Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

CVPRIANVS CORNELIO FRATRI S.

Et egisse nos et agere, frater carissime, maximas gratias sine cessatione profitemur Deo patri omnipotenti et Christo eius Domino et Deo nostro salutari, quod sic ecclesia diuinitus protegatur ut unitas eius et sanctitas non iugiter nec in totum perfidiae et haereticae prauitatis obstinatione uitietur. legimus enim litteras uestras et uoti communis amplissimum gaudium exultanter excepimus Maximum presbyterum et Vrbanum confessores cum Sidonio et Macario ad ecclesiam catholicam regressos esse, id est errore deposito et schismatico immo haeretico furore deserto unitatis ac ueritatis domicilium fideli sanitate repetisse, ut [*]( -1 inexplebilis R, inexplicabili o, explebili Z auaricia T, prauitate CRZiouv; cf. pag. 617,20 sna om. p, qualia T, quaaa quae CBZiofiv illuc C apud] ante Z cos] snos C2iou2v, nos Z ut acias] suosZ 2 protectorem C iste T, ut CBVZ, om. io, com ft scismaticis et hereticis p, schismaticos et haereticos C1 3 semper om. T iunctos Cl, uinctos Zio bene u. f. carissime TV, om. Co, opto te frater carissime (uos fratres p) semper bene ualere (et nostri meminisse add. B) Riuv, bene ualere semper frater carissime amem Z. — Explicit \'VIII\' C, Explicit io, Ad Corneliom VIIII- explicit R, Ad Cornelium explicit \'VII\' Z, Alia Cornelii ad Cyprianum de nomine Haximi Longini et Maehei et Nicostrati et Eoaristi explicit T, om. μ. - ) [*](Epist LI. — Incipit ad Cornelium de confessoribus redenntibus (redeunt L) in ecclesiam (ecclesia L) LN, Incipit ad eundem de Maximo et Vrbano Sidonio et Machario ad ecclesiam depoeite errore regressis epistula VI. B, Incipit VIII- (octauus T) QT, Incipit M. — 6 et egisse] egisse Q 8 nostri L salutari] saluatori NVv sic] si Q protegitur B 9 iugitur corr. in disiungatur T, diiungatur B perfiae L 10 praaitate Q obBtinationis B uitietur N, citetur LQ, nidetur B, uioletur T 11 communi N exultantc BN 12 accepimus B 18 machario BQTv 14 errare Q 16 ac ueritatis om. B demicilio Q-)

615
unde ad gloriam processerant illuc gloriosi redirent, ne qui Christum confessi essent Christi postmodum castra desererent, nec temptarentur caritatis adque unitatis fide qui uicti robore et uirtute non fuerant. ecce incolumis et inmaculata laudis integritas, ecce incorrupta et solida confitentium dignitas, a desertoribus et profugis recessisse, proditores fidei et ecclesiae catholicae inpugnatores reliquisse, merito illos reuertentes summo ut scribitis gaudio et clerus et plebs, fraternitas omnis excepit, quoniam in confessoribus gloriam suam conseruantibus et ad unitatem reuertentibus nemo non socium se et participem eorum gloriae conputat.

Huius diei laetitiam de nostris possumus sensibus aestimare.