Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

In talibus seruis laetatur Dominus, m eiusmodi coniessonbus gloriatur, quorum secta et conuersatio sic proficit ad praeconium gloriae ut magisterium ceteris praebeat disciplinae. ad hoc eos Christus esse hic in ecclesia diu uoluit, ad hoc de media morte subtractos quadam dixerim resurrectione circa eos facta incolumes reseruauit, ut dum nihil in honore sublimius, nihil in humilitate summissius a fratribus cernitur, hos eosdem fraternitas sectata comitetur. hos tamen lectores interim constitutos sciatis, quia oportebat lucernam super candelabrum poni unde omnibus luceat et gloriosos uultus in loco altiore constitui, ubi ab omni circumstante conspecti incitamentum gloriae uidentibus praebeant. ceterum presbyterii honorem designasse nos illis iam [*]( 1 et om. 01 quae ... dominum add. Mm.2 in marg. (exh. Q) fortiter ex fortam C m. 2 2 dno L, dnῖ NB 3 est] et B audiamus C 4 ecclesiam C lLP quo ex quoquam C 5 audiatur Q (auditur M) lectoris om. C 6 quisquis v audit CB 7 et . societate C 8 et] et fidei Q 11 prius et om. C 12 prebentes ex perhibentes C congressione Lt, congressionis C pacis C sed s m. 2 add. congruentis N, congruentiae C 16 ut] et ut B 17 esse ex est se P hic om. CB eos clxristus in ecclesia esse diu C noluit B 18 quandam B ut ita dixerim C2v, om. N1 resurrectionem B incolomes ClPB 19 in bonore] honore B in hum.] humilitate C 20 hoc C\' eodem P fratemitatis secta Q\'v (fraternitas sectata MQ1) 21 committetur C hoc 01 tamen] autem C 23 luceant 02 gloriosius C 24 omni LNPQY, omni fraternitate CRv 25 presbitr honore C nos] non B )

585
sciatis, ut et sportulis idem cum presbyteris honorentur et diuisiones mensurnas aequatis quantitatibus partiantur, sessuri nobiscum prouectis et corroboratis annis suis, quamuis in nullo minor possit uideri aetatis indole qui consummauit aetatem gloriae dignitate. opto uos, fratres carissimi et desiderantissimi, semper bene ualere.