Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Audio quosdam tamen de presbyteris nec euangelii memores nec quid ad nos martyres scripserint cogitantes nec episcopo honorem sacerdotii sui et cathedrae reseruantes iam cum lapsis communicare coepisse et offerre pro illis et eucharistiam dare, quando oporteat ad haec per ordinem perueniri. nam cum in minoribus delictis quae non in Deum committuntur paenitentia agatur iusto tempore et exomologesis fiat inspecta uita eius qui agit paenitentiam, nec ad communicationem uenire quis possit nisi prius illi ab episcopo et clero manus fuerit inposita, quo magis in his grauissimis et extremis delictis caute omnia et moderate secundum disciplinam Domini obseruari oportet. quod quidem nostros presbyteri et diaconi monere debuerant, ut commendatas sibi oues fouerent et diuino magisterio ad uiam deprecandae salutis instruerent. ego plebis nostrae et quietem noui pariter et timorem: in satisfactione Dei et deprecatione uigilarent, nisi illos quidam de presbyteris gratificantes decepissent.

Vel uos itaque singulos regite et consilio ac moderatione. uestra secundum diuina praecepta lapsorum animos temperate. nemo inportuno adhuc tempore acerba poma decerpat. nemo nauem suam quassatam et perforatam fluctibus priusquam diligenter eam refecerit in altum denuo committat. nemo tunicam scissam accipere et induere properet, nisi eam et ab artifice [*]( 2 tunc examinabuntur pv 3 tamen quosdam oft, qaosdam T sed dam s. l. 4 epiaoopi Ex QTw; episoopi honorem nec nigorem malim 5 sacerdoti sui E\' Q, saoerdotis sui Cd, sacerdotes.ui T semantes o . 6 coepisse et] coepisset M, coepisse El QoCd 7 peraenire p cum. om. E1 TQ, cο̃ cum fi 8 dno T, dum fi 9 iusto ... paenitentiam om. fi1 inspecta uita] inspectanit QT 12 quo scripsi, quod Ey TQ, quanto E1ον, hoc ω, quο̃ μ sed uo in rae. m. 2 13 disciplina T obseruare fx1 14 quod) uos Latinius nostros}- nostri μ1ν ; nostri eos fort. diacones EQoo 16 ego] ergo <0 17 in] qui in μν depraecationom Q 18 uigilare Eom presbyteris] praepositis fi 20 et] e fi 21 nestra et fi animas Q (aniJDos M) 22 ut nemo Vμ2, ut ne fi1 inportano adhuc TVμ, adbuo inportuno EQomw 23 nauem T tsed n s. l., a nauem Q fructibos Q 24 eam om. μv 25 properet] potest EQota et ab] ab EQou )

523
perito sartam uiderit et a fullone curatam receperit. audiant quaeso patienter consilium nostrum, expectent regressionem nostram, ut cum ad uos per Dei misericordiam uenerimus, conuocatis coepiscopis plures secundum Domini disciplinam et confessorum praesentiam et uestram quoque sententiam beatorum martyrum litteras et desideria examinare possimus. de hoc et ad clerum et ad martyras et confessores litteras feci quas utrasque legi uobis mandaui. opto uos, fratres carissimi ac desiderantissimi, in Domino semper bene ualere et nostri meminisse. ualete.