Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

CVPRIANVS PRESBVTERIS ET DIACONIBVS FRATRIBVS S.

Miror uos, fratres carissimi, ad multas epistulas meas quas ad uos frequenter misi nihil rescripsisse, cum fraternitatis nostrae uel utilitas uel necessitas sic utique gubernetur, si a uobis instructi rerum gerendarum consilium limare possimus. quoniam tamen uideo facultatem ueniendi ad uos nondum esse et iam aestatem coepisse, quod tempus infirmitatibus adsiduis et grauibus infestat, occurrendum puto fratribus nostris, ut qui libellos [*]( 1 peritori T, om. μ persartam p a om. T . 2 nostrum] meum ω 3 aeneremus TQ, ueniremus M conuocati Eotov 4 coepι̃ EMQ2 οων (coepia Q1), epis μ pluribus p o et uestram q. sententiam om EQοω 6 et desideria . -.. litteras om. w; desideraria T possumus Et TQ hoc et] hoc EQοων 7 martyres Εοων 8 uos M (uobis Q) ac d. i. domino om. p 9 et n. m. ualete om. μ meminisse] memores esse V 10 ualete om. w. — Epistula (Explicit epistola o, om. El Q, epiatula ad plebem facta T) significans quid ad eum martyres (martyras Q) de lapsis petierunt explicit (om. o) ETQo, om. μω. — Epist. XVIII. — Incipit ad clerum (aepuae add. T) propter lapsos (lapais QT) et cathecuminos (catiouminis T, cathecuminis Q) ne uacui exirent EQTo, Ad plebem facta significane μ, om. w. — 14 ad uos] nobis EQoto nichil Eow, nihil mihi v, numquam mihi V nostra M 15 eic utiq. quae Q sed quae exp., sicutquae M 16 erum T iimare] iuuare ω 17 etiam ez ita/4 m. 2 18 in infirmitatibus E1ω grauius T 19 infestatur VtJ, infestationibus μ1 )

524
a martyribus acceperunt et praerogatiua eorum apud Deum adiuuari possunt, si incommodo aliquo et infirmitatis periculo occupati fuerint, non expectata praesentia nostra apud presbyterum quemcumque praesentem, uel si presbyter repertus non fuerit et urgere exitus coeperit, apud diaconum quoque exomologesin facere delicti sui possint, ut manu eis in paenitentiam inposita ueniant ad Dominum cum pace quam dari martyres litteris ad nos factis desiderauerunt.

Ceteram quoque partem plebis quae lapsa est praesentia uestri fouete et ut a fide et misericordia Domini non deficiant uestro solacio focillate. neque enim deserentur ab ope et auxilio Domini qui mites et humiles et paenitentiam uere agentes in bonis opinionibus perseuerauerint, quo minus illis quoque diuino remedio consulatur. audientibus etiam, si qui fuerint periculo praeuenti et in exitu constituti, uigilantia uestra non desit, inplorantibus diuinam gratiam misericordia Domini non denegetur. opto nos, fratres carissimi, semper bene ualere et nostri meminisse. fraternitatem uniuersam meo nomine salutate et ut nostri meminerit admonete. ualete. [*]( 1 et ... possunt om. Εοω rogatiua T 2 possint μ et] ant ω 3 expectent E2οω, expectat El, expectetar fi praesenti Q, praeseDtiam E\'o, praesentiae Elu nostram E\'o, nostrae m 4 quemcamquem Q ei] sibi T 5 exhomologesis E1QT 6 possunt μ1 eius μ in om. EQw paenitentia QTfi, poenitentiae M 7 inpositae T inposita in poenitentiam o uenient Ex Q pacem QT 9 ceteram om. ju1 partem quoque partibus μ sed partibus exp. m. 2. plebis] leais EQout (exp. o et post quae add.) est lapsa T uestri] uestra v, nri ex nraẽ μ 10 ut a] ana QTp1 et om. μ1 non] ne p 11 focilate EQT2 μο1ω 12 hi qui v mites ex milites E et om. p et hamiles ... agentes om. M opinionibus] operibus pv 14 consolatar Ex Q 15 constitui Q ut inplorantibus T 16 misericordiam QT 17 semper] in dno μ fraternitatem ... admonete om. μ 19 admonete T, om. ElQ, rogate E2o, exorate ω, admonete et rogate v ualete om. ω. — Ad clerum (Epistula ad clerum T) propter lapsos (lapsis QT) et cathecuminos (cathecuminis QT) ne uacui exirent (erlerent M, exi.rent Q) explicit EQT, Explicit de lapsis et catecuminis o, om. μω. —)

525