De Opere et Eleemosynis

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.1). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1868.

Sed uereris et metuis ne si operari plurimum coeperis patrimonio tuo larga operatione finito ad penuriam forte redigaris, esto in hac parte intrepidus, esto securus. finiri non potest unde in usus Christi impenditur, unde opus caeleste celebratur. nec hoc tibi de meo spondeo sed de sanctarum scripturarum fide et diuinae pollicitationis auctoritate promitto. loquitur per Salomonem Spiritus sanctus et dicit: qui dat pauperibus numquam egebit: qui autem auertit oculum suum in magna penuria erit, ostendens misericordes adque operantes egere non posse, magis parcos et steriles ad inopiam postmodum deuenire. item beatus apostolus Paulus dominicae inspirationis gratia plenus, qui administrat, inquit, semen seminanti et panem ad edendum praestabit et multiplicabit seminationem uestram et augebit incrementa frugum iustitiae uestrae, ut in omnibus locupletemini. et iterum: administratio huius officii non tantum supplebit ea quae sanctis desunt, sed et abundabit per multam gratiarum actionem in Domino: quoniam dum gratiarum actio ad Deum pro [*]( 4 Luc. 16,11 sq. 14 Prou. 28, 27. 19 II Cor. 9, 10 sq. ) [*](1 arbores es Sl stereles S 2 misericordes SFWG V, mis. autein r 3 fidelis S item h 5 et 6 4 et sterilibus cnn. W in om. SG mammona v, mammonae G 5 est uestrum F, uestrum est G (sed est s. I. m. 2) credit S, dabit G 6 uestrum SWGV, quod ucstrum est p, quod est uestrum v 8 sed] si v 9 finiatur F 11 usum G 12 de meo ex debeo S m. 2 sanctarum] singularum W et] et de W 14 et dicit om. G 16 magnam S ostendit G 20 ad edendum add. Wm. 2 21 uestram ex eius S 22 locupletamini S (corr. m. 2 a in i) 24 suppleuit G, implebit W eam Sl 25 et om. W abundauit G multas g. actiones G in om. Fl 26 dmo SGV, dni F\', cbA W.F2v; cf. test. III 1 p.113 cum G per aelemosinas nras (adq. oper. om.) G )

381
eleemosynis adque operationibus nostris pauperum oratione dirigitur, census operantis Dei retributione cumulatur. et Dominus in euangelio iam tum eiusmodi hominum corda considerans et perfidis adque incredulis praescia uoce denuntians contestatur et dicit: nolite cogitare dicentes: quid edemus aut quid bibemus aut quid uestiemur? haec enim nationes quaerunt. scit enim pater uester quia horum omnium indigetis. quaerite primo regnum et\' iustitiam Dei, et omnia ista adponentur uobis. eis omnia adponi dicit et tradi qui regnum et iustitiam Dei quaerunt: eos [enim] Dominus, cum iudicii dies uenerit, ad percipiendum regnum dicit admitti qui fuerint in ecclesia eius operati.

Metuis ne patrimonium tuum forte deficiat, si operari ex eo largiter coeperis, et nescis miser quia dum times ne res familiaris deficiat uita ipsa et salus deficiat, et dum ne quid de rebus tuis minuatur adtendis, non respicis quod ipse minuaris amator magis mamonae quam animae tuae , et dum times ne pro te patrimonium perdas, ipse pro patrimonio pereas. et ideo bene apostolus clamat et dicit: nihil intulimus in hunc mundum, uerum nec auferre possumus. habentes itaque exhibitionem et tegumentum his contenti simus. qui autem uolunt diuites fieri incidunt in temptationem et muscipula et desideria multa et nocentia quae mergunt hominem in perditionem et in [*]( 5 Matth. 6, 31 sq. 20 I Tim. 6, 7 sq. ) [*]( 1 oratione] operatione S dirigetur S 3 tunc WGv 6 bebimus S 7 enim] autem FWv nester caelestis S omnium horum v 8 indegetis S, indietis G I primum Gv et iustitiam om. G dei et iustitiam eius v 9 ista om. S; cf. ad totum l. test. III11 p. 122 10 dicit omnia apponi G dei et iusticiam G 11 enim om. S; cf. p. 384, 19 14 metuens S; cf. p. 382, 4et9 15 familiares S 16 salusdeficitWGv\' nequit F 17 ipse W s. I. m. 2 18 ct] ut Fv Dum times (et om.) V pro te] propter S patrimonium SFWGV, patr. tuum v 19 ipse] id agis ut ipse V; operam das ut ipse fort. patrimonio FWV, patr. tuo SOv et om. G apostolus paulus F 20 dicet S nihil etc.; cf. p.165, 15. 245,14 21 auferre quid v 22 simus W 8. l. m. 2, sumus SGl 24 et] et in Fv muscipula S, muscipulas W, muscipulam FGv multa nocentia S 25 homines S et in] et SGIV )

382
interitum. radix enim omnium malorum est cupiditas quam quidam adpetentes naufragauerunt a fide et inseruerunt se doloribus multis.