Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

CVPRIANVS MOVSI ET MAXIMO PRESBVTERIS ET CETERIS CONFESSORIBVS DILECTISSIMIS FRATRIBVS S.

Gloriam fidei et uirtutis uestrae, fortissimi ac beatissimi fratres, iam pridem de opinione cognoueram, laetatus satis et plurimum gratulatus quod uos confessione sui nominis parauerit ad coronam Domini nostri praecipua dignatio. uos enim primores et duces ad nostri temporis proelium facti caelestis militiae signa mouistis. uos spiritale certamen quod nunc geri Deus uoluit uestris uirtutibus inbuistis. uos surgentis belli inpetus primos inmobili robore adque inconcussa stabilitate fregistis. inde initia felicia pugnandi orta sunt. inde uincendi auspicia coeperunt. contigit hic per tormenta consummari martyria: sed qui in congressione praecedens exemplum uirtutis fratribus factus est, cum martyribus in honore communis est. coronas uestra manu sertas inde huc tradidistis et de poculo salutari fratribus propinastis.

Accessit ad confessionis exordia glonosa et militiae uictricis auspicia disciplinae tenor quem de epistulae uestrae uigore perspeximus, quam modo ad collegas uestros in confessione uobiscum Domini copulatos sollicita admonitione misistis, ut euangelii sancta praecepta et tradita nobis semel mandata uitalia forti et stabili obseruatione teneantur. ecce alius gloriae uestrae sublimis gradus, ecce iterum cum confessione geminatus promerendi Dei [*]( Epist. XXVTII. — Incipit ad Moysen et Maximum (presbyteros add. P) et ceteros confessores CPR, Incipit Mosi et Marimo presbyteris (prr N, presbyterorum L) et ceteris confessoribus LNQ. — 2 mosi et LNQ, moysi et C 8. l., admisiemia B presbyterorom L1, presbytero C1L2 et ceteris om. R 4 et om. C 5 laetns CN 6 confesaionem C parauerit] illustrauerit V 7 nostri] iesu christi add. Nv priores CR 10 uos] add. R: spiritale certamen quod nunc surgentes C 11 in initia R, uincentia C 12 auspicia] ospitia C 13 consummari V, consumari R, consummare LNPQ, coAsumare C quid C 15 corona C sertae] uestras C, sutas coni. Rigaltius 16 huc] hoc LPQ 18 disciplina C1 quam ex quae C 20 dno CRv misistis] fecistis V euangeliis PR 21 uitalia mandata C 22 ecce] c ecce R, e c C aliis R . ) [*]( III) [*]( 35 )

546
titulus, stare firmo gradu et in hac acie quae euangelium conatur inrumpere, et praeceptis Domini subruendis manus inpias inferentes fidei robore submouere, praebuisse ante initia uirtutum, nunc et morum magisteria praebere. Dominus post resurrectionem mittens apostolos mandat et dicit: data est mihi omnis potestas in caelo et in terra. ite ergo et docete gentes omnes, tinguentes eos in nomine patris et filii et spiritus sancti, docentes eos obseruare omnia quaecumque praecepi uobis. et Iohannes apostolus mandati memor in epistula sua postmodum ponit. in hoc, inquit, intellegimus quia cognouimus eum, si praecepta eius custodiamus. qui dicit quoniam cognouit eum et mandata eius non seruat, mendax est, et ueritas in illo non est. haec praecepta custodienda suggeritis, diuina et caelestia mandata seruatis. hoc est esse confessorem Domini, hoc est esse martyrem Christi, seruare uocis suae inuiolatam circa omnia et solidam firmitatem, nec per Dominum martyrem fieri et praecepta Domini destruere conari. uti aduersus illum dignatione quam tibi dederit, armis ab illo acceptis rebellem quodammodo fieri, hoc est Christum confiteri uelle et euangelium Christi negare. laetor igitur ex uobis, fortissimi ac fidelissimi fratres, et quantum gratulor martyribus istic honoratis ob uirium [*]( 5 Matth. 28, 18-20. 10 I Io. 2, 3. 4. ) [*]( 1 titulos C et s. I, gradus firmos P quae] quem N, qui v, om. C in euangelium P, in euangelio V teste Oxon. conantur v, om. Q (exh. M), coronatur PV 2 et] sed Q (et M) dns CB1 3 rubor fidei CB summouere LNBQ praebuissem C in initia B 4 morum] memorum C1, modum B dum C1, dni B 7 eas CB 8 eas C 9 quaecnmque] quao CB huius mandati B 10 ponit et dicit Q, dicit CB inquit om. V 12 quid B quia CB cognoui Q, nouit V 14 cum custodienda υ ; cum om. CLNPQBV si geritis CQs (suggeritis Q1M) 15 seruastis P esse est confessiores C dno CB1 16 martyres C eiuiolatam Cl 17 nec perjjiec pro M1 (nec per М1Q), nec propter Oxon., nam uelle praeter v dno LM (dum Q), dnTjB 18 dum C uti] et CB illam C 19 dignationem CQ 20 christi L, christuB B et om. C 21 laetor om. C, lator R ac fidelissimi om. L1, ac dilectissimi CB 22 honoratis istic CB ob uirium] uitriumphum C . )
547
gloriam, tantum gratulor pariter et uobis ob dominicae etiam disciplinae coronam. dignationem suam Dominus multiplici genere largitatis infudit, bonorum militum laudes et glorias spiritales copiosa uarietate distribuit. honores uestri participes et nos sumus, gloriam uestram nostram gloriam conputamus, quorum tempora inlustrauit tanta felicitas ut aetate nostra uidere contingeret probatos seruos Dei et Christi milites coronatos. opto uos, fortissimi ac beatissimi fratres, semper bene ualere et nostri meminisse.