Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

CVPRIANVS PRESBVTERIS ET DIACONIBVS FRATRIBVS CARISSIMIS S.

Saluto uos incolumis per Dei gratiam, fratres carissimi, laetus quod circa incolumitatem quoque uestram omnia integra esse cognouerim. et quoniam mihi interesse nunc non permittit loci condicio, peto uos pro fide et religione uestra fungamini illic et uestris partibus et meis, ut nihil uel ad disciplinam uel ad diligentiam desit. quantum ad sumptus suggerendos, siue illis qui gloriosa uoce Dominum confessi in carcere sunt constituti, siue his [*]( 3 Gal. 1,10. ) [*]( 1 dignatione nostri sermonis FW, pariter dignatione (dignitate L) nostri sermonis BLQ, pariter et dignitatem (dignationem R) nostro sermone JRv firmauimus LB, formauimus BFQWv quidam om. B 2 secundum] sequamur Rv eundem om. FW dicent W 3 seruus christi W . 5 xpo et dno nro R, xpi dni et di nri BFLQW 6 seruando Rv opto ... ualere om. L optamus R 7 ac desideratissime FW, om. BLRQ in dm F, om. BRQW semper om. BRQv — Ad Stephanum exp F, ad Pomponium de uirginibus eip BLRQW, Explicit ad Pompeium de uirginibus M. — ) [*]( Epist. V. — Incipit ad clerum sicut supra NT, Incipit.ad clerum propter curam pauperum Z, Ad clerufai propter curam pauperum et peregrinorum incipit (t. — 9 diaconis Z carissimis om. Zti 11 incolumes Z 12 quod] quo T 14 fundamini Z11 15 et uestris] uestris Z nichil NZ uel ad d. u. a. d. desit] indigentia et ad humilitatem uel ad humanitatem uel ad disciplinam.sit Z 16 quantum autem v sumptos NT illisJ iis tf 17 dno ft siue] sibi Z hiis Z, iis v )

479
qui pauperes et indigentes laborant et tamen in Domino perseuerant, peto nihil desit, cum summula omnis quae redacta est illic sit apud clericos distributa propter eiusmodi casus, ut haberent plures unde ad necessitates et pressuras singulorum operari possint.

Peto quoque ut ad procurandam quietem solertia et sollicitudo uestra non desit. nam etsi fratres pro dilectione sua cupidi sunt ad conueniendum et uisitandum confessores bonos quos inlustrauit iam gloriosis initiis diuina dignatio, tamen caute hoc et non glomeratim nec per multitudinem semel iunctam puto esse faciendum, ne ex hoc ipso inuidia concitetur et introeundi aditus denegetur et dum insatiabiles multum uolumus, totum perdamus. consulite ergo et prouidete ut cum temperamento fieri hoc tutius possit, ita ut presbyteri quoque qui illic apud confessores offerunt singuli cum singulis diaconis per uices alternent, quia et mutatio personarum et uicissitudo conuenientium minuit inuidiam. circa omnia enim mites et humiles, ut seruis Dei congruit, temporibus seruire et quieti prospicere et plebi prouidere debemus. opto uos, fratres carissimi ac desiderantissimi, semper bene ualere et nostri meminisse. fraternitatem uniuersam salutate. salutat uos diaconus et qui mecum sunt salutant. ualete. [*]( 1 dum Z 2 summala T\', summa Zfi 3 propter] per (i ut h. plures] unde haberent pauperes Z 4 ad] an Z necessitatem fi et pressuras] eipssa p 5 possent u 6 sollertia N 7 desit N, sit T, desi-, nat Zu nam om. Zu. sint (i 8 lustrauit (i 9 gloriosis initiis] gloriosos intus Zp 10 semel] simul v uinctum Z 12 degeneretur Z et om. Z insatialis T, instabiles N multum] totum Zv 13 consulete T fieri hoc T, fieri N, hoc Zu, hoc agi v 14 totius NTZ possit impleri (i ita] itaque N 15 diaconibus Zu et quia p 17 himiles T congruum sit fi, congruit sit sed Z 18 quietem (i 19 ac desiderantissimi NTV, om. Zp 20 et nostri ... ualete om. Zp fraternitatem uestram N salutate om. NT salutant Nv 21 salutant om. v. — Ad clerum ut (sicut T) supra explicit NT, Ad clerum propter curam pauperum explicit Z, om. fi. — )

480