De Mortalite

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.1). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1868.

Hanc tolerantiam iusti semper habuerunt, hanc apostoli disciplinam de Domini lege tenuerunt non mussitare in aduersis sed quaecumque in saeculo accidunt fortiter et patienter excipere, cum Iudaeorum populus hinc semper offenderit, quod aduersus Deum frequentius murmuraret, sicut testatur in Numeris Dominus Deus dicens: desinat murmuratio eorum a me, et non morientur. murmurandum non est in aduersis, fratres dilectissimi, sed patienter et fortiter quidquid acciderit sustinendum, cum scriptum sit: sacrificium Deo spiritus contribulatus: cor contritum et humiliatum Deus non despicit. in Deuteronomio quoque monet [*]( 1 Tob. 2, 14. 6 Tob. 12, 11 sq. 21 Nuin. 17, 25. 24 Ps. 50, 19. ) [*]( 2 ad S illi 0 3 tollerantiam 0 et fide G timptatione 0 4 dominum V 5 maiore om. V 6 relenare S et confiteri om. G 7 sarra SOWGV, sarra nurua tua c 9 sepelieres S, sepellires 0 sunplicitcr] similiter coni. Rigaltius; cf. p. 291, 5 10 quia] quando G 11 abiste 0 condisti SOWG1 12 et om. Gv sum G 8. 1. m. 2 dns G 13 te W m. 2 14 raphaelns 0 sanctus S 17 in adaersis non mnsitantes 0 18 accidnnt] aderant 0 accipere 11 19 offenderet S 20 murmurarent W, munnoraret Oital. 21, 22 23 fortiter] firmiter 0 quicquid W, si quid G accederit 0 25 contritum] contribulatum S 26 despiciet W (non despicit deus G) moneat OWGv spiritus sanctus om. G )

304
per Moysen Spiritus sanctus et dicit: Dominus Deus tuus uexabit te et famem iniciet tibi, et cognoscetur in corde tuo si bene custodieris praecepta eius siue non, et iterum: temptat Dominus Deus uester uos ut sciat si diligitis Dominum Deum uestrum ex toto corde uestro et ex tota anima uestra.

Sic Abraham Deo placuit, quia ut placeret Deo nec amittere filium timuit nec gerere parricidium recusauit. qui filium non potes lege et sortem ortalitatis amittere, quid faceres, si filium iubereris occidere? ad omnia te paratum facere timor Dei et fides debet. sit licet rei familiaris amissio, sit de infestantibus morbis adsidua membrorum et cruenta uexatio, sit de uxore, de liberis, de excedentibus caris funebris et tristis auulsio: non sint tibi offendicula ista sed proelia, nec debilitent aut frangant christiani fidem, sed potius ostendant in conluctatione uirtutem, cum contemnenda sit omnis iniuria malorum praesentium fiducia futurorum bonorum. nisi praecesserit pugna, non potest esse uictoria, cum fuerit in pugnae congressione uictoria, tunc datur uincentibus et corona. gubernator in tempestate dinoscitur, in acie miles probatur. delicata iactatio est, cum periculum non est: cum est conflictatio in aduersis, probatio est ueritatis. arbor quae alta radice fundata est uentis incumbentibus non mouetur et nauis quae forti conpage solidata est pulsatur fluctibus nec foratur, et quando area fruges terit, uentos grana fortia et robusta contemnunt inanes paleae flatu portante rapiuntur.