Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Quae omnia penitus potestis inspicere lectis libellis quos hic nuper legeram et ad uos quoque legendos pro communi dilectione transmiseram, ubi lapsis nec censura deest quae increpet nec medicina quae sanet. sed et catholicae ecclesiae unitatem quantum potuit expressit nostra mediocritas: quem libellum magis ac magis nunc uobis placere confido, quando eum iam sic legitis ut et probetis et ametis, siquidem quod nos uerbis [*]( 1 uero inhonorata A\'QTh opera B deuras] fratres carissimi add. v 2 et] ut B uasa aurea uel argentea Vv uel et A* 3 simus] esse possimus V dum M (dno Q) \' 4 est cui] cui B 6 nec] ne A2 uindicarit AlA\' 6 ut se] potest ut v putat B 7 iam om. v, uentitabrum iam F, et uontilabrum iam Al (palam ferre iam posse A2A3) ferre se BLMT, ferre Qv, ferre se putet F 8 separare A1 A2A3FV, segregare BLQT est om. B praesumtio et sacrilega destinatio A1 9 aesumit] insipienter assumit V et] ut B dum A1A2A3BFLV, dum dominium QTv quidam plus] quid amplius B, amplius aliquid A1 11 insolentes L ipsoe uotum ore L 18 liberam L contemplantis QT 14 hac misericordiam dnTQ 15 habita L agendi B, quae sunt agenda Vv librabimus F 16 omni Tx (exp. m. 2) paenitus LQT, om. B hic om. B, his F 18 transmiseramus T censura] diuina add. V . 19 catholica Q (catholice M) 20 quam F 21 ac magi. ovt. B 22 conseripsimus om. F )

624
conscripsimus uos factis inpletis, quando ad ecclesiam caritatis ac pacis unitate remeatis. opto uos, fratres carissimi, semper bene ualere.

CVPRIANVS ANTONIANO FRATRI S.

Accepi primas litteras tuas, frater carissime, concordiam collegii sacerdotalis firmiter optinentes et catholicae ecclesiae cohaerentes, quibus significasti cum Nouatiano te non communicare, sed sequi consilium nostrum et cum Cornelio coepiscopo earundem litterarum ad Cornelium collegam nostrum transmitterem, ut deposita omni sollicitudine iam sciret te secum hoc est cum catholica ecclesia communicare.

Sed enim superuenerunt postmodum aliae litterae tuae per Quintum conpresbyterum missae, in quibus animaduerti animum tuum Nouatiani litteris motum nutare coepisse. nam cum et consilium et consensum tuum firmiter ante fixisses, desiderasti in his litteris ut rescriberem tibi quam haeresim Nouatianus introduxisset uel Cornelius qua ratione Trofimo et turificatis communicet. quod quidem si pro sollicitudine fidei anxie K curas et rei dubiae ueritatem sollicitus exploras, reprehendenda non est in timore diuino aestuantis animi sollicitudo suspensa. [*]( 1 et caritatis T sed et s. I. 2 unitatem BQT remeastis QT, remeabunt FL, rememoratio habuit B carissimi] ac desiderantissimi add. Qv semper om. L. — Ad Maximum (presbyterum add. FQT) et (om. B) Yrbanum et (et om. B) Sidonium et Maoarium (Macharium Q, macarium de regressione eorum ad ecclesiam B) explicit BFLQT. — Epist. LV. — Incipit ad Antonianum de Cornelio et Nouatiano BOLB, Incipit ad Antonianum lege feliciter Q. — 6 accepimus CV primas om. Q collegi CL 7 obstinentes C1, optinentis B 9 episcopo Q 10 te tenere M (te om. Q) 12 transmitterer C sed alt. r 8. 1. te L in ras., e R 15 contra presbyterum B 16 nutat C cum ex con C cum et] cum Q 17 firmiter tuum CR 18 heresin L, heresem B 19 uel om. L tropimo L, trophimo v 20 si om. B sollicitius M (sollicitus Q) 22 aestuantis] tanti B )

625

Quoniam tamen uideo post primam sententiam epistulae tuae Nouatiani litteris postmodum te esse commotum, illud, frater carissime, primo in loco pono graues uiros et semel super petram solida stabilitate fundatos non dico aura leui sed nec uento aut turbine commoueri, ne animus dubius et incertus uariis opinionibus uelut quibusdam uentorum incursantium flatibus frequenter agitetur et a proposito suo cum quadam leuitatis reprehensione mutetur. quod ne apud te uel apud quemquam Nouatiani litterae faciant, ut desiderasti, frater, rationem rei tibi breuiter exponam. et quidem primum, quoniam de meo quoque actu motus uideris, mea apud te et persona et causa purganda est, ne me aliquis existimet a proposito meo leuiter recessisse, et cum euangelicum uigorem primo et inter initia defenderim, postmodum uidear animum meum a disciplina et censura priore flexisse, ut his qui libellis conscientiam suam maculauerint uel nefanda sacrificia commiserint laxandam pacem putauerim. quod utrumque non sine librata diu et ponderata ratione a me factum est.