De Mortalite

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.1). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1868.

Quin immo si qua condicione, qua lege crediderit christianus noscat et teneat, sciet plus sibi quam ceteris in saeculo laborandum, cui magis sit cum diaboli inpugnatione luctandum. docet et praemonet scriptura diuina dicens: fili, accedens ad seruitutem Dei sta in iustitia et timore et praepara animam tuam ad temptationem, et iterum: in dolore sustine et in humilitate tua patientiam habe, quoniam in igne probatur aurum et argentum.

Sic Iob post rerum damna, post pignerum funera uulneribus quoque et uermibus grauiter adflictus non uictus est sed probatus, qui in ipsis conflictationibus et doloribus suis patientiam religiosae mentis ostendens ait: nudus exiui de matris utero, nudus etiam ibo sub terram. Dominus dedit et Dominus abstulit: sicut Domino uisum est, ita factum est. sit nomen Domini benedictum. et cum eum uxor quoque conpelleret, ut ui doloris inpatiens aliquid aduersus Deum querula et inuidiosa uoce loqueretur, respondit et dixit: tamquam una ex insipientibus mulieribus locuta es. si bona excepimus de manu Domini, mala non tolerabimus? in his omnibus quae contigerunt ei nihil peccauit Iob labiis suis in conspectu Domini. itaque illi Dominus Deus perhibet testimonium dicens: animaduertisti puerum meum Iob? non enim est similis illi quisquam in terris, homo sine querella, uerus Dei cultor. et Tobias post opera magnifica, post misericordiae suae multa et gloriosa praeconia caecitatem luminum passus timens et benedicens in aduersis Deum per ipsam corporis sui cladem creuit ad laudem, quem et ipsum uxor sua deprauare [*]( 4 Sir. 2, 1. 4. 5. 12 Iob 1, 21. 18 Iob 2,10. et 1, 22. 22 Iob 1, 8. ) [*]( 1 conditione W G 2 sibi plus G quam ceteris om. 0 4 dicens] quae dicit V 5 timore ex more W m. 2 8 argentum] add. r: homines uero receptibiles in camino humiliationis 9 pignorum WOv 10 non uictus om. G 12 utero matris Ov 13 sub terram ibo 0 et W s. l. m. 2, om. r 14 uisam est] placuit V 16 quoque sua 11 17 dum G quaerella 0 18 insipientibus S, ineptis OWGv 19 eicepimusSfTr, excipimus 0, suscepimus v, exsuscepimus G cur non Ov 20 toleramus 8 22 dns dš illi G test. perh. W 24 homo om. S querela Wv )

303
temptauit dicens: ubi sunt iustitiae tuae? ecce quae pateris. at ille circa timorem Dei stabilis et firmus et ad omnem tolerantiam passionis fide religionis armatus temptationi uxoris inualidae in dolore non cessit, sed magis Deum patientia maiore promeruit, quem postmodum Raphael angelus conlaudat et dicit: opera Dei reuelare et confiteri honorificum est. nam quando orabas tu et Sarra ego optuli memoriam orationis uestrae in conspectu claritatis Dei: et cum sepelires tu mortuos simpliciter, et quia non es cunctatus exurgere et derelinquere prandium tuum et abisti et condidisti mortuum, et missus sum temptare te: et iterum me misit Deus curare te et Sarram nurum tuam: ego enim sum Raphael, unus ex septem angelis sanctis qui adsistimus et conuersamur ante claritatem Dei.