Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Nec me oportet, frater carissime, paria nunc cum illis facere et ea quae commiserunt adque adhuc usque committunt meo sermone decurrere, cum considerandum sit nobis quid proferre et scribere sacerdotes Dei oporteat, nec tam dolor apud nos debeat quam pudor loqui, et ne uidear prouocatus maledicta potius quam crimina et peccata congerere. taceo itaque de fraudibus ecclesiae factis, coniurationes et adulteria et uaria delictorum genera praetereo: unum illud, in quo non mea nec hominum sed Dei causa est, de eorum facinore non puto esse reticendum, quod a primo statim persecutionis die, cum recentia delinquentium facinora feruerent et sacrificiis nefandis non tantum diaboli altaria sed adhuc manus ipsae lapsorum adque ora fumarent, communicare cum lapsis et paenitentiae agendae intercedere non [*]( 1 rei certae] reiceret CRl probationem Q 2 frater om. R uera C sed a corr., puera R concitare M (cogitare Q) 3 fallunt C lucescat CR 4 die] diem Q oborte M (oborto Q), orto C luci exp. C 5 grassabatur ex gressabantur C latrocinatio cessat C 6 haberet Q, haberetur C falsos Q 7 etiam om. CR est om. ClR scollegi C1LQ, 9 possunt CXL simplicium L2Rv 10 numero Cl quasi] quo ex quam C hic P s. I. m. 2 11 et ecclesia Q uinceretur C\'x 12 nec me Q sed c s. I., nemo M carissime om. C faceret ea C 13 adhucusque CRV, adhuc quae LP, hucusque Qv 14 nobis sit C sed sit 8. 1. 16 quam. Q, quam a M 17 congere R tacero R t in ras. de] in C 18 coniuratione L et] sed L et uaria om. Q delictarum R 19 quod M (quo Q) 21 re...centia P c 8. l. 22 fumarent] •*, manerent C 24 non agendae P. )

680
destiterunt clamat Deus: sacrificans diis eradicabitur nisi Domino soli et Dominus in euangelio dicit : qui me negauerit negabo illum. et alio loco indignatio et ira diuina non tacet dicens: illis fudistis libamina et illis inposuistis sacrificia. super haec non indignabor? dicit Dominus. et intercedunt ne rogetur Deus qui indignari se ipse testatur. intercedunt ne exoretur precibus et satisfactionibus Christus qui negantem se negare profitetur.

Nos in ipso persecutionis tempore de hoc ipso litteras misimus nec auditi sumus. concilio frequenter acto non consensione tantum nostra sed et comminatione decreuimus ut paenitentiam fratres agerent, ut paenitentiam non agentibus nemo temere pacem daret. et illi contra Deum sacrilegi, contra sacerdotes Dei impio furore temerarii, de ecclesia recedentes et contra ecclesiam parricidalia arma tollentes elaborant, ut opus suum diaboli malitia consummet, ne uulneratos diuina clementia in ecclesia sua. curet miserorum paenitentiam mendaciorum suorum fraude corrumpunt, ne Deo indignanti satisfiat, ne Christum Dominum suum qui Christianas esse uel erubuit ante uel timuit postmodum quaerat, ne ad ecclesiam qui de ecclesia recesserat redeat. datur opera ne satisfactionibus et lamentationibus iustis delicta redimantur, ne uulnera lacrimis abluantur. pax uera falsae pacis mendacio tollitur, salutaris sinus matris nouerca intercedente cluditur, ne de [*]( 1 Ez. 22, 20. 2 Hatth. 10, 33. 4 Es. 57, 6. ) [*]( 1 sacrificandis M\'C (sacrificans diis JPQ) 2 euangelio suo B sed suo exp. 3 neganerint B et ego eum negabo Q 5 posuistis C 6 intercedit P, intercedetur C1 7 se] set B protestatnr B 8 christi LP 9 temporas litteras Ml (litteras HPQ) 10 snmns] somnnt B consilio CB consensione] consentiente C 11 nostro C* comminatione] commnnicatione PQ 12 fratres a. n. paenitentiam om. L 18 dare B illi et CB 14 temerari LQ 15 parricida Ua Q (perricida alia M), parricidali B snum om. C zaboli B 16 consnmet C, consumment Qv ne] nec V curet et CB 17 franda M (frande Q) corrnmpantJC1 18 ne deo] nec eo Q indignati ClLB, indignantis Q 20 ad ecclesia B redeat] recedant Q 21 et lamentationibus om. Q 22 false C, salsae B pacis] papis B 23 praeclnditnr BfJ, perclnditnr C )

681
pectore adque ore lapsorum fletus et gemitus audiatur. conpelluntur adhuc insuper lapsi ut linguis adque ore quo in Capitolio ante deliquerant sacerdotibus conuicium faciant, confessores et uirgines et iustos quosque fidei laude praecipuos adque in ecclesia gloriosos contumeliis et maledicis uocibus prosecuntur. a quibus quidem non tam nostrorum modestia et humilitas et pudor caeditur quam illorum ipsorum spes et uita laceratur. neque enim qui audit, sed qui facit conuicium, miser est: nec qui a fratre uapulat sed qui fratrem caedit, in lege peccator est: et cum nocentes innocentibus iniuriam faciunt, illi patiuntur iniuriam qui facere se credunt. denique hinc illis percussa mens et hebes animus et sensus alienus est: ira est Dei non intellegere delicta, ne sequatur paenitentia, sicut scriptum est: et dedit illis Deus spiritum transpunctionis, ne reuertantur scilicet et curentur et deprecationibus ac satisfactionibus iustis post peccata sanentur. Paulus apostolus in epistula sua ponit et dicit: dilectum ueritatis non habuerunt ut salui fierent: ac propterea mittet illis Deus operationem erroris, ut credant mendacio, ut iudicentur omnes qui non crediderunt ueritati, sed sibi placent in iniustitia. primus felicitatis gradus est non delinquere, secundus delicta cognoscere. illic currit innocentia integra et inlibata quae seruet, hic succedit medella quae sanet. quod utrumque isti offenso Deo perdiderunt, ut et amissa sit gratia quae de baptismi [*]( 13 Es. 29, 10. 17 II Thess. 2, 10-12. ) [*]( 1 pee-tore Q, (peccatore M) audiantur CR conpellnnt Q 2 lapsa R ut] et C 3 delinquerant L sacerdotes Cl conuincium B faciunt 01 4 quosque] quos C 6 glorioeos] esse constat add. C 8. I. contumelis L\', contumeliosis CRV prosequantur c prosectmttir a quibus om. M (exh. Q) 6 humilitas P sed s in ras. 3 litt. 8 audit] patitur Bal. conuicium] iniuriam CR 9 quia frater u. sed quia Q caedat C* 10 et om. CB illi... mens om. C iniuriam ... credunt om. R 12 animatus Ct est om. P irae C 13 ne] nec Q paenitentiam LQ 15 hac Q, et CRv 17 delictum Q non om. B 18 mittit M (mittet Q), amittet R 20 quij quia P credunt C ueritatis B in iniustitiam C sd in 8. I. 21 felicitatus Cl relinquere 01 23 hic] isthic V 24 ut et R, nt ea C, ut LP, et ut Qv de om. C )
682
sanctificatione percipitur et non subsit paenitentia per quam culpa curatur. an putas, frater, lenia esse aduersus Deum facinora, parua et modica delicta, quod per illos non rogatur maiestas indignantis Dei, quod non timetur ira et ignis et dies Domini, quod inminente antichristo exarmatur fides militantis populi, dum tollitur uigor ettimor Christi ? uiderint laici hoc quomodo curent. sacerdotibus labor maior incumbit in adserenda et procuranda Dei maiestate, ne quid uideamur in hac parte neglegere, quando admoneat Dominus et dicat: et nunc praeceptum hoc ad uos est, o sacerdotes: si non audieritis et si non posueritis in corde uestro ut detis honorem nomini meo, dicit Dominus, inmittam in uos maledictionem et maledicam benedictionem uestram. honor ergo datur Deo quando sic Dei maiestas et censura contemnitur, ut cum se ille indignari et irasci sacrificantibus dicat et cum poenas aeternas et supplicia perpetua comminetur, proponatur a sacrilegis adque dicatur ne ira cogitetur Dei, ne timeatur iudicium Domini, ne pulsetur ad ecclesiam Christi, sed sublata paenitentia nec ulla exomologesi criminis facta, despectis episcopis adque calcatis, pax a presbyteris uerbis fallacibus praedicetur, et ne lapsi surgant ant foris positi ad ecclesiam redeant, communicatio non communicantibus offeratur? [*]( 9 Mal. 2, 1. 2. ) [*]( 1 subsit BV, sumsit LP, ..psit Q, sumpeit M, subneniat Cv et M2P2 8. l., sumpta sit cod. Beneuentanus paenitentiam PQ 2 an om. LP aduersu* P 3 et] ac CB 4 domini] diexdoC 5 fide iS 6 tollatur B timor et uigor Q uider M (uiderint Q) laid] luci B a quodmodo current C 7 procuranda] propitianda CB 8 maiestatem C neciegere B 10 hoc om. C\' si om. C 12 dominus] omnipotena add. CB 14 non datur dno C non s. l. dei om. C 15 cum] eum C sacrificantes C dicatur Q 16 comminatur C, comminentur Q proponitur C* 17 a] ad C exp. dicitur C dei ne] dei M2Q, deo Ml 19 exhomologesin L, exhomologisis in Q, . ezomologesim P, exhomologisim C factam C 20 a] non a neris CB 21 labsis surgant Ll, lapsi surguat C, baptismi surgat B positam M (positi Q) 22 et communicatio CB non] a non PB )
683

Quibus etiam satis non fuit ab euangelio recessisse, spem lapsis satisfactionis et paenitentiae sustulisse, fraudibus inuolutos uel adulteriis commaculatos uel sacrificiorum funesta contagione pollutos, ne Deum rogarent, ne in ecclesia exomologesin criminum facerent, ab omni et sensu et fructu paenitentiae remouisse, foris sibi extra ecclesiam et contra ecclesiam constituisse conuenticulum perditae factionis, quo male sibi consciorum et Deum I rogare ac satisfacere nolentium caterua conflueret: post ista adhuc insuper pseudoepiscopo sibi ab haereticis constituto nauigare audent et ad Petri cathedram adque ad ecclesiam principalem unde unitas sacerdotalis exorta est ab schismaticis et profanis litteras ferre nec cogitare eos esse Romanos quorum fides apostolo praedicante laudata est, ad quos perfidia habere non possit accessum. quae autem causa ueniendi et pseudoepiscopum contra episcopos factum nuntiandi? aut enim placet illis quod fecerunt et in suo scelere perseuerant: aut si displicet et recedunt, sciunt quo reuertantur. nam cum statutum sit ab omnibus nobis et aequum sit pariter ac iustum ut uniuscuiusque causa illic audiatur ubi est crimen admissum, et singulis pastoribus portio gregis sit adscripta quam regat unusquisque et gubernet rationem sui actus Domino redditurus, oportet utique eos quibus praesumus non circumcursare nec episcoporum concordiam cohaerentem sua subdola et fallaci temeritate conlidere, sed agere illic causam suam ubi et accusatores habere et testes sui criminis possint: nisi si paucis desperatis et perditis minor uidetur esse auctoritas [*]( 1 non satis Q ab euangelio] a lege euangelii C 4 dominum C12 exhomologisin Q, ezomologesim P 5 fractum 01, fluctu L 6 nisi foris-constituissent Cv et c. ecclesiam add. P m. 2 in marg. 7 quo CR, cum LPQRv (qum M) dum CR 8 nollentium P confluere V, confrueret M (conflueret Q) post ista] potito C to ex ta corr. 9 pseudoepiscopos ibi Q ab] ad CRM (ab Q) constitutos OIQ 10 ei M (et Q) adque ad] atque CR 11 unitas] gloriosa R ab] a PQv, ad C 12 nec cogitant ex necogitare C 14 pseudoeporum Q contra epo P, om. OR V 16 displicent R 17 quod C 18 aecum R1 Q, cum P, tequ C ac ex at C 19 gregis sit ex gissit corr. L, gressit C 20 gubemate C ratione R, *** rationem Q, nec rationem M 21 reddituros R, redditurus sit C sed sit 8. l. utique et . om. P, itaque CR 24 ubi et] et ut M, « ut Q et om. C possunt C )

684
episcoporum in Africa constitutorum, qui de illis iam iudicauerunt et eorum conscientiam multis delictorum laqueis uinctam iudicii sui nuper grauitate damnarunt. iam causa eorum cognita est, iam de eis dicta sententia est, nec censurae congruit sacerdotum mobilis adque inconstantis animi leuitate reprehendi, cum Dominus doceat et dicat: sit sermo uester, est est, non non.

Si eorum qui de illis priore anno indicanerunt numerus cum presbyteris et diaconis conputetur, plures tunc adfuerunt iudicio et cognitioni quam sunt idem isti qui cum Fortunato nunc uidentur esse coniuncti. scire enim debes, frater carissime, eum posteaquam pseudoepiscopus ab haereticis factus eat, iam paene ab omnibus esse desertum. namque hi quibus in praeteritum praestigiae obtendebantur et dabantur uerba fallacia quod simul ad ecclesiam regressuri dicerentur, posteaquam uiderunt illic pseudoepiscopum factum, frustratos et deceptos se esse didicerunt et remeant cotidie adque ad ecclesiam pulsant, nobis tamen a quibus ratio Domino reddenda est anxie ponderantibus et sollicite examinantibus qui recipi et admitti ad ecclesiam debeant. quibusdam enim ita aut crimina sua obsistunt aut fratres obstinate et firmiter renituntur ut recipi omnino non possint cum scandalo et periculo plurimorum. neque enim sic putramina quaedam colligenda sunt ut quae integra et sana sunt uulnerentur, nec utilis aut consultus est pastor qui ita morbidas et contactas [*]( 6 Matth. 5, 37. ) [*]( 1 iam de illis Qv 2 uinctam) inQolutam CRV 3 nuper damh naueront CR 4 de is L, om. R censuram Cl 5 nobilis B inconstantis eae constantia C 6 doceat et om. Q 8 iudicauerint LP numeros L* 9 diaconibus CPt) sed nibus inC e. l. afuerunt L iudicio 6t cognitioni om. C 10 idem om. C qui cum] quicumque R 11 eum om. C 12 ab ex ad C iam om. C 13 hii Q, ii Rv, his LP; cf. pag. 678,7 14 praestrigiae LQ, praestigia v dabantur om. CR 16 frustra eos C dicerent Ml (didicerunt SPQ), dixerunt ex dicertmt C 17 remeatur C 18 reddita Q 19 et examinantibus Q 20 fratribus C 21 possunt ClP cum] nisi cum Rv 22 putamina C* 23 collegenda C quae] quam L et sana otn. L uulnerantur Cx 24 utilis] ut illis Q, ullis P contractas ClQ \\ )

685
oues gregi admiscet ut gregem totum mali cohaerentis adflictatione contaminet. [non attendas ad numerum illorum: melior est enim unus timens Deum quam mille filii impii, sicut locutus est Dominus per prophetam dicens: fili, ne iocunderis in filiis impiis, si multiplicentur tibi, cum non fuerit timor Dei in ipsis.] o si posses, frater carissime, istic interesse nobiscum cum praui isti et peruersi de schismate reuertuntur.: uideres quis mihi labor sit persuadere patientiam fratribus nostris, ut animi dolore sopito recipiendis malis curandisque consentiant. namque ut gaudent et laetantur cum tolerabiles et minus culpabiles redeunt, ita contra fremunt et reluctantur quotiens inemendabiles et proterui et uel adulteriis uel sacrificiis contaminati et post haec adhuc insuper et superbi sic ad ecclesiam remeant, ut bona intus ingenia corrumpant. uix plebi persuadeo, immo extorqueo, ut tales patiantur admitti. et iustior factus est fraternitatis dolor ex eo quod unus adque alius obnitente plebe et contradicente mea tamen facilitate suscepti peiores extiterunt quam prius fuerant nec fidem paenitentiae seruare potuerunt, quia nec cum uera paenitentia uenerant.

De istis nero quid dicam qui nunc ad te cum Felicissimo omnium criminum reo nauigauerunt legati a Fortunato pseudoepiscopo missi, tam falsas ad te litteras adferentes quam est et ipse cuius litteras ferunt falsus, quam est eis peccatorum multiplex [*]( 4 Sir 16, 1. 2. ) [*]( 1 gregis B admiecit P adflictatione LQPBV, afSictione Cv), afirictione coniectura exemplari Gottingensi adscripta 2 contaminem R non attendas... I.6 in ipsis om. CLPQB 6 possis CB isti] istic Q 7 snperuersi Q .8 qui CB 9 recipiantur malis C 11 cnlpabilis Q ita Q* in rae., a M, ia B frement P 12 emendabiles C proterue LI, propterai CB et uelut C < 13 et] corripiuntur C • et superbi om. P 14 plebia C suadeo CB 15 et torqueo B ammitti L, amitti Q iniustior LP 16 * actus C dolos L\' obnitente] optinente Q 17 dicente me Atamen P facultate Q . 18 fidem] fide tam in fictam corr. C. penitentiam Ca 20 quod L felicissimo] faeditate C m ras. 21 rei ex reo C legato Li, legat exp. C ad fortunato C to 8. Z. pseudoepis M (psendoepo Q sed o corr.) 22 missi tam Q m. 2 in ras., sitan M, mittam C ipse ... est om. C 28 adferunt B quaml quae PQR eis] eius Cv )

686
conscientia, quam execrabilis uita, quam turpis, ut etsi in ecclesia essent, eici tales de ecclesia debuissent ? denique quia conscientiam suam norunt, nec audent uenire aut ad ecclesiae limen accedere, sed foris per prouinciam circumueniendis fratribus et spoliandis pererrant, et omnibus iam satis noti adque undique pro suis facinoribus exclusi, illuc etiam ad uos nauigant. neque enim potest illis frons esse ad nos accedendi aut apud nos consistendi, cum sint acerbissima et grauissima crimina quae eis a fratribus* ingerantur. si iudicium nostrum uoluerint experiri ueniant. denique si qua illis excusatio et defensio potest esse, uideamus quem habeant satisfactionis suae sensum, quem adferant paenitentiae fructum. nec ecclesia istic cuiquam cluditur nec episcopus alicui denegatur. patientia et facilitas et humanitas nostra uenientibus praesto est. opto omnes in ecclesiam regredi, opto uniuersos conmilitones nostros intra Christi castra et Dei patris domicilia concludi. remitto omnia, multa dissimulo studio et uoto colligendae fraternitatis. etiam quae in Deum commissa sunt non pleno iudicio religionis examino. delictis plus quam quod oportet remittendis paene ipse delinquo. amplector prompta et plena dilectione cum paenitentia reuertentes, peccatum suum satisfactione humili et simplici confitentes.

Si qui autem sunt qui putant se ad ecclesiam non precibus sed minis regredi posse aut existimant aditum se sibi non lamentationibus et satisfactionibus sed terroribus facere, pro certo [*]( 1 etai in] et sine B 3 audient PR, nos audent v uenire CLPRV, adire Qv ad] de B ecclesia C 4 climen Ll accedentes 01 sed exp. C 6 pro exper C 7 enim om. LP fons L accedenti aut capud 01 8 acernissimi M (acerbissima Q) et granissima oм. LM (exh. Q) 9 ingeruntur v experiri om. V 10 ueniaent L, uenient C esse] tuisse C 11 adferant corr. in offerant C 12 fluctum L ecclesia stic Z, eclesiastico P, ecclesiastici Q 12 episcopatus Q 13 patientiae et exp. C, in marg. patientiae nostra] sancta CR 14 omnes om. C 15 obmilitones R sed ob in ras. 16 conclude R dissimili L et] ac CR 17 etiam] iam C commissa. Q (commisse M) 18 quam quod] quam CRv 19 dimittendis V p.ene C 1 eras. ipso M (ipse Q) 21 satisfactione] factione C 23 aut] ut isti C sed isti 8. I. se om. PQ\' (exh. Q) ibi M (sibi Q) non] nam C, non precibus B 24 et satisfactionibus om. L certe 01 )

687
habeant contra tales clusam stare ecclesiam Domini nec castra Christi inuicta et fortia et Domino tuente munita minis cedere. sacerdos Dei euangelium tenens ut Christi praecepta custodiens occidi potest, uinci non potest. suggerit et subministrat nobis exempla uirtutis ac fidei Zacharias antistes Dei: qui cum terreri minis et lapidatione non posset, in templo Dei occisus est damans et identidem dicens quod nos quoque contra haereticos clamamus et dicimus: haec dicit Dominus: dereliquistis uias Domini, et Dominus derelinquet uos. neque enim quia pauci temerarii et inprobi caelestes et salutares uias Domini derelinquunt et sancta non agentes a sancto spiritu . deseruntur, ideo et nos diuinae traditionis inmemores esse debemus ut maiora esse furentium scelera quam sacerdotum iudicia censeamus aut plus existimemus ad inpugnandum posse humana conanima quam quod ad protegendum praeualet diuina tutela.

An ad hoc, frater carissime, deponenda est catholicae ecclesiae dignitas et plebis intus positae fidelis adque incorrupta maiestas et sacerdotalis quoque auctoritas ac potestas, ut iudicare uelle se dicant de ecclesiae praeposito extra ecclesiam constituti [haeretici], de sano saucii, de integro uulnerati, de stante lapsi, de iudice rei, de sacerdote sacrilegi? quid superest quam, [*]( 8 II Chr. 24, 20. ) [*]( 1 clausam PQv dno C1 ne ex nec B 2 christi om. V et domino] domino v 3 sacerdotales C1, saoerdo..s Q (sacerdotes M) ut] et CPBv 4 non potest uinci v sumministrat CL, oummini- Btrat Q 5 zaccharias LPQ, zaccarias CB antestites CR, antiet stites LQ 6 possit C est] et C 7 identidem] et idemidest C 9 delinquet L1, dereliquit P 10 temerari LQR .. improbis C1 11 dno C derelinquentes C et otn. P 12 et ideo QlM, ideo Q* dinina et L memores Q debeamus Cl 13 ut ex et C forentium L 14 ant] ut C existimemus plus CBv inpngnandum] indignandum C 15 quod ad] ad ex quod C 16 frat∗∗ kme P, frs kmi C 18 ac] et C se uelle CB 19 proposito CQBv constitutos C a s. I. haeretici LP, de haereticis MQ1, de christiano haeretici . Q*, OS de episcopo haeretici (haereti C) ORV; uncis inclttsi 20 sanci Q, sant B, saatios (7* de stante] id est ante L 21 lapsos C* reos 02 sacrilegos C* quam corr. in nisi C . )

688
ut ecclesia Capitolio cedat et recedentibus sacerdotibus ac Domini altare remouentibus in cleri nostri sacrum uenerandumque congestum simulacra adque idola cum aris suis transeant, et Nouatiano declamandi aduersum nos adque increpandi largior et plenior materia praestetur, si hi qui sacrificauerunt et Christum publice negauerunt non tantum rogari et sine acta paenitentia admitti, sed adhuc insuper coeperint terroris sui potestate dominari? si pacem postulant, arma deponant: si satisfaciunt, quid minantur ? ant si comminantur, sciant quia a sacerdotibus Dei non timentur. neque enim et antichristus cum uenire coeperit introibit ecclesiam quia minatur, aut annis eius et uiolentiae ceditur quia resistentes perempturum se esse profitetur. armant nos haeretici dum nos putant sua commina tione terreri, nec in faciem nos deiciunt, sed magis erigunt et accendunt, dum ipsam pacem persecutione peiorem fratribus faciunt. et optamus quidem ne quod locuntur furore inpleant crimine, ne qui uerbis perfidis et crudelibus peccant factis quoque delinquant. oramus ac deprecamur Deum quem prouocare illi et exacerbare non desinunt, ut eorum corda mitescant, ut furore deposito ad sanitatem mentes redeant, ut pectora operta delictorum tenebris paenitentiae lumen agnoscant et magis petant fundi pro se preces adque orationes antistitis quam ipsi fundant sanguinem sacerdotis. si autem in suo furore permanserint adque in [*]( 1 ecclesiam Q; ecclesiae C capitulo C domini altare] de i > altare C 2 congestum] consensum B, concessum C 3 simulacrum C aris] armis ex maris C transeunt LQ 4 aduersus C nos adque] simulacra atque B 5 si hi B, si mihi Q, si ui L, sine P, si uel fort.; si hi ... 1. 7 paenitentia om. C et ch. p. negauerunt owe. B 7 poenitentiae B sed adhuc] se atq. C coeperunt Q terrere u; errore C, temporis PQ 8 sni] sub C dominari corr. in dominandi C postulabant 01 9 ant si comminantur om. B 10 dei sacerdotibus CBv 11 in ecclesiam Pv minatns est C est 8. l. 12 eius et] esset B cedetnr CB 14 faciem Oxon., facie LPQ, pace CRv 15 penecutionem CXM (persecntione Q) peiore P 16 inpleantnr LP 17 ne] nec LP, om. C 18 deprecamns ex dum precamur C dum quem et CB 20 mentes V, mentis CLPQBo pectora operta V, pectora LP, pecoatorea a Q, peccatores CB 21 adgnoscant L 22 antestitis C1 R, antistites LP ipso B )
689
istis insidiis ac minis suis parricidalibus crudeliter perseuerauerint, nullus Dei sacerdos sic infirmus est, sic iacens et abiectus, sic inbecillitate humanae mediocritatis inualidus qui non contra hostes et inpugnatores Dei diuinitus erigatur, cuius non humilitas et infirmitas uigore et robore Domini protegentis animetur. nostra nihil interest aut a quo aut quando pereamus mortis et sanguinis praemium de Domino recepturi. illorum flenda et lamentanda condicio est quos sic diabolus excaecat ut aeterna gehennae supplicia non cogitantes antichristi iam propinquantis aduentum conentur imitari.

Et quamquam sciam, frater carissime, pro mutua dilectione quam debemus et exhibemus inuicem nobis, florentissimo illic clero tecum praesidenti et sanctissimae adque amplissimae plebi legere te semper litteras nostras, tamen nunc et admoneo et peto ut quod alias sponte adque honorifice facis etiam petente me facias, ut hac epistula mea lecta, si quod illic contagium uenenati sermonis et pestiferae seminationis inrepserat, id omne de fratrum auribus et pectoribus exuatur et bonorum integra ac sincera dilectio ab omnibus haereticae detractationis sordibus repurgetur.

Declinent autem de cetero fortiter et euitent dilectissimi fratres nostri uerba et conloquia eorum quorum sermo ut cancer serpit, sicut apostolus dicit: corrumpunt ingenia bona confabulationes pessimae. et iterum: [*]( 22 II Tim. 2, 17. 23 I Cor. 15, 33. 24 Tit. 3, 10. 11. ) [*]( 1 ac minis] signis ex agnis C 2 nullus] atq. in istis nullus B est] et PQ 5 dns B, do C protegente C te in ras. 6 nihil est inter Q ant q.] ut quando B pereamur Q, perimamur CBv 7 flendi et lamentandi 01 8 condicio] concisio Qv quo si ex quod C aeternae PQ (aeterna M) 9 gehenna Q cogitantem B 12 debemus] habemus CV et exibemus CR, om. P1Q 13 plebi] pro mutua dilectione plebi B 14 nunc et] nunc Q 16 et facies C hac] haec CQ si] sit ut C nt 8. l. illis C uenenati ex ueritatis C 17 seminationis sordibus B, contaminationis C 18 fratruum Q eisuatur LP . 19 detrectationis BfJ, detractionis C 21 euitent P it corr., euidenW C er eras. dilectissimi om. C 23 dicit] addidit C 24 confabnlatione P ) [*]( m. ) [*]( 44 )

690
haereticum hominem post unam correptionem euita, sciens quia peruersus est huiusmodi et peccat et est a semet ipso damnatus. et per Salomonem loquitur spiritus sanctus. peruersus, inquit, in suo ore portat perditionem et in labiis suis ignem condit. item denuo monet dicens: saepi aures tuas spinis et noli audire linguam nequam. et iterum: malus obaudit linguae iniquorum, iustus autem non intendit labiis mendacibus. quod quamquam sciam illic fraternitatem nostram uestra scilicet prouidentia munitam sed et sua uigilantia satis cautam nec capi haereticorum uenenis posse nec decipi, tantumque apud illos praeualere magisteria et praecepta diuina quantus illis in Deum timor est: tamen ex abundanti uel sollicitudo nostra uel caritas scribere ad uos ista persuasit, at nulla cum talibus commercia copulentur, nulla cum malis conuiuia uel conloquia misceantur simusque ab eis tam separati quam sunt illi de ecclesia profugi, quia scriptum est: si autem ecclesiam contempserit, sit tibi tamquam ethnicus et publicanus. et beatus apostolus non monet tantum, sed et iubet a talibus recedatur, praecipimus, inquit, uobis in nomine Domini Iesu Christi ut recedatis ab omnibus fratribus ambulantibus inordinate et non secundum traditionem quam acceperunt a nobis. nulla societas fidei et perfidiae potest esse. qui cum Christo [*]( 4 Prou. 16, 27. 6 Sir. 28, 24 7 Prou. 17, 4. 17 Matth. 18, 17. 20 n Thess. 3, 6. ) [*]( 1 unam] et Becundam add. C 8.1. 2 peccantet C\'B 3 a re eorr. ita e se C solomonem CPQ 4 ore suo v portae L; peruersa add. Q s. l.m. 2 5 perditionia LQ et in labiis om. Q sui Q1M, saae Q* condetis Q* (condit MQ1) 7 nequam om. C 8 intendet L\'PQ\' (intendit MQ2) 9 quod OM. Y sciam] se iam Q illi R fratenutatis L 10 nostram) nestram V nestras Bl, nostrm Y scilicet et Q pronidentiam ClL moDitam CBlQV, monita B\', unitatem L uigilantiam C 11 canta B 12 tantum quae Q, tam quae L praenaleret et Q 14 sollicitndine LP 16 his C 17 isti Y de] ab CBV 18 et ecclesia C, et ecclesiam v tamquam] quasi C 20 sed et] sed Q a talibus P, a talibus ut LQv, ut a talibus CR 21 dni nri CQ ntchristiJB1 )
691
non est, qui aduersarius Christi est, qui unitati et paci eius inimicus est, nobiscum non potest cohaerere. si cum precibus et satisfactionibus ueniunt, audiantur. si maledicta et minas ingerunt, respuantur. opto te, frater carissime, semper bene ualere.

CVPRIANVS CORNELIO FRATRI S.

Cognouimus, frater carissime, fidei ac uirtutis uestrae testimonia gloriosa et confessionis uestrae honorem sic exultanter accepimus ut in meritis ac laudibus uestris nos quoque participes et socios conputemus. nam cum nobis et ecclesia una sit et mens iuncta et indiuidua concordia, quis non sacerdos in consacerdotis sui laudibus tamquam in suis propriis gratuletur aut quae fraternitas non in fratrum gaudio ubique laetetur? exprimi satis non potest quanta istic exultatio fuerit et quanta laetitia cum de, uobis prospera et fortia conperissemus ducem te illic confessionis fratribus extitisse, sed et confessionem ducis de fratrum consensione creuisse, ut dum praecedis ad gloriam feceris multos gloriae [*]( 1 christi est qui om. B unitatis et pacis CB 4 opto ... ualere om. CPMQ1 in dno semper bene ualere et nostri meininiase B. — Ad (Explicit ad P) Cornelium de quinque presbyteris et Fortunato pseudoepiecopo eiplicit (om. P) LP, Ad Comelium secunda (epistula tertia Q) explicit QB, Explicit liber secundus C. — ) [*](Epist. LX. — Incipit ad Cornelium de confessione eius (\'1\' add. T) LPT, Incipit ad Cornelium aepistala M (initium epist. deest in Q), Incipit ad eundem tertia de confessione eius R, Incipit ad eundem liber tertius ad confess. feliciter C. — 8 frs T1 kmi T1, om. CB 9 sic om. C, si B exultantes C 10 nos] non M 11 et] ac C 8. 1. nobis M et ecclesiae T, ecclesia CB 12 et M 8. 1. m. 2 13 quae ex quia C fraternitatis Cl 14 non om. C in om. B fratruum MTl . non ubique C sed non 8. l. 15 istis B, isti M, ista C exsultate B laetitiae 01 16 ducem te] ducentis ex ducente C confessiones C 17 confessionis ducem Bamb. (B) conaensione LMPV, confessione CBT 18 praecedisse C multos feceris CBTv.. ) [*](44* )

692
comites et confessorem populum suaseris fieri, dam primus paratus, es pro omnibus confiteri: ut non inueniamus quid prius praedicare in uobis debeamus, utrumne tuam promptam et stabilem fidem an inseparabilem fratrum caritatem. uirtus illic episcopi praecedentis publice conprobata est, adunatio sequentis fraternitatis ostensa est. dum apud uos unus animus et una uox est, ecclesia omnis Romana confessa est.

Claruit, frater carissime, fides quam de nobis beatus apostolus praedicauit. hanc laudem uirtutis et roboris firmitatem iam tunc in spiritu praeuidebat et praeconio futurorum merita uestra contestans dum parentes laudat filios prouocabat. dum sic unanimes, dum fortes estis, magna et ceteris fratribus unanimitatis et fortitudinis exempla tribuistis. docuistis granditer Deum timere, Christo firmiter adhaerere, plebem sacerdotibus in periculo iungi, in persecutione fratres a fratribus non separari, concordiam simul iunctam uinci omnino non posse, quicquid simul petitur a cunctis Deum pacis pacificis exhibere. prosiluerat aduersarius terrore uiolento Christi castra turbare. sed quo impetu uenerat eodem impetu pulsus est, et quantum formidinis et terroris adtulit tantum fortitudinis inuenit et roboris. subplantare se iterum posse crediderat Dei seruos et uelut tirones et rudes quasi minus paratos et minus cantos solito suo more concutere. unum primo adgressus ut lupus ouem secernere a grege, ut acceptor columbam ab agmine uolantium separare temptauerat nam cui non est [*](1 confessorum CR suasseris M 3 pramtam CL, prompta M 4 fntrma inseparabilem CB, inseparabile fratrum M 5 praecedentis epTCB, epi prae.sentis 11 8 fntres kmi CMRv fidis M de om. CB 9 iam om. L 10 in om. C prouidebat LMB U pronocat CBo 12 fortis L, sie fortes v magns et] mgia B 13 docnistis gran, nis blandiatnr L; quae hic omittit diter deam ... p. 694 L14 confesskme nomi inserta inueniuntur fol. 63- L 16 epitL 76 deum t ch. firmiter om. R timeri T 14 adhereri T. adhereret R 16 omnino delendum censet Baluriut 17 dum C, dno B ex- hiberi C prosilierat CRTv 18 oiolenti L christo C\' Bl 19 pnlsos] et nictos add. v pritu et om. T tenonis 01 21 para- tus CM 22 cantos C 23 a grege secenere CB aeceptor LMT2, aocepter P\', accipiter P2T2v colnmbam accipiter (accipitur C) CB 24 a. uolantium] agminis oiolenter ex agminu ineuolentiam C superare M1 )

693
aduersus omnes satis uirium, circumuenire quaerit solitudinem singulorum. sed retusus adunati exercitus fide pariter et uigore intellexit milites Christi uigilare iam sobrios et armatos ad proelium stare, uinci non posse, mori posse et hoc ipso inuictos esse quia mori non timent, nec repugnare contra inpugnantes, cum occidere innocentibus nec nocentem liceat, sed prompte et animas et sanguinem tradere, ut cum tanta in saeculo malitia et saeuitia grassetur, a malis et saeuis uelocius recedatur. quale illud fuit sub oculis Dei spectaculum gloriosum, quale in conspectu Christi eius ecclesiae suae gaudium, ad pugnam quam temptauerat hostis inferre non singulos milites sed tota simul castra prodisse. omnes enim constat uenturos fuisse, si audire potuissent, quando adcucurrerit properanter et uenerit quisquis audiuit. quot illic lapsi gloriosa confessione sunt restituti steterunt fortes et ipso dolore paenitentiae facti ad proelium fortiores: ut appareat nuper subitatos esse et nonas adque insuetae rei pauore trepidasse, redisse ad se postmodum fidem ueram et uires suas de Dei timore collectas ad omnem patientiam constanter et firmiter roborasse nec iam stare ad criminis ueniam, sed ad passionis coronam.