Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

CVPRIANVS PRESBVTERIS ET DIACONIBVS ET PLEBI VNIVERSAE CARISSIMIS AC DESIDERANTISSIMIS FRATRIBVS S.

Nuntiandum uobis fuit, fratres carissimi, quod pertineat et ad communem laetitiam et ad ecclesiae nostrae maximam gloriam. nam admonitos nos et instructos sciatis dignatione diuina ut Numidicus presbyter adscribatur presbyterorum Carthaginensium numero et nobiscum sedeat in clero, luce clarissima confessionis. inlustris et uirtutis ac fidei honore sublimis: qui hortatu suo gloriosum martyrum numerum lapidibus et flammis necatum ante [*]( 1 scitis Q isdem Qv 2 menssurnas LN, mensuras P, menaurae C, mensu.ras B aequantis NlB, aequitas LI, aequitatis C, aequales P quantitalibus N, quantitabus R sensuri C 3 pro-nectis ex prouerbis C corroboratus L in ullo R 4 uidere C 5opto ... ualere om. CLB desideratissimi P1 6 ualere] add. MQ: emendauit iustinus. — Ad (Explicit ad CP) clerum et (om. C) plebem do Celerino confessore lectore ordinato explicit (om. CP) OLNPQB. — ) [*](Epist. XL. — Incipit (ad clerum et plebem add. B) de Numidico confeasore (confessorea T, om. CB) presbytero ordinato BOLPRT. — 8 presbiter L diaconis ClB 9 ac desiderantissimis om. B 10 nobis 01 frater T et om. B 12 admonitiones C et instructus C, et structos B 13 presbiterii C, presbyteri B carthaginensis B, cartagine mensis C, carthaginiensium Tv 14 in nobiscum T, nobis Cum P luce] luceat C confessione C sed e in ras. corr. 15 inlustris CB, uestrae LP, in uris T, eminens B in ras. et] ac C . ortato C 16 gloriosum BLPTV, copiosum CRv martyrum BORTV, martyrem LP numerum B V, numero C, uerum BLPT necatum CB, paene necatum V, necatus BPT, negatus L ante] ad te B d s. I. )

586
se misit quique ad uxorem haerentem lateri suo igne crematam simul cam ceteris, sed conseruatam magis dixerim, laetus aspexit. ipse semiustilatus et lapidibus obrutus et pro mortuo derelictus, dum postmodum filia sollicito pietatis obsequio cadauer patris inquirit, semianimis inuentus et extractus et focillatus a comitibus quos ipse praemiserat remansit inuitus. sed remanendi, ut uidemus. haec fuit causa ut eum clero nostro Dominus adiungeret et desolatam per lapsum quorundam presbyterorum nostrorum copiam gloriosis sacerdotibus adornaret. et promouebitur quidem, cum Deus permiserit, ad ampliorem locum religionis suae, quando in praesentiam protegente Domino uenerimus. interim quod ostenditur fiat, ut cum gratiarum actione suscipiamus hoc Dei munus, sperantes de misericordia Domini eiusmodi ornamenta conplura, ut redintegrato ecclesiae suae robore tam mites et humiles faciat in consessus nostri honore florere. opto uos, fratres carissimi ac desiderantissimi, semper bene ualere. [*]( 1 seom. BB emisit BT quisque TL ad u. haerentem] uxorem adhaerentem CRv igne crematam LP, omi crematam BIt, conerematam CTv, incrematam fort. 2 sed scripsi, et BLT, vel CB, om. Pv n 3 semiustulatus v, mastalatas T, ustulatus B, sam iastolatas C et lapidibus] lapidibus B et pro] pro CB mortno propemodum relictas r 4 dum om. C, Denique cum V filiae sollicitado C 5 inquirit] inquid BT retractas V teste Oxon. focilatns LPBT, aix focillatas V, uix refocillatas V teste Oxon., refocilatas C, refocillatur v a comitibus om. BT 6 ipsa exipse C premisit C inaictus Bv at C 8. 1. 7 adiungere T 8 desolam B per lapsum om. V presbjteroram nostrorum CPRV, prb nostroram L, presbyteram nostram T, presbiteris arm B, presbyterii nostri Manvtius 9 copiam cum CB adornarit B, adoraret R promouetar C\' T 10 dns B, tempus cod. Beneuentanus religionis] regionis Bv 11 praesentia CP 12 ut om. BGT suscepimas C, suscipimas T 13 sperantem BT, separantes C1 corapluria LP, cum plarimi T 14 ut] nit B redintegratos C, retintegrato P roboret ac mites C (c ex m corj.) mitis et humilis BLT 15 in om. C cossessus R, concessas T, consessu V, consensas LP, confessus B, confusus C opto ... ualere om. BCLPT. - De (Explicit de P, Ad clerum et plebem de B) Nnmidico confessore (om. B) presbjtero ordinato explicit (explicat L, om. P) lJLPBT, Explicit te (de m.,2) ordinato de (exp. m. 2) Numidico pres C. —)

587