditum est. nec meminimus hoc apud nos aliquando coepisse, cum semper sic istic obseruatum sit ut non nisi unam Dei ecclesiam nossemus et sanctum baptisma non nisi sanctae ecclesiae conputaremus. plane quoniam quidam de eorum [*]( 2 aliud] aliud agit v quibus om. 11 (exh. Q) 4 participes E 9 gratia Q 11 oris M (foris Q) 13 incipient] uel incipiant I So I. 14 quae om. EQlM 16 nomen christi v 18 pertinet Iv refntandam Ev, reputandum Q; cf. p. 820,17 19 uidentui Iv 21 neritate] neniente add. Q 22 adiuuant Q noua] non M (noua Q) 29 sic om. EI )

823
baptismo dubitabant qui etsi nouos prophetas recipiunt eosdem tamen patrem et filium nosse nobiscum uidentur, plurimi simul conuenientes in Iconio diligentissime tractauimus et confirmauimus repudiandum esse omne omnino baptisma quod sit extra ecclesiam constitutum.

Ad illud autem quod pro haereticis ponunt et aiunt apostolum dixisse siue per occasionem, siue per ueritatem Christus adnuntiatur, ut respondeamus, ineptum est, quando manifestum sit apostolum in epistola sua qua hoc dixit neque haereticorum neque baptismi eorum mentionem fecisse, sed locutum esse de fratribus tantum siue perfide secum loquentibus siue in fide sincera perseuerantibus, nec oporteat hoc longo tractatu excutere, sed ipsam satis sit epistolam legere et quid apostolus dixerit de ipso apostolo recognoscere.