Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

CVPRIANVS SERGIO ET ROGATIANO ET CETERIS CONFESSORIBVS IN DEO PERPETVAM S.

Saluto uos, fratres carissimi, optans ipse quoque conspectu uestro frui, si me ad uos peruenire loci condicio permitteret. quid enim mihi optatius et laetius posset accidere quam nunc uobis inhaerere, ut conplecteremini me manibus illis quae purae et innocentes et dominicam fidem seruantes sacrilega obsequia respuerunt ? quid iocundius et sublimius quam osculari nunc ora uestra quae gloriosa uoce Dominum confessa sunt, conspici etiam praesentem ab oculis uestris qui despecto saeculo conspiciendo Deo digni extiterunt? sed quoniam huic laetitiae interesse facultas non datur, has pro me ad aures et ad oculos uestros uicarias litteras mitto, quibus gratulor pariter et exhortor ut in confessione caelestis gloriae fortes et stabiles perseueretis et ingressi uiam dominicae dignationis ad accipiendam coronam spiritali uirtute pergatis, habentes Dominum protectorem et ducem qui dixit: et ecce ego uobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem mundi. o beatum carcerem quem inlustrauit uestra praesentia. o beatum carcerem qui [*]( 18 Matth. 28, 20. ) [*]( Epist. VI. — Incipit ad Rogatianom (iuniorem add. C"QT) et ceteros (ceteris N, om. CQT) confessores (confessoribae N) CPNQRT, lncipit ad Rogationem Cl, Incipit ad confessores LP. — 2 cyrrianus T seagio et Cl, om. LNPT rogatiano iuniori CB 3 domino CBTv 4 carissimi ac beatissimi v optas R (as tnras.), ortans C\' ipse]∗∗sei R 6 possit t CQ, posse M «** quam L (per eras) 7 ut om. Bl conplecteremini B er sed mini in ras., conplecteret C me om. C 8 in obsequia R 9 respuere R, res fuerunt C\' iO gloriose uocem C dni C*B, dno C1 LT etiam] et tam R, me T in ras. 11 despectu L conspiciendo] conspiciamus indeque C 12 dno CBV letiae C 13 et ad] et C 14 et exhortor] et jponeo T B. l. ut in] uti LPT1 confessionem 01 Tl 15 caelesti gloria 01 et fortes et C 16 ad om. LR 17 dno L profectorem Q (protectorem M) 18 et om. T\'v diebus diebus B 19 mundi] saeculi CBV 20 qui om. R )

481
homines Dei mittit ad caelum. o tenebras lucidiores sole ipso et luce hac mundi clariores, ubi modo constituta sunt Dei templa et sanctificata diuinis confessionibus membra uestra.

Nec quicquam nunc uersetur in cordibus et mentibus uestris quam diuina praecepta et mandata caelestia, quibus nos ad tolerantiam passionis spiritus sanctus semper animauit. nemo mortem cogitet sed immortalitatem nec temporariam poenam sed gloriam sempiternam, cum scriptum sit: pretiosa est in conspectu Dei mors iustorum eius. et iterum: sacrificium Deo spiritus contribulatus, cor contritum et humiliatum Deus non despicit. et iterum ubi loquitur scriptura diuina de tormentis quae martyras Dei consecrant et ipsa passionis probatione sanctificant: et si coram hominibus tormenta passi sunt, spes eorum inmortalitate plena est. et in paucis uexati in multis bene disponentur, quoniam Deus temptauit illos et inuenit illos dignosse. tamquam aurum in fornace probauit illos et quasi holocaustam hostiam accepit illos. et in tempore erit respectus illorum. iudicabunt nationes et dominabuntur populis, et regnabit dominus eorum inperpetuum. quando ergo iudicaturos uos et regnaturos cum Christo Domino cogitatis, exultetis necesse est et futurorum gaudio praesentia supplicia calcetis, scientes ab initio mundi sic institutum ut laboret istic in saeculari conflictatione iustitia, quando [*]( 8 Ps. 115,15. 9 PS. 50, 19. 13 Sap. 3, 4-8. ) [*]( 1 dei mittit] dimittit C oex quo T 2 hac] ac RT sed exp. T 3 sanctificanda Tv 4 uersatur C 5 quam] nisi C -nos] non R, uos N" 7 nec N corr. temporalem C 8 est om. C 9 dm Cv iastoram] sanctorum Q 11 despiciet CR 12 martyres CNTv in ipsa CQRv 13 sanctificat R 14 eorum] illorum CR immortalitatem JB, inmortalitatis C 17 portabit CIB 18 quasi] ut Q holocansta CV, holocaustum Q, holocausti RT sed i corr. hostia CR 19 illorwn] add. CRv: fulgebunt iusti (iusti om. R) et tamquam scintillae in harundineto discurrent; om. hoc additamentum reliqui codd. et V 20 populi Q (populis M) regnauit Q eOlUm dominus v 21 perpetuum] aeternum Q 11* t 22 et] ut C 23 sic] huius C 24 labore IIII sic T, labore inssit C in] cum TQ institiam L ) [*]( m. ) [*]( 31 )

482
in origine statim prima Abel iustus occiditur et exinde iusti quique et prophetae et apostoli missi quibus omnibus Dominus quoque in se ipso constituit exemplum, docens ad suum regnum non nisi eos qui se per suam uiam secuti sint peruenire dicens: qui amat animam suam in isto saeculo, perdet illam et qui odit animam suam in isto saeculo, in uitam aeternam conseruabit illam. et iterum: nolite timere eos qui occidunt corpus, animam uero non possunt occidere. magis autem metuite eum qui potest et animam et corpus occidere in gehennam. Paulus etiam nos adhortatur ut qui ad Domini promissa uenire cupimus imitari Dominum in omnibus debeamus. sumus, inquit, filii Dei: si autem filii, et heredes Dei, coheredes autem Christi, siquidem compatiamur ut et conmagnificemur. addidit etiam conparationem praesentis temporis et futurae claritatis dicens: non sunt condignae passiones huius temporis ad superuenturam claritatem quae reuelabitur in nobis. cuius claritatis gloriam cogitantes pressuras omnes et persecutiones tolerare nos conuenit, quia etsi sunt multae pressurae iustorum, ex omnibus tamen liberantur qui in Deum fidunt.