Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

CVPRIANVS PRESBVTERIS ET DIACONIS FRATRIBVS S.

Diu patientiam meam tenui, fratres carissimi, quasi uerecundum silentium nostrum proficeret ad quietem. sed cum quorundam inmoderata et abrupta praesumptio temeritate sua et honorem martyrum et confessorum pudorem et plebis uniuersae tranquillitatem turbare conetur, tacere ultra non oportet, ne ad . periculum et plebis pariter et nostrum taciturnitas nimia procedat. quod enim non periculum metuere debemus de offensa Domini, quando aliqui de presbyteris nec euangelii nec loci sui memores, sed neque futurum Domini iudicium neque nunc sibi praepositum episcopum cogitantes, quod numquam omnino sub antecessoribus factum est, cum contumelia et contemptu praepositi totum sibi uindicent?,

Atque utinam non prostrata fratrum nostrorum salute sibi omnia uindicarent? contumelias episcopatus nostri dissimulare et ferre possem, sicut dissimulaui semper et pertuli. sed dissimulandi nunc locus non est, quando decipiatur fraternitas nostra a quibusdam uestrum: qui dum sine ratione restituendae [*]( Epist. XVI. — Incipit ad presbyteros et diaconos 22, Incipit ad clerum (Incipit ad preeb et diacon feliciter incipit ad clerum C) de quibusdam pPbb qui temere pacem lapsis dederunt necdum sedata persec (per se C, •rtM— pars T, persec Q) et (et om. C) citra conc (consilium C, conscientia Q) episcoporum (coepiscoporum C) CTQ. — 2 diaconibus 02Tv 3 diu ex da C quasi ueracundum C i 8. l. 4 perficeret C sed] at ex ad C 5 adrupta TQ temeritate] tamen merita B suae T 6 confessorem C TQ uniuersa et T, uniuersae et 01 7 tranquillitate B conentur TQ oportere ex oportet Q (oportet M) 8 et plebisJ plebis C procedit C1, precedat Q (procedat M) 10 deum T aliqui om. T de om. C presbiteris C 11 memeres B 12 epiacoporum Q orum in rag. (epm At) quod C 8. 1. m. 2 13 est om. C -contemptum T 14 indicent Tl; uindicent... omnia om. CB 15 prostrata] contra Oxon. salutem Q Ozon., salutate T 16 contumeliam OR 17 posaum C Oxon. sed om. C dissimulari ex dissimulacridi C 18 decipi.tur Q (decipiatur M), decipitur v 19 a om. C)

518
salutis plausibiles esse cupiunt, magis lapsis obsunt. summum enim delictum esse quod persecutio committi coegit sciunt ipsi etiam qui commiserunt, cum dixerit Dominus et iudex noster: qui in me confessus fuerit coram hominibus, et ego in illo confitebor coram patre meo qui in caelis est: qui autem me negauerit et ego illum negabo, et iterum dixerit: omnia peccata remittentur filiis hominum et blasphemiae. qui autem blasphemauerit spiritum sanctum, non habet remissam, sed reus est aeterni peccati, item beatus apostolus dixerit: non pote stis calicem Domini bibere et calicem daemoniorum. non potestis mensae Domini communicare et mensae daemoniorum. haec qui subtrahit fratribus nostris decipit miseros: ut qui possunt agentes paenitentiam ueram Deo qua patri et misericordi iam precibus et operibus suis satisfacere, seducantur, ut magis pereant et qui erigere se possunt plus cadant. nam cum in minoribus peccatis agant peccatores paenitentiam iusto tempore, et secundum disciplinae ordinem ad exomologesin ueniant, et per manus inpositionem episcopi et cleri ius communicationis accipiant, nunc crudo tempore [*](4 Matth. 10, 32. 33. 7 Marc. 3, 28. 29. 10 I Cor. 10, 21. ) [*]( 1 esse se C 2 persecutio] per se C coegit] coepit CR sociunt C 3 noster] nst C 4 in om. CQv (exh. M) 5 in illo] illum C\'v sedpost confitebor C confitebor om. R 6 qui] quicumque C que 8. l.; item l. 8 7 dicit Q remittuntur T 8 et om. Q autem om. C in spiritnxn CRVv 9 habebit Cv est om. R, erit C 10 apostolns paulus CR dixit CRQ* (dixerit MQ1) 11 domini b. et calicem om. R 12 communicare C e. I. m. 2 13 decepit 01, despicit R 14 nt eorr. in et C deo qua MQIV, deo quam T, deoque Qsn, deo CR 15 misericordi iam scripsi, misericordiam CQ, misericordia T, misericordi Rv, ad miserioordiam Manutius precibus] optinere add. C s. i. m. a et operibus om. V 16 seducuntur CRQ (seducantur M) eregi B, mergi C eed m 8. 1. se Offt. CRT possent v 17 cadnnt ex cadent C minoribus] add. R: snis satisfacere sedncnntnr ut magis pereant 18 iusto] in isto C*R, ista C* et om. C disciplinam. eorum V ad] et ad ex ead C 19 exomologisim Q 20 cIeri ina] clericis Tl, qlericonrm ex clericns C commnnicationibus QT\', communicationS C sed nS aup. ras. accipiunt Q (accipiant M) rndo R, crudi Ciexo_ )
519
persecutione adhuc perseuerante. nondum restituta ecclesiae ipsius pace, ad communicationem admittuntur, et offertur nomine eorum, et nondum paenitentia acta, nondum exomologesi facta, nondum manu eis ab episcopo et clero inposita, eucharistia illis datur, cum scriptum sit: qui ederit panem aut biberit calicem Domini indigne reus erit corporis et sanguinis Domini.

Sed nunc illi rei non sunt qui minus scripturae legem tenuerunt. erunt autem rei qui praesunt et haec fratribus non suggerunt ut instructi a praepositis faciant omnia cum Dei timore et cum data ab eo et praescripta obseruatione. exponunt deinde inuidiae beatos martyras, et gloriosos seruos Dei cum Dei sacerdote committunt, ut, cum illi memores loci nostri ad me litteras direxerint et petierint tunc desideria sua examinari et pacem dari quando ipsa ante mater nostra pacem de misericordia Domini prior sumpserit et nos diuina protectio reduces ad ecclesiam suam fecerit, hi sublato honore quem nobis beati martyres cum confessoribus seruant, contempta Domini lege et obseruatione quam idem martyres et confessores tenendam mandant, ante extinctum persecutionis metum, ante reditum nostrum, ante ipsum paene martyrum excessum, communicent cum lapsis et offerant et eucharistiam tradant, quando etiam si [*]( 5 I Cor. 11, 27. ) [*]( 1 perseuerantem T restitutae R, restituit Q 2 pacem Q ad ex et C offenmtur C untur in ras. nomina C, nomen Qv 3 et om. CB nondum p. acta om. C exbomologisim Q facta] finita CR . 4 manum Q eius C* et] et in T, ut in Q inpositae R 7 sanguinis dei R, sanguinis T 8 tenent Tv, nouerunt CR 9 erunt autem rei om. Q praesunt] reisunt Q . haec fratribus] confratribus C 12 martyres OT 13 loci] longi MQJ, longis Q*, legis cod. Angl. nri corr. in nre Q m. 2 (nri MQ\') 14 direxerit R, dixerint CQ et petierint om. CR tunc] cum tunc debeant CR sua] singulorum CR pax CR 15 dare T nostra] ecclesia add. v dei misericordia CR 16 sumerit R nos ex non C protectiOн T, protectione C, profectio R 18 cum contempta R lege et] lege QR 19 tenenda QT 20 mandat T, manda Rl, mandata QR* redditum T 21 ipsorum CR communient C ent corr. in cant 22 offerunt 02 et om. C\'QR tradunt C* si] nisi Q )

520
martyres per calorem gloriae minus scripturam contemplantes contra legem Domini plus aliquid cuperent, a presbyteris et diaconis suggerentibus admoneri deberent, sicut semper in praeteritum factum est.

Castigare nos itaque diuina censura nec noctibus desinit nec diebus. praeter nocturnas uisiones per dies quoque impletur apud nos spiritu sancto puerorum innocens aetas, quae in ecstasi uidet oculis et audit et loquitur ea quibus nos Dominus monere et instruere dignatur. et audietis omnia quando me ad uos reducem fecerit Dominus, qui ut secederem iussit. interim temerarii et incauti et tumidi quidam inter uos, qui hominem non cogitant, uel Deum timeant, scientes quoniam si ultra in isdem perseuerauerint, utar ea admonitione qua me uti Dominus iubet, ut interim prohibeantur offerre, acturi et apud nos et apud confessores ipsos et apud plebem uniuersam causam suam, cum Domino permittente in sinum matris ecclesiae recolligi coeperimus. de hoc ad martyras et confessores et ad plebem litteras feci quas utrasque legi uobis mandaui. opto uos, fratres carissimi ac desiderantissimi, in Domino semper bene ualere et nostri meminisse. ualete. [*]( 1 minus gloriae C scripturam minus v, minus scripturam minus Q 2 contra legem domini om. Vv 3 diaconibus T preteritis C 5 cessura O. 6 nocturnas enim v 7 apud nos impletur CB, inplentur apud nos Q quae] quia C in om. C\'B extasi CQBT 8 in oculis Q audiet T (et om.) 9 auditis B, audiet C 10 reduce T, reducet B ad uos reducem me v dominus fecerit CRv iunxit C1 11 morarii M (temerarii Q) quidem CXB 12 dominum TQ (dno M) 13 hisdem CB -perserauerint B utaer C admonitionem T quam CQB me] e C, om. M (exh. Q) uti] ut Q 14 ut om. CB 15 istos C 16 cum om. Q pertimente C in] cum in Q* (in MQl) sinu Q 17 colligi Q, collegio T ad] et ad CQ martyreas C1, martyres CTv et om. C, ipsos et Q ad] apud Q 18 uobis legi v opto ... ualete om. C 20 ualete Otn, B. — Caecili Cypriani (om. B) ad presbyteros ot diaconos explicit CB, Ad clerum de quibusdam presbyteris qui temere pacem lapsis dederunt necdum sedata pres (pars T) et citra (contra T) cone (concupiscentiam Q) episcoporum explicit (explicit om. M, exh. Q) TQ. - )