Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Quod si aliquis in illo monetor quod quidam de his qui aegri baptizantur spiritibus adhuc inmundis temptabantur, sciat diaboli nequitiam pertinacem usque ad aquam salutarem ualere, in baptismo uero omne nequitiae suae uirus amittere. quod exemplum cernimus in rege Pharaone, qui diu reluctatus et in sua perfidia demoratus tam diu resistere potuit et praeualere donec ad aquam ueniret: quo cum uenisset, et uictus est et extinctus. mare autem illud sacramentum baptismi fuisse declarat beatus apostolus Paulus dicens: nolo enim uos ignorare, fratres, quia patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes per mare transierunt, et omnes in Moyse baptizati sunt et in nube et in mari. et addidit dicens: haec autem omnia figurae nostrae fuerunt. quod hodie etiam geritur, ut per exorcistas uoce humana et potestate diuina flagelletur et uratur et torqueatur diabolus, et cum exire se et homines Dei dimittere saepe dicat, in eo tamen quod dixerit fallat et id quod per Pharaonem prius gestum est eodem mendacio obstinationis et fraudis exerceat. cum tamen ad aquam salutarem adque ad baptismi sanctificationem uenitur, scire debemus et fidere quia illic diabolus opprimitur et homo dicatus Deo diuina indulgentia liberatur. nam si scorpii et serpentes qui in sicco praeualent, in aquam praecipitati praeualere possunt aut sua uenena retinere, possunt [*]( 9 I Cor. 10, 1. 2. 6. ) [*]( 1 iis a 2 baptizabantur JSQ1 (baptizantur MQI) temptabantur BOEPQV, tentantur c sciant P 4 uirus C us ex o admittere O. 5 et om. BP, est C* 7 quo. P, quod C\' 8 saeramento EQ 9 dicens paulus B enim] autem C 10 quia] quo oms C 11 prius et om. B moysi EQ, moyaen CP 12 baptizandi Bv, bapti P snnt et QV, sunt BCEv et in nube et in mari om. P 13 autem P 8.1. m. 2, om. C fuerant B 14 etiam geritur om. B ut B a. I. ezorohistas P 16 hec exire C dei om. C saepe dicat] ae predicat C 17 in] et in P 19 dl aquam C baptissimi C sacpius 20 illic om. C 21 anbprimitur Ml (oppr. M\'Q) dicatur do Cl, deo dicatns v 22 sij sicnt v aqua B 23 non possnnt Cv aut sua uenena retinere om. V retinere] re B possunt] sic Cv )

765
et spiritus nequam, qui scorpii et serpentes appellantur et tamen per nos data a Domino potestate calcantur, permanere ultra in hominis corpore, in quo baptizato et sanctificato incipit spiritus sanctus habitare.

Hoc denique et rebus ipsis experimur, ut necessitate urguente in aegritudine baptizati et gratiam consecuti careant inmundo spiritu quo antea mouebantur et laudabiles ac probabiles in ecclesia uiuant plusque per dies singulos in augmentum caelestis gratiae per fidei incrementa proficiant, ut contra saepe nonnulli de illis qui sani baptizantur, si postmodum peccare coeperint, spiritu inmundo redeunte quatiuntur: ut manifestum sit diabolum in baptismo fide credentis excludi, si fides postmodum defecerit regredi. nisi si iustum quibusdam uidetur ut illi qui extra ecclesiam apud aduersarios et antichristos profana aqua polluuntur baptizati iudicentur, hi uero qui in ecclesia baptizantur minus indulgentiae et gratiae diuinae consecuti esse uideantur, et tantus honor habeatur haereticis ut inde uenientes non interrogentur utrumne loti sint an perfusi, utrumne clinici an peripatetici: apud nos autem de integra fidei ueritate detrahitur et baptismo ecclesiastico maiestas sua et sanctitas derogatur.

Rescripsi, fili carissime, ad litteras tuas quantum parua nostra mediocritas ualuit et ostendi quid nos quantum in nobis est sentiamus, nemini praescribentes quo minus statuat quod putat unusquisque praepositus actus sui rationem Domino redditurus, secundum quod beatus apostolus Paulus in epistula sua ad [*]( 1 et t.] ad t. MQl, at t. EQ* 2 potestatem Q nec permanere P ultra] non possunt add. Ov 3 homine: si C corpore] corpore possnnt P in quo in iniquo corr. C et Oln. C 5 et] in C 7 ac probabilea om. B 8 uiuant ex nidebant MQ 9 ut EQV, uel C, et BPv 10 sani om. V, scae B 11 rnnt spiritum JS incipit quatiantnr R, patiuntur B 13 si om. CB 14 profana om. C pollnnntnr aqua baptizari C 17 interrogantnr B 18 clinici sint CPBv peripaterici C, peripatici B 19 integrae EQ detrahatur c 20 suas B, eius B derogetnr v 21 ad litteras tnas om. B nostra om. V, ad nra E 23 rescribentes ex perscribentes C 24 actus om. B . dno rationem EQ )

766
Romanos scribit et dicit: unusquisque nostrum pro se rationem dabit. non ergo nos inuicem iudicemus. opto te, fili carissime, semper bene ualere.