Epistulae
Cyprian Saint, Bishop of Carthage
Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.
Ne quid conscientiam uestram lateret, fratres carissimi, quid mihi scriptum sit quidque ego rescripserim, utriusque epistolae exemplum uobis misi: et credo uobis id quod rescripsi non displicere. sed et illud ad uos perferre litteris meis debui urguente causa clero in urbe consistenti litteras me misisse. et quoniam oportuit me per clericos scribere, scio autem nostros plurimos [*]( 1 gloriae ex gloriam C 2 quam dignationem suam N, dignationis suae Q dnT L 3 laude P gloriam spiritalem N 4 copiosas C 5 gloria uestra C nostra P 6 aetatem nostram Pv 7 contingere LQ et probatos Q coronamus B opto ... meminisse om. C 8 fratres om. Q in dno semper L et nostri meminisse om. P, et um esse B 9 meminisse] add. MQ : emendauit iustinus romae. — Mosi (moysi P) et Maximo presbyteris (prr N, presbyterorum L) et ceteris confessoribus eiplicit LNPQ, Ezplicit epistola Cypriani (Ezp. e. Cypriani om. B) ad Moysen et (ad C) Maximum et ceteros confessores (explicit add. B) CB. - ) [*]( Epist. XXVIIII. — Incipit (epistula Cipriani add. MT) ad clerum insinnans quod nt Rome litteras mittere (om. EM) fecisse se Optatum (optato M) hyppodiaconum (hypodiacono MT) et Saturum lectorem EMT, Incipit ad clerum insinuans quod utrasque litteras rome fecisse Optatum Saturum et ipodiaconum fecisse lectorem o, De redditione epTurbici describentis Romae ad clerum μ, om. ∞. — 12 uos uel conscientiam uestram p latere T 13 quidque ego rescripserim om. Eo∞ 14 nobis exemplum v 15 litteris meis perferre ∞ 16 me misisse] meminisse ΜΤμ1 17 clerico M autem] enim ∞ ) [*]( 35* )
Quamquam bene sibi conscius animus et euangelicae disciplinae uigore subnixus et uerus sibi m decretis caelestibus testis effectus soleat se solo Deo iudice esse contentus nec alterius aut \' laudes petere aut accusationes pertimescere, tamen geminata sunt laude condigni qui cum conscientiam sciant Deo soli debere se iudici, actus tamen suos desiderant etiam ab ipsis suis fratribus conprobari. quod te, frater Cypriane, facere non mirum est, qui pro tua uerecundia et ingenita industria consiliorum tuorum nos non tam iudices uoluisti quam participes inueniri, ut in tuis rebus gestis laudem tecum dum illas probamus inueniremus et tuorum consiliorum bonorum coheredes quia et adfirmatores esse possemus. idem enim omnes credemur operati, in quo deprehendimur omnes eadem censurae et disciplinae consensione sociati.