Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Quod si haereses constat postmodum plures ac peiores extitisse et si retro nusquam omnino praeceptum est neque conscriptum, ut haeretico manus tantum in paenitentiam inponatur et sic ei communicetur, et si baptisma non nisi unum est quod apud nos est et intus est et soli ecclesiae de diuina dignatione concessum est, quae ista obstinatio est quaeue praesumptio humanam traditionem diuinae dispositioni anteponere nec animaduertere indignari et irasci Deum, quotiens diuina praecepta soluit et praeterit humana traditio, sicut per Esaiam prophetam clamat et dicit: populus iste labiis honorificant me, cor uero eorum longe separatum est a me. sine causa autem colunt me mandata et doctrinas hominum docentes. item Dominus in euangelio increpans similiter et obiurgans ponit et dicit: reicitis mandatum Dei ut [*]( \' 20 Es. 29, 13. 24 Marc. 7, 13. ) [*]( 1 apostolo L 3 scripserint BOLIPT" cum hoc C nonei• • dom] non adhuc C 5 marcian 01 ponti*u* se C ..de ponto om. C mersisset et C magister cerdon] mercedem C 6 hycino L, hygino tunc B" urbem LT 7 sooutus] secuins B additisq. T q. 8. I., additit C criminis ex crim C augmentum C* 8 abrutius T 9 furorem] pudorem B 10 gracins 01 11 haeresis BClLTl plures et ex plurum se C 12 si om. B 13 haeretico] rebaptizato et non add. B tantum manus CTv penitentia C 14 quod exp. L quod a. n. est om. C 16 obstinationem (om. est) C 17 dispositione Tl 18 et indignari et C alterum et a. I. 19 soluet B eseiam P 20 honorificat CLaPT*v 23 et item T et 8. l. 24 obiurgat B mandata T post dei ras. 20-24 litt. Úł T ) [*]( III. ) [*]( 51 )

802
traditionem uestram statuatis. cuius praecepti memor beatus apostolus Paulus commonet ipse quoque et instruit dicens: si quis aliter docet et non adquiescit sanis uerbis Domini nostri Iesu Christi et doctrinae eius, stupore elatus et nihil sciens, discede ab huiusmodi

Praeclara plane ac legitima traditio Stephano fratre nostro docente proponitur, quae auctoritatem nobis idoneam praebeat. nam in eodem loco epistulae suae addidit et adiecit: Ccum ipsi haeretici proprie alterutrum ad se uenientes non baptizent, sed communicent tantum.2 ad hoc enim malorum deuoluta est ecclesia Dei et sponsa Christi, ut haereticorum exempla sectetur, ut ad celebranda sacramenta caelestia disciplinam lux de tenebris mutuetur et id faciant christiani quod antichristi faciunt. quae uero est animi caecitas, quae prauitas, fidei unitatem de Deo patre et de Iesu Christi Domini et Dei nostri traditione uenientem nolle cognoscere? nam si idcirco apud haereticos ecclesia non est, quia una est et diuidi non potest, et si ideo illic sanctus spiritus non est, quia unus est et esse apud profanos et extrarios non potest: utique et baptisma quod in eadem unitate consistit esse apud haereticos non potest, quia separari neque ab ecclesia. neque a sancto spiritu potest.

Aut si effectum baptismi maiestati nominis tribuunt, nt qui in nomine Iesu Christi ubicumque et quomodocumque [*]( 3 I Tim. 6, 3—5. ) [*]( 1 praeceptor 01 2 paulus om. BT monet C quoquo L instruit] instituit T docens Cl 4 dno nro iesu christo T& doctrina B 5 et] est v discede BLPTV, discende C\', discedendum C2v 6 plane ac] sane et v 7 preponitur C1 quae] nt C 8. 1. 8 et L s. I. 9 sed] sed sine paenitentiae manum B 10 ad ex ab C 12 caelestis (P disciplinae C de om. P 13 id om. B cyristiani Ll antichristi ex orachristi C quae] qua T 14 uero] uero dixit T animae C quae prauitas in pranitasq. corr. T 15 et de] et T christo dno et do nro T* nostri] non up. L traditionem T 16 idcirco om. B hapnt L 17 et si] si BC 18 spiritus sanctns v quia] qui B extrarios BLPTY, extraneos Cv; cf. p. 780,1 19 unitate eadem B constitit L 20 esse L B. I. et esse B b ex ad T 21 sco spo Lspirita sancto v ** potest C ab eras. )

803
baptizantur innouati et sanctificati iudicentur, cur non in eiusdem Christi nomine illic et manus baptizato inponitur ad accipiendum spiritum sanctum, cur non eadem eiusdem maiestas nominis praeualet in manus inpositione quam ualuisse contendunt in baptismi sanctificatione? nam si potest qui extra ecclesiam natus templum Dei fieri, cur non possit super templum et spiritus sanctus infundi? qui enim peccatis in baptismo expositis sanctificatus est et in nouum hominem spiritaliter reformatus, ad accipiendum spiritum sanctum idoneus factus est, quando apostolus dicat: quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis. qui potest apud haereticos baptizatus Christum induere, multo magis potest spiritum sanctum quem Christus misit accipere. ceterum maior erit mittente qui missus est, ut incipiat foris baptizatus Christum quidem induisse, sed sanctum spiritum non potuisse percipere, quasi possit aut sine spiritu Christus indui aut a Christo spiritus separari. illud quoque ineptum, ut cum natiuitas secunda spiritalis sit, qua in Christo per lauacrum regenerationis nascimur, dicant quod possit quis apud haereticos spiritaliter nasci, ubi spiritum negent esse. peccata enim purgare et hominem sanctificare aqua sola non potest, nisi habeat et spiritum sanctum. quare aut et spiritum necesse est ut concedant esse illic ubi baptisma esse dicunt, aut nec baptisma est ubi spiritus non est, quia baptisma esse sine spiritu non potest. [*]( 10 Gal. 3, 27. ) [*]( 1 iudicentur] dicentur B . cur non om. BLPT; non om. C in om. B 2 nom T ad ex ut C 3 non post nominis exh. Cv eadem om. C eiusdem om. BP 4 uoluisse 01 5 sanctificationem B quia CT2v natus est B 6 cur P s. 1. m. 2 8 reformatur B ad] cur ad C cur s. I. 9 ideneus T est] non est C non B.l. quando] cum T in ras. 10 quodquod CXPTX christum B 11 baptizatos T christo Cl 13 incipias 01 14 induissc] induet se C ct ex it spm scm BOrJ 15 induit C 16 aut T 8. 1. a om. P christo] sco ex pls C ineptum est B, inept exp. C, quam ineptum est v ut exp. C 17 qua] quia B 19 spiritum ... enim om. T in ras. negant BCTv 20 alt. et om. T 21 sanctum om. C quare a. et spiritum om. CP aut] autem B ct exp. T, om. 17 spiritum sanctum v ut om. Cv concedat B 22 illic esse scm Bpm C scm spm a. 1. 23 spiritus sanctus v spirita sancto v ) [*]( 51* )
804

Quale est autem adserere et contendere quod esse possint filii Dei qui non sint in ecclesia nati? baptisma enim esse in quo homo uetus moritur et nouus nascitur manifestat et probat beatus apostolus dicens: seruauit nos per lauacrum regenerationis. si autem in lauacro id est in baptismo est regeneratio, quomodo generare filios Deo haeresis per Christum potest quae Christi sponsa non est ? ecclesia est enim sola quae Christo coniuncta et adunata spiritaliter filios generat eodem apostolo rursus dicente: Christus dilexit ecclesiam et se ipsum tradidit pro ea ut eam sanctificaret, purgans eam lauacro aquae. si igitur haec est dilecta et sponsa quae sola a Christo sanctificatur et lauacro eius sola purgatur, manifestum est haeresim, quae sponsa Christi non sit nec purgari nec sanctificari lauacro eius possit, filios Deo generare non posse.

Porro autem non per manus inpositionem quia nascitur quando accipit spiritum sanctum, sed in baptismo, ut spiritum iam natus accipiat, sicut in primo homine Adam factum est. ante eum Deus plasmauit, tunc insufflauit in faciem eius flatum uitae. nec enim potest accipi spiritus, nisi prius fuerit qui accipiat. cum autem natiuitas christianorum in baptismo sit, baptismi autem generatio et sanctificatio apud solam sponsam Christi sit, quae parere spiritaliter et generare filios Deo possit, ubi et ex qua et cui natus est qui filius ecclesiae non est? ut habere quis possit Deum patrem, habeat ante ecclesiam matrem. cum [*]( 4 Tit. 3, 5. 9 Eph. 5, 25. 26. ) [*]( 2 enim esse] e enim C 4 seruaMt T 8 regenerat B, genere C1 10 ea] ea * T, eam L 11 aquae] in uerbo add. B ai] est exp. C 12 a om. C 13 haeresis B, quod heresis T quod 8. L, heresin L pritu nec L 8. l. 14 eius *\'w T (ftlio eras.) possit in posse corr. T filius ClTl generari T non] nec T s. l. 15 non] nc B inpositione JB. qui BC quando exp. C, tunc B 16 accepit C* sed] et B baptismo] ecclesiae baptismo Bv ut exp. C spiritum sanctum Cv iam om. C renatns C re 8. 1. 17 accipit C* factus LPT* ante] add. enim CT2v 18 dens eum fJ, dens C quod plasmanite C et tunc CTv sed in T et 8. I. insnfianit Bv ....22 parere ex parare C, praeparare P et ei qua et] ex qua Tl 23 nt] autem add. T 8. 1. 24 habeat] habere exp. C, om. v )

805
uero nulla omnino haeresis, sed neque aliquod schisma habere salutaris baptismi sanctificationem foris possit, in tantum Stephani fratris nostri obstinatio dura prorupit, ut etiam de Marcionis baptismo, item Valentini et Appelletis et ceterorum blasphemantium in Deum patrem contendat filios Deo nasci, et illic in nomine Iesu Christi dicat remissionem peccatorum dari ubi blasphematur in patrem et Dominum Deum Christum.