Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

CVPRIANVS PRESBVTERIS ET DIACONIBVS ROMAE CONSISTENTIBVS FRATRIBVS S.

Et dilectio communis et ratio exposcit, fratres carissimi, nihil conscientiae uestrae subtrahere de his quae apud nos geruntur, ut sit nobis circa utilitatem ecclesiasticae administrationis commune consilium. nam posteaquam ad uos litteras feci quas misi per Saturum lectorem et Optatum hypodiaconum fratres nostros, quorundam lapsorum conspirata temeritas, qui paenitentiam agere et Deo satisfacere detractant, litteras ad me fecerunt, pacem non dandam sibi postulantes sed quasi iam datam uindicantes, quod dicant Paulum omnibus pacem dedisse, sicut in litteris eorum, [*]( 1 ministros] omnes uiros VZz constitute T interea T, inserta Z, interim tpwev se om. cp diuisione] dicione Zz 2 mensura Trp, mense et orancium z, mensarancium Z contingant ω non] ut non Z non quasi om. <p ministerio] mysterio V 4 diierantur T opto ... ualete om. z optamus Z 5 fraternitatem u. s. ualete om. Z et ualete v. — Epistola Cipriani ad clerum de eis qui temere lapsis communicauerunt et de Philumino et Fortunato hypodiaoon et Fauorino acholitho ezplicit T, Explicit ad clerum de Gayo Didensi et eius dyacono qui pro lapsis communicauit z, Ad pbros et diaconos explicit Z, om. cpw. — ) [*]( Epist. XXXV. — Incipit epistola (inc. ep. om. w) Cipriani ad presbiteros et diacones (diaconoa w) Romae consistentes Tw, Epistola Cipriani ad clerum Romanum do lapsis inpoenitentibus qui communionem eius expetebant (p, Ad eosdem u. — 7 Cyprianus papa tp 9 delectio T ratio] ratio communis ϕ poscit ϕω 10 nre w, erat uestrae cp 11 ut sit] uisum est p 13 fratrem nostrum ϕω, om. μυ 14 conspirata temeritas om. fi, prospirata temeritate cpto de quorxmdam prospecta temeritate v qui] aequa μ 15 detrectant μυ fecerunt T 8. I., fecit p, om. ∞ω 16 postulans Τϕμ datam sibi v uindicans tp 17 dicat Tcp paulus μ eorum om. y )

572
quarum exemplum ad uos transmisi. legetis: simul quid eis ego breuiter interim rescripserim, sed et quales postea ad clerum litteras fecerim ut scire possetis. huius quoque rei exemplum uobis misi. quod si ultra temeritas eorum nec meis nec uestris litteris conpressa fuerit nec con?iliis salubribus optemperauerit. agemus ea quae secundum euangelium Dominus agere praecepit. opto uos, fratres carissimi, semper bene ualere. ualete.