Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

JCORNELIVS CVPRIANO FRATRI S.

Ne quid minus ad poenam futuram huius scelerati hominis deesset, prostratus uirtutibus Dei, cum Maximus et Longinus et Machaeus inde fuissent expulsi, denuo resurrexit, et sicut prioribus litteris tibi quas per Augendum confessorem misi significaui, putem Nicostratum et Nouatum et Euaristum et Primum et Dionysium illo iam peruenisse. inuigiletur ergo ut omnibus coepiscopis nostris et fratribus innotescat: Nicostratum multorum criminum reum et non solum patronae suae carnali cuius rationes gessit fraudes et rapinas fecisse, uerum etiam, quod est illi ad perpetuam poenam reseruatum, ecclesiae deposita non modica abstulisse, Euaristum uero cum auctore schismatis fuisse et successorem plebi cui antea praefuerat Zetum in locum eius episcopum esse constitutum. Nouatus uero ea hic designauit malitia et [*]( Epist. L. — Incipit ad eundem ∗VIIII∗ R, Incipit ∗VII∗ ad eundem Z, Incipit ad eundem io, Ad eundem aepistola X\' fi, Incipit alia eiusdem (Cornelii ad Cyrianum T) de nomine Maximi Longini et (om. C) Macbei (maccei C) et Nicostrati et Euaristi (Euaristum T) CT sed in C m. rec. add. - 2 Cyprianus Cornelio ClRZp 3 minus om. p, minus mali quod T 4 prostratos C do ex di T 5 macchens RZio inde] de Z sicuti Rμ 6 agendum C10 misi μ. s. I. m. 2 significaui CTfi sed ui corr. C, signiflcauerit RZ, significaueram io 7 puto CRv, putans V, om. Zio nicostratum] enim constratum Z nouatum] nouacianum Z uaristum u 8 Dyonysium R, ronisum Z, zoticum T inuigilatur T ergo] rogo Z 9 nostris post fratribus o 8. I. m. 2 innotescant C inconstratum Z 10 et om. p. patronae] patione Z carnales rationes Z 11 fraude R quod est] quidem C 12 depositae T 13 abtulisse R euaristi T sed i in ras. uero] ecclesiae uero R cum auctorem CT, auctorem ιομ2v fuisset (et om.) T successorem CRTZVιομ, succensorem Oxon. sed succussorem coni. Oxon. 14 plebi] ei in plebe V, pleni T ante RYp. praefuerat] fuerat C zetum om. io, getum u, gestum Z, zenum ex zelum C 15 nouatus uero ea T, maiora uero et grauiora CRZiouv; cf. pag. 618,18: (Nouatus) illic* maiora et grauiora commisit hic] his )

614
inexplebili auaritia sua qualia illic apud nos semper exercuit: ut scias quales duces et protectores iste schismaticus et haereticus lateri suo semper iunctos habeat. bene uale, frater carissime.