Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

CVPRIANVS FORTVNATO AHVMMO OPTATO PRIVATIANO DONATVLO ET FELICI FRATRIBVS S.

Scripsistis mihi, fratres carissimi, quod cum in Capsensi ciuitate propter ordinationem episcopi essetis, pertulerit ad uos Superius frater et collega noster Ninum Clementianum Florum fratres nostros, qui in persecutione adprehensi prius fuerant et nomen Domini confessi uiolentiam magistratus et populi frementis inpetum uicerant, postmodum cum apud proconsulem poenis grauibus excruciarentur, ui tormentorum subactos esse et gradu gloriae ad quam plena fidei uirtute tendebant diutinis cruciatibus excidisse, nec tamen post hunc grauem lapsum non uoluntate sed necessitate susceptum a paenitentia agenda per hoc triennium non destitisse: de quibus consulendum putastis an eos ad communicationem iam fas esset admittere.

Et quidem quod ad mei animi sententiam pertinet, puto his indulgentiam Domini non defuturam quos constet stetisse in [*]( 2 faciant] patienter C opto ... ufclere om. BC1. — Caecili Cypriani (Caecili Cypriani om. LR, Explicit P) ad Antonianum de Cornelio et Nouatiano (de C. et N. om. Q) explicit (om. P) BCLPQR. —) [*]( Epist. LVI. — Incipit ad Fortunatum et ceteros de his (de his Otn. LNP) qui per tormenta superantur BFLMNP. — 5 ahymno] ahymo N, adhumo B, haummo F 7 capsense LNP ciuitatis F, ciuitatem B 8 pertulerint B 9 superius V, super FLMNP, om. B frater et om. V ninum] super saturninum et B 11 dno L1 uiolentia LP 12 uicerunt F 13 grauiorihus fort. ui F, uii B, uim M, septies LNP (ex VII uidetur natum) et a BFMV, et ad LNP, et de v 14 gradum P, gradibtis B ad quem V, adq. F plenam FP, paenam B uirtutem BF tendebant] tenebant BF, peruenerant V diuturnis M 15 excedisse L nec] ne B 16 uoluptate F susceptos P a] ad BFMP paenitentiam agendam BMP 17 non om. v putasti M* an] sane F, san M 18 communionem B iam M 8. I. m. 2 admitteret B 19 ad] a B 20 constat v )

649
acie, nomen Domini confessos esse, uiolentiam magistratuum et populi furentis incursum inmobilis fidei obstinatione uicisse, passos esse carcerem, diu inter minas proconsulis et fremitum populi circumstantis tormentis laniantibus ac longa iteratione cruciantibus repugnasse, ut quod in nouissimo infirmitate carnis subactum uidetur meritorum praecedentium defensione releuetur et sit satis talibus gloriam perdidisse, non tamen debere nos eis et ueniae locum cludere adque eos a paterna pietate et a nostra communicatione priuare: quibus aetimamus ad deprecandam clementiam Domini posse sufficere quod triennium iugiter et dolenter ut scribitis cum summa paenitentiae lamentatione planxerunt. certe non puto incaute et temere his pacem committi quos uidemus militiae suae fortitudine nec prius pugnae defuisse, et si acies etiam denuo uenerit, gloriam suam posse reparare. nam cum in concilio placuerit paenitentiam agentibus in infirmitatis periculo subueniri et pacem dari, debent utique in accipienda pace praecedere quos uidemus non animi infirmitate cecidisse, sed in proelio congressos et uulneratos per inbecillitatem carnis confessionis suae coronam non potuisse perferre, maxime cum cupientibus mori non permitteretur occidi, sed tamdiu fessos tormenta laniarent quamdiu non fidem quae inuicta est uincerent, sed carnem quae infirma est fatigarent.

Quoniam tamen scripsistis ut cum pluribus collegia de hoc ipso plenissime tractem et res tanta exigit maius et pensius de multorum conlatione consilium et nunc omnes fere inter Paschae prima sollemnia apud se cum fratribus demorantur, quando sollemnitati celebrandae apud suos satisfecerint et ad me uenire coeperint, [*]( 1 dei F. magistratum BM et om. BLMN 2 immobiles MN 3 consulis P fremitus B 4 cruciatibus BFL 5 nobissimo F inflrmitatem BFLMN 6 defessione LMN, depssione B reueletur FL sit] si B 9 existimamus c 10 triennio BLMNPv et] ac c 11 paenitentia BM 12 et] hac B, om. FLM 14 etiam om. V 15 consilio M agentes FLMN 16 in om. FLM subuenire L 20 cum ex con M m. 2 permitterentur B IL 21 iam diu FN inuita L1, uicta F 23 plurimis V (plurimi collegae V teet. Oxon.) 24 tractarem B tanta] ita ut F inpensius FBv 25 phaace M 26 solemnia BMv sollempnitatis B, sollemnia L t 27 nos] nos N et ad me uenire coeperint add. Lm. 2in marg. nenire coeperint] uenerint F )

650
tractabo cum singulis plenius, ut de eo quod consuluistis figatur apud nos et rescribatur uobis firma sententia multorum sacerdotum consilio ponderata. opto nos, fratres carissimi, semper bene ualere.

CVPRIANVS LIBERALIS CALDONIVS NICOMEDES CAECILIVS IVNIVS MARRVTIVS FELIX SVCCESSVS FAVSTINVS FOBTVNATVS VICTOR SATVRNINVS ALIVS SATVRNINVS EOGATIANVS TERTVLLVS LVCIANVS SATTTVS SECVNDINVS ALIVS SATVRNINVS EVTVCHES AMPIVS ALIVS SATVRNINVS AVRELIVS PRISCVS HERCVLANEVS VICTORICVS QVINTVS BONO. RATVS MANTHANEVS HORTENSIANVS VERIANVS IAMBVS DONATVS POMPONTVS POLVCARPVS DEMETRIVS ALIVS DONATVS PRIVATIANVS PORTVNATVS ROGATVS ET MONNVLVS CORNEIO FRATRI S.

Statueramus quidem pridem, frater carissime, participato inuicem nobiscum consilio ut qui in persecutionis infestatione subplantati ab aduersario et lapsi fuissent et sacrificiis se inlicitis maculassent, agerent diu paenitentiam plenam et si periculum infirmitatis urgueret, pacem sub ictu mortis acciperent. nec enim.. fas erat aut permittebat paterna pietas et diuina clementia [*]( 1 fig∗∗atur M, referatur F 2 sententiam B a mnltoram LP* 8 ponderatam B opto ... ualere om. BLN\'. — Ad (Explicit ad P) Fortunatum et ceteros de his (de his om. BLNP) qui per (om. B) tormenta (tormentis B) superantur (superati Bont B) eiplicit (om. P) BFLMNP. — ) [*](Epist. LVII. — Incipit ad Comelium de lapsis LP, Incipit eiusdem seconda Q, Incipit ad Corneliom (felicitar add. C) CR. — 6 calydonios Q 7 iunius marratius om. Pl marrucins LlQ, maruscius C 8 alius ... lucianus om. CB 9 tertulus Q satius P, stattins B 10 eotyches] aarelius satarninus eutyces Q ampius] amplas LP, iamfcus Q 11 heroulanias QR (hercnlanas M) 12 mantaaios R, montani«B C 18 pomponios p. d. a. donatus om. C 14 et om. L munnulms Q, monulas C, montulas P, mannalus v 16 quidem iam Qv pridem om. CR fra kmi C, kDle B 17 penecutione C1R 18 fuisse C et] ac CQB 19 agere LPQ 20 urgerent pacem C enb icto Q, subiecto L, sabiectam C 21 fas] uere fas Ii, ueritai C permittebat) mittebat L et] ac CB aeoclesiae C )

651
ecclesiam pulsantibus cludi et dolentibus ac deprecantibus spei salutaris subsidium denegari, ut de saeculo recedentes sine communicatione et pace ad Dominum dimitterentur, quando permiserit ipse et legem dederit ut ligata in terris et in caelis ligata essent, solui autem possent illic quae hic prius in ecclesia soluerentur. sed enim cum uideamus diem rursus alterius infestationis adpropinquare coepisse et crebris adque adsiduis ostensionibus admoneamur ut ad certamen quod nobis hostis indicit armati et parati simus, plebem etiam nobis de diuina dignatione commissam exhortationibus nostris paremus, paremus omnino milites Christi qui arma desiderant et proelium flagitant intra castra dominica colligamus: necessitate cogente censuimus eis qui de ecclesia Domini non recesserunt et paenitentiam agere et lamentari ac Dominum deprecari a primo lapsus sui die non destiterunt, pacem dandam esse et eos ad proelium quod inminet armari et instrui oportere.

Obtemperandum est namque ostensionibus adque admonitionibus iustis, ut a pastoribus oues in periculum non deserantur, sed grex omnis in unum congregetur et exercitus Domini ad certamen militiae caelestis armetur. merito enim trahebatur dolentium paenitentia tempore longiore ut infirmis in exitu subueniretur quamdiu quies et tranquillitas aderat, quae differre diu plangentium lacrimas et subuenire sero morientibus in infirmitate pateretur. at uero nunc non infirmis sed fortibus pax necessaria est nec morientibus sed uiuentibus communicatio a nobis danda est,, ut [*]( 2 ) [*]( 1 ac] et Q B 2 denego L seculo ex secuado C praecedentes M (recedentea Q) 3 et] ut Q (et M) ad deum] dnT C promiserit V teste Oxon. 4 et legem dederit CLPBV, legem dederit Q, qui legem dedit v legata L\'Q et] etiam c esset B 5 posset R 6 rnrsum C infestinatione C 7 crebis P 8 ut] et C oatia L indigit Q 9 parati et armati CB sumus LM (simus Q) de om. C commissa C 10 praeparemus Q 11 dederant M (desiderant Q) intra] inira Q, ad CB 13 aecclesiae C et] sed CQBv 14 ac] et CB lapsus C diem LQ destituenmt B 16 esse dandam P 18 a om. Q ■ periculo CBv 19 ingregetur Q do C ad] ac L 20 merito ex melito L 21 in om. L, et C 22 quies et P sed qui 8. I. m. 2, quis esset C differendi diu C sed diu 8. l. m. 2 23 Bero] se CB in om. C\'Q 24 ad CLlQ nec] ne LP 25 dandum 01 )

652
quos excitamus et hortamur ad proelium non inermes et nudos relinquamus, sed protectione sanguinis et corporis Christi muniamus, et cum ad hoc fiat eucharistia ut possit accipientibus esse tutela, quos tutos esse contra aduersarium uolumus, munimento dominicae saturitatis armemus. nam quomodo docemus ant prouocamus eos in confessione nominis sanguinem suum fundere, si eis militaturis Christi sanguinem denegamus? aut quomodo ad martyrii poculum idoneos facimus, si non eos prius ad bibendum in ecclesia poculum Domini iure communicationis admittimus?

Interesse debet, frater carissime, inter eos qui uel apostatauerunt et ad saeculum cui renuntiauerant reuersi gentiliter uiuunt, uel ad haereticos transfugae facti contra ecclesiam parricidalia cotidie arma suscipiunt, et inter eos qui ab ecclesiae limine non recedentes et inplorantes iugiter ac dolenter diuina et paterna solacia nunc se ad pugnam paratos esse et pro Domini sui nomine ac pro sua salute stare fortiter et pugnare profitentur. hoc in tempore pacem nos non dormientibus sed uigilantibus damus, pacem non deliciis sed armis damus, pacem non ad quietem sed ad aciem damus. si secundum quod eos audimus et optamus et credimus fortiter steterint et aduersarium nobiscum in congressione prostrauerint, non paenitet pacem concessisse tam fortibus, immo episcopatus nostri honor grandis et gloria est pacem dedisse martyribus, ut sacerdotes qui sacrificia Dei cotidie celebramus hostias Deo et uictimas praeparemus. si autem, quod Dominus auertat a fratribus nostris, aliquis lapsorum fefellerit, ut pacem [*]( 1 et om. L inhermes Lx 3 eucharistiam L ut] aut Q O 4 putela L1 quo R, qis ex cus C totus C1 esset C uoluimus C m*n*mento Q, monumentum M 5 armemur C aut ex ait C 7 eis) his ex is L militatusis R, qui militauerint C sed qui e. 1. m. 2 ad C 8. l. m. 2 8 idoneos Cm. 2 in ras. facimus ... I. 9 domini om. C\\ add. m. 2 in marg. 10 deberet ex debet C frs kmi C, km∗ R i eras. apostatauerint 01 11 gentiliter ex generaliter C 12 facti ex fati a C aecclesiae C\' 13 suscipiuntur X1\' 14 ac dolentes LPG\', om. C\'Q 16 state C1 repugnare Q (pugnare M) 19 audiuimus CQ et optamus et credimus om. CQRV 20 steter M (ateterint Q) in om. C ingressione 01 21 congessisse L 22 episcopus L1 23 deo CR cotidie c. h. deo om. R celebremus 01 24 uictima M (uictimas Q) 25 auertat] repellat V aliqui 01 fefellerit] obrepserit Y 1 )

653
subdole petat et inpendentis proelii tempore communicationem non proeliaturus accipiat, se ipsum fallit et decipit, qui aliud corde occultat et aliud uoce pronuntiat. nos in quantum nobis et uidere et iudicare conceditur, faciem singulorum uidemus, cor scrutari et mentem perspicere non possumus. de his iudicat occultorum scrutator et cognitor cito uenturus et de arcanis cordis adque abditis iudicaturus. obesse autem mali bonis non debent, sed magis mali a bonis adiuuari. nec ideo martyrium facturis pax neganda est quia sunt quidam negaturi, cum propter hoc pax danda sit omnibus militaturis, ne per ignorantiam nostram ille incipiat praeteriri qui habet in proelio coronari.

Nec quisquam dicat: qui martyrium tollit sanguine suo baptizatur, nec pax illi ab episcopo necessaria est habituro gloriae suae pacem et accepturo maiorem de Domini dignatione mercedem primo idoneus esse non potest ad martyrium qui ab ecclesia non armatur ad proelium, et mens deficit quam non recepta eucharistia erigit et accendit. Dominus enim in euangelio suo dicit: cum autem uos tradiderint, nolite cogitare quid loquamini. dabitur enim uobis in illa hora quid loquamini. non enim uos estis qui loquimini, sed spiritus patris uestri qui loquitur in nobis. quando autem dicat in traditis adque in confessione nominis constitutis spiritum patris loqui, quomodo potest ad confessionem paratus aut idoneus inueniri qui non prius pace accepta receperit spiritum patris, qui corroborans seruos suos ipse loquitur et [*]( 18 Matth. 10, 19. 20. ) [*]( « i 1 impendentes C 2 preliaturus accipiant C decepit C\'M (decipit Q) 3 nos] nos et C et om. C 4 facies CB 5 perrespicere 01 de his indicat] dominus autem Y 6 cito] est cito V 7 malis bonis L, malibolis MQ1 8 malis M (magis Q) 10 ne om. Q 11 praeferri qui habet ex preterri quia libet C 12 quicquam L1 13 abitura C, abluturo R 14 accepturus C 16 armatus C 17 eregit Q (erigit ex egit M) ascendit C1 enim om. CB 18 cum in qui corr. C 19 loquimini 01 dabitur ... loquamini om. C in illa hora om. M (exh. Q) 21 in eras. in B 22 confessionem Q 24 inuenerit C1, )

654
confitetur in nobis? tunc deinde si relictis omnibus rebus suis fugerit et in latebris adque in solitudine constitutus in latrones forte incurrerit aut in febribus et in languore decesserit, nonne nobis inputabitur quod tam bonus miles, qui omnia sua dereliquit et contempta domo et parentibus ant liberis sequi dominum suum maluit, sine pace et sine communicatione decedit? nonne nobis uel neglegentia segnis uel duritia crudelis adscribetur in die iudicii quod pastores creditas et commissas nobis oues nec curare in pace nec in acie uoluerimus armare? nonne ingeretur nobis a Domino quod per prophetam suum clamat et dicit: ecce lac consumitis et lanis uos tegitis, et quod crassum est interficitis, et oues meas non pascitis, quod infirmatum est non confortastis, et quod male habuit non conroborastis, et quod contribulatum est non consolati estis, et quod errabat non reuocastis, et quod perit non inquisistis, et quod forte fuit confecistis labore, etdispersae sunt oues meae, eo quod non sint pastores, et facta sunt in comestura omnibus bestiis agri, et non fuit qui inquireret neque qui reuocaret. propterea haec dicit Dominus: ecce ego super pastores et inquiram [*]( 10 Ez. 34, 3-6. 10. 16. ) [*]( 1 in om. C tum Bv si om. P rebus suis om. C1; rebus otn. B 2 fugit P, suggerit C1 prius in om. M (exh. Q) adque ex ad dum C sollicitudine C1 constitutos Q 8 et] aut C langore R 5 et p.] aut p. C aut] ac v, et Q* (aut MQl) sequi dominum] si quid omnium C ■ 6 et om. L decedit in discedit corr. C, in decidit MQ nonne] non Q 7 segni Q duritiae Q crudeles P adscribitur C1 8 oues om. C 9 curare in] reuocaret ad C sed ad a I. in acie] ad aciem C id geretur B, id gereret C1 10 a nobis M (aobis Q), om. CnR quod corr. in qui C ecce] et C 11 lania uos tegitis om. R grassum Ql (eraesum MQ2), greesum Cl 12 interileitis] iugulatis CB 13 confortasti L, confortatis C 15 no* R (s eras.) consolasti estis L\', consolidati V, consolidastis Oxon. errabat n. r. et quod om. B 16 quod om. Cl periit Cv 17 et om. C\' disparsae B sint] sunt Cv 18 comesturam v, praedatione B, depredatione ex depredicatione C . 21 requiram c )
655
oues meas de manibus eorum et auertam eas, ut non pascant oues meas: et iam non pascent eas, et extraham oues meas de ore eorum et pascam eas cum iudicio.

.Ne igitur ore nostro, quo pacem negamus, quo duritiam magis humanae crudelitatis quam diuinae et paternae pietatis opponimus, oues nobis commissae a Domino reposcantur, placuit nobis sancto spiritu suggerente et Domino per uisiones multas et manifestas admonente, ut quia hostis nobis inminere praenuntiatur et ostenditur, colligere intra castra milites Christi et examinatis singulorum causis pacem lapsis dare, immo pugnaturis arma suggerere. quod credimus uobis quoque paternae misericordiae contemplatione placiturum. quod si de collegis aliquis extiterit qui urguente certamine pacem fratribus et sororibus non putat dandam, reddet ille rationem in die iudicii Domino uel inportunae censurae uel inhumanae duritiae suae. nos quod fidei et caritati et sollicitudini congruebat, quae erant in conscientia nostra protulimus, diem certaminis adpropinquasse, hostem. uiolentum cito contra nos exurgere, pugnam non talem qualis fuit sed grauiorem multo et acriorem uenire, hoc nobis diuinitus frequenter ostendi, de hoc nos prouidentia et misericordia Domini [*]( 1 meae C eas] eos CRv ut non] ne CQR ut non p. o. meas om. MQl 2 pasca* R s eras. etiam CLQ pascant LP, pascam M (pascent Q sed e corr.), pascen. R s eras. eas] oues meas 6 traham C 3 pascam eos C, pascam B 5 quo-quo] quod-quod C 6 dulcedinem diuinae maluit Routh; pietatis dnlcedinem Eramus, pietatis lenitatem malim; cf. epist. 68 c. 1: diuinae pietatis et lenitatis paternae solacia opponiatur C 7 dnos repascantnr C nobis om Pl 8 a dno C sed a s. L 9 admonemur ex et admonentur C ut quia C\'LPQR (conf. p. 536,12), et quia C1 nobis hostis C, hostis Rv 10 intra]\'in CR, inter P et om. v, ut C 13 collegis ex collegens C 14 inrgente B putabat Q, putet Vv 15 illi M (ille Q) diem L dno vel] xncipit F 16 censura C* inhumana ex inhnmane in C 17 caritatis FQ, caritate C sollicitudinis FQ, sollicitudine C concruebat F, congruebant Q 18 pertnlimns Q die R adpropinquare CR 19 et pngnam Pv 20 dininitas C1, scimus diuinitus codd. Oxon. 21 ostenditur CFQ (ostendit M) noa] nobis Q prouidentiae et misericordiae M (prouidentia et misericordia Q) )

656
saepius admoneri: de cuius ope et pietate qui in eum confidimus possumus esse securi, quia qui in pace militibus suis futuram praenuntiat pugnam dabit militantibus in congressione uictoriam. optamus te. frater carissime. semper bene ualere.

CVPRIANTS PLEBI THIBARI CONSISTENTI S.

Cogitaueram quidem, fratres dilectissimi, atque in notis habebam, si rerum ratio ac temporis condicio permitteret, secundum quod frequenter desiderastis, ipse ad uos uenire, et quantulacumque mediocritate exhortationis nostrae praesens illic fraternitatem corroborare. sed quoniam sic rebus urguentibus detinemur ut longe istinc excurrere et diu a plebe cui de diuina indulgentia praesumus abesse non detur facultas, has interim pro me ad uos uicarias litteras misi. nam cum Domini instruentis dignatione instigemur saepius et admoneamur, ad uestram quoque conscientiam admonitionis nostrae sollicitudinem perferre debemus. scire enim debetis et pro certo credere ac tenere pressurae diem super caput esse coepisse et occasum saeculi atque antichristi tempus adpropinquasse, ut parati omnes ad proelium stemus nec quicquam nisi gloriam uitae aeternae et coronam confessionis dominicae cogitemus, nec putemus talia esse quae ueniunt qualia fuerunt illa quae transierunt. grauior [*]( 1 admonere C, admonemur v ac pietate C, accipietate B 2 snis ... militantibus om. B 3 congressionem M (congressionea) 4 optamus ... ualere om. CLQ carissimeJ sanctissime in dno 22. — Ad Cornelium (*• lapsis add. F, de lapsis add. L, epistula secunda add. Q) explicit FLQR, Explicit ad Cornelium (de lapsis add. P) CP. — ) [*](Epiat. LVIII. — Incipit ad tibarithanos Q, Incipit ad tibaritanos BE, Incipit ad Thebaritanos exhortatoria P. — 9 nenirem B quantulumcumque Q, quantulamcumqueB 10 mediocritatem B 11 conroborarem BR nergentibus B 12 excnrrerem B 13 datur Mw (deturilfQ) 14 ad uos om. P struentis R 15 admonemur B 16 sollicitndine P 18 coepis B et om. B 20 quicquam] quam B gloria. MQ, gloriae B, gloria R 21 concitemus B 22 quales. T1 fuerint ille B )

657
nunc et ferocior pugna imminet, ad quam fide incorrupta et uirtute robusta parare se debeant milites Christi, . considerantes idcirco se cotidie calicem sanguinis Christi bibere ut possint et ipsi propter Christum sanguinem fundere. hoc est enim uelle cum Christo inueniri, id quod Christus et docuit et fecit imitari secundum Iohannem apostolum dicentem: qui dicit se in Christo manere, debet quomodo ille ambulauit et ipse ambulare. item Paulus apostolus exhortatur et docet dicens: sumus filii Dei. si autem filii et heredes Dei, coheredes autem Christi, siquidem conpatiamur ut et conmagnificemur.

Quae nunc omnia consideranda sunt nobis, ut nemo quicquam de saeculo iam moriente desideret, sed sequatur Christum, qui et uiuit in aeternum et uiuificat seruos suos in fide sui nominis constitutos. uenit enim tempus, fratres dilectissimi, quod iam pridem Dominus noster praenuntiauit et docuit aduenire dicens: ueniet hora ut omnis qui uos occiderit putet se officium Deo facere. sed hoc facient, quoniam non cognouerunt patrem neque me. haec autem locutus sum uobis ut cum uenerit hora eorum, memores sitis quia ego dixi uobis. nec quisquam miretur persecutionibus nos adsiduis fatigari et pressuris angentibus frequenter urgeri, quando haec futura in nouissimis temporibus Dominus ante praedixerit et militiam nostram magisterio et hortamento sui sermonis instruxerit, Petrus quoque apostolus eius docuerit ideo [*]( 6 I lo. 2, 6. 9 Rom. 8, 16, 17. 17 Io. 16, 2-4. ) [*]( 1 imminet] fratres dilectissimi add. V 2 se] uos Q 4 christi BQl (ehristmn MQ2) funderant R1 est enim] stent B 5 id] si id R et docuit] docuit Q 8 paulus beatus apoatolus BP, apostolus paulus Q, paulus B exhortatur] exoptatur B 9 autem filii BPQRV, autem filii dei v dei coheredes om. B 11 magnificemur R 12 a nobis P ut om. B 13 morientem B aequantnr B 14 et uiuit] uiuit v 15 ueniet R 16 noster om. BV dieens] docens v 17 uenit B 18 officium] obsequium v hoc] haec v 19 nouerunt V 21 quia] quae BP 22 agentibun BMI (angentibus M2Q) 23 praedixerat B 25 eius om. V ) [*](in. ) [*](42 )

658
persecutiones fieri ut probemur et ut dilectioni Dei iusto iustorum. praecedentium exemplo nos etiam morte et passionibus copulemur. posuit enim in epistula sua dicens: carissimi, nolite mirari ardorem accidentem uobis, qui ad temptationem uestram fit, nec excidatis tamquam nouum uobis contingat sed quotienscumque communicatis Christi passionibus, per omnia gaudete, ut et in reuelatione facta claritatis eius gaudentes exultetis. si inproperatur uobis in nomine Christi, beati estis, quia maiestatis et uirtutis Domini nomen in uobis requiescit, quod quidem secundum illos blasphematur, secundum nos autem honoratur. docuerunt autem nos apostoli ea quae de praeceptis dominicis et caelestibus mandatis ipsi quoque didicerunt Domino ipso scilicet corroborante nos et dicente: nemo est qui relinquat domum aut agrum aut parentes aut fratres aut uxorem aut filios propter regnum Dei, et non recipiat septies tantum in isto tempore, in saeculo autem uenturo uitam aeternam. et iterum, beati, inquit, eritis, cum odio uos habuerint homines et separauerint uos et expulerint et maledixerint nomini uestro quasi nequam propter filium hominis. \'gaudete in illa die et exultate. ecce enim merces uestra multa in caelis.