Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Beatas etiam feminas quae uobiscum sunt in eadem confessionis gloria constitutae, quae dominicam fidem tenentes et sexu suo fortiores non solum ipsae ad coronam proximae sunt, sed et [*]( 4 Io. 12, 25. 7 Matth. 10, 28. 12 Bom. 8,16.17. 16 Bom. 8,18. ) [*]( 1 originem T\' Q primo CR, mundi prima Q 2 qui CB dno C 3 ducens ex docens C 4 niam suam OBv sunt MT (sint Q) 6 uita aeterna Q 7 conseroamt QR 8 uero] autem Q 9 metuit N\', metuite B in rag. et animam] animam C 10 et cor II reliquam huius epistulae partem et initium proximae (Ad Antonianum) om. P gehenna C 11 adortat C dum R ITI, dT nri Q 12 dncT LR, dm Q 13 et heredes CLQTV, dei et heredes N, et heredes heredes quidem Bv 14 et] aic C commagnificemttr C* in marg., conglorificemnr 01 in COfIt. 15 addit CV 16 ducens T\' passionis 01 TI Q 18 claritatem 01 gloria R 19 persecntionem C tolerare] colet probare C etsi] nt si L 20 liberantibos C ,21 dum V, dno CR confidunt C 22 beatos C 22 gloriam 01 24 gloriae coronam v proxime CQ (prorlmae M) )

483
ceteris quoque feminis exemplum de sua constantia praebuerunt. ac ne quid deesset ad gloriam numeri uestri, ut omnis uobiscum et sexus et aetas esset in honore, pueros etiam uobis gloriosa confessione sociauit diuina dignatio, repraesentans nobis tale aliquid quale Ananias Azarias Misael inlustres pueri aliquando fecerunt, quibus inclusis in caminum cesserunt ignes et refrigerium flammae dederunt praesente cum illis Domino et probante, quod in confessores et martyras eius nihil posset gehennae ardor operari, sed quod qui in Deum crederent incolumes semper et tuti in omnibus perseuerarent. et consideretis diligentius peto pro uestra religione quae apud illos pueros fides fuerit, quae promereri plenius Deum potuit. ad omnia enim parati, sicuti omnes esse debemus, aiunt regi: Nabuchodonosor rex, non opus est nobis de hoc uerbo respondere tibi. est enim Deus cui nos seruimus potens eripere nos de camino ignis ardentis, et de manibus tuis, rex, liberabit nos. et si non, notum tibi sit quoniam diis tuis non seruimus et imaginem auream quam statuisti non adoramus. cum se et crederent et pro fide sua scirent posse etiam de praesenti supplicio liberari, iactare hoc tamen et uindicare sibi noluerunt dicentes et si non, ne minor esset confessionis uirtus sine testimonio passionis. addiderunt posse omnia Deum [*]( 13 Dan. 3, 16-18. ) [*]( 2 ac] an C numeri] muneris V omnes C, omnibus N 3 prius et om. L, est M (et Q) et] et C gloriosam L\' T\' Q confessionem T\' Q 4 representes R aliquod T 5 annanias CLTannanios R et misael CLBv 6 inclusum 01 cessauerunt R refrigerium CQJRV, refrigerii locum LNT 8 martyres CTv nihil eius T sed eius exp. possit ex posse T arbor R 9 quod om. CR incolomes ORTI Q semper] essent T et tuti om. C 10 perseuerent LNT7 Q et] et ut CB 11 illos om. v 12 dominum plenius CRv omni C sicut L, secuti C esse] ae C 13 nabucodonossor R, nabugodonosor C 14 hoc uerbo super ac re C m. 2 uerbo] sermone Q 15 potest B 16 ar- 11 re denti L tuis manibus Q rex om.;NQv liberabit Q, libera aE M, libeb rauit T 17 sit tibi LN quoniam] rex quia Q 19 se et] se Qv 20 liberi Q iactarent C 21 dicentes] licet Q et si non ne] ut non eis C, non Q confessionis ex contemionis R ) [*]( 31* )
484
facere, sed tamen non in hoc fidere ut liberari in praesentia uellent, sed illam libertatis et securitatis aeternae gloriam cogitarent I