De Opere et Eleemosynis

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.1). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1868.

Metuis ne patrimonium tuum forte deficiat, si operari ex eo largiter coeperis? quando enim factum est ut iusto possent deesse subsidia ? cum scriptum sit: non occidet fame Dominus animam iustam. Helias in solitudine conus ministrantibus pascitur et Danieli in lacum [ad] leonum [praedam] iussu regis incluso prandium diuinitus apparatur: et tu metuis ne operanti et Dominum promerenti desit alimentum, quando ipse in euangelio ad exprobrationem eorum quibus mens dubia est et fides parua contestetur et dicat: aspicite uolatilia caeli quoniam non seminant neque metunt neque colligunt in horrea, et pater uester caelestis alit illa. nonne uos pluris estis illis. uolucres Deus pascit et passeribus alimenta diurna praestantur et quibus nullus diuinae rei sensus est eis nec potus nec cibus deest: tu christiano, tu Dei seruo, tu operibus bonis dedito, tu domino suo caro aliquid existimas defuturum?

Nisi si putas quia qui Christum pascit a Christo ipse non pascitur aut eis terrena deerunt quibus caelestia et diuina tribuuntur. unde haec incredula cogitatio, unde impia et sacrilega ista meditatio? quid facit in domo fidei perfidum pectus? quid qui Christo omnino non credit appellatur et dicitur Christianus? Pharisaei tibi magis congruit nomen. nam cum Dominus in euangelio de eleemosynis disputaret et ut nobis amicos de terrestribus lucris prouida operatione faceremus qui nos postmodum in [*]( 6 Prou. 10, 3. 12 Matth. 6, 26. ) [*]( 3 insonmt F 4 metuens S cx om. S 5 possent W (sed ent corr.), possint G 6 snbsidia uitae v, substantia V dns fame G 7 fugae solitudine V 8 daniel S, danihel W G lacu FGVv ad om. BG V praeda V, om. G ad et praedam inclusi; cf. de dom. orat. p. 283,1 9 metnes S 10 operanti tibi t\' drii G, do F 11 exprobationem SG1 quibus] quorum G dubia] dura S 12 conteetetnr et om. G dicit G 15 plures BWI G1; cf. test. II111 p. 123 illis estis W 18 tu...caro om. G dom ex dno W m. 2 20 ipse om. G 22 ista] illa F 26 et om. G 27 pronide G, propria S oratione W, ratione S qui. G )

383
tabernacula aeterna susciperent fideliter ac salubriter praemoneret, addidit post haec scriptura dicens: audiebant autem haec omnia Pharisaei qui erant cupidissimi et inridebant. quales nunc in ecclesia quosdam uidemus quorum praeclusae aures et corda caecata nullum de spiritalibus ac salutaribus monitis lumen admittunt, de quibus mirari non oportet quod contemnant in tractatibus seruum, quando a talibus ipsum Dominum uideamus esse contemptum.