Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

CVPRIANO PAPATI PBESBVTERI ET DIACOXES ROMAE CONSISTENTES S.

Cum perlegissemus, frater, litteras tuas quas per Fortunatum hypodiaconum miseras, gemino sumus dolore percussi et duplici maerore confusi, quod neque tibi requies ulla in tantis persecutionis necessitatibus traderetur et lapsorum fratrum inmoderata petulantia usque ad periculosam uerborum temeritatem producta denotaretur. sed quamquam nos atque animum nostrum ista quae diximus grauiter adfligerent, tamen maeroris nostri tam grauem sarcinam uigor tuus et secundum euangelicam disciplinam [*]( 1 quorum μ ad uos om. μ1 transmisimus w, transmissis ϕ simulque ϕv ego eis v 2 breuiter) libenter u interim rescr.] intellexerim scripserim w quale w 4 misi. T, om. fi1 quod si μ. si ϕw,om. T te merita cp, demerita w 5 pressa fuerit p., compressi fuerint 10 salutaribus ϕw obtemperauerint w, obtemperaret <p 7 nalete om. wp. — Epistola Cipriani ad prsbr et diacon Romae consistentes explicit T, om. ϕwμ. — ) [*](Epist. XXXVI. — Incipit rescriptis presbiteris et diaconibus Romae con-\' sisteutibus T, Rescriptum per presbyteros et diaconos ad Ciprianum Romae consistentes cp, CIeri Romani ad Ciprianum adolentis pro temeritate quorumdam lapsorum et confidentes in eo et exhortantes pro eorum salute to. — 9 Cypriano] celerino Tv papae wv consistentibus T 11 frater kme ϕwυqhoe T 12 perculsi v 13 persecutionibus cessitatibus 10, persecutionis unitatis necessitatibus cp 14 immodulata T, immedulata 10 15 nerborum periculosam <p producta om. 10 16 denotarentur w tamquam T atque om. ϕ17 grauam w 18 euangelium euangelicam tp, adibitas T )

573
adhibita seueritas temperat, dum et quorundam inprobitatem iuste coerces et cohortando ad paenitentiam uiam legitimae salutis ostendis. quos quidem satis mirati sumus ad hoc usque prosilire uoluisse ut tam urgenter et tam inmaturo atque acerbo tempore, in tam ingenti et inmenso crimine atque delicto pacem sibi non adpeterent quam uindicarent, immo iam et in caelis habere se dicerent. qui si habent, quid petunt quod tenent? si autem non habere illos probatur hoc ipso quod petunt, cur non iudicium eorum sustinent a quibus petendam pacem quam utique non habent putauerunt? quod si aliunde praerogatiuam communicationis habere se credunt, cum euangelio illam conferre conentur, ut ita demum firmiter ualeat, si ab euangelica lege non dissonat. ceterum quo pacto euangelicam poterit praestare communicationem quod contra euangelicam decretum uidetur ueritatem? nam cum omnis praerogatiua ita demum ad indulgentiae priuilegium spectet, si ab eo cui sociari quaerit non discrepet, quia ab eo cui sociari quaerit discrepat, necesse est indulgentiam et priuilegium societatis amittat.