Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Quam fidem nos quoque retinentes et die ac nocte meditantes toto corde ad Deum prompti contemptu praesentium futura tantummodo cogitemus, fructum regni aeterni, conplexum et osculum Domini, conspectum Dei: ut sequamini in omnibus Rogatianum presbyterum gloriosum senem uiam uobis ad gloriam temporis nostri religiosa uirtute et diuina dignatione facientem, qui cum Felicissimo fratre nostro quieto semper et sobrio excipiens ferocientis populi impetum primum hospitium uobis in carcere praeparauit et metator quodammodo uester nunc quoque nos antecedit: quod ut consummetur in uobis adsiduis orationibus Dominum deprecamur, ut initiis ad summa pergentibus quos confiteri fecit faciat et coronari. opto uos, fratres carissimi ac beatissimi, in Domino semper bene ualere et ad coronae caelestis gloriam peruenire.