De Mortalite
Cyprian Saint, Bishop of Carthage
Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.1). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1868.
Scriptum est: iustum fide uiuere. si iustus es et fide uiuis, si uere [in Deum] credis, cur non cum Christo futurus et de Domini pollicitatione securus, quod ad Christum uoceris amplecteris et quod diabolo careas gratularis? Simeon denique ille iustus qui uere iustus fuit, qui fide plena Dei praecepta seruauit, cum ei diuinitus responsum fuisset quod non ante moreretur quam Christum uidisset et Christus infans in templum cum matre uenisset, agnouit in spiritu natum esse iam Christum, de quo sibi fuerat ante praedictum: quo uiso sciuit se cito esse moriturum. laetus itaque de morte iam proxima et de uicina [*]( 6 Luc. 21,31. 16 Rom. 1,17. ) [*]( 1 cecinit SOWGV, docuit v 2 quatet Wl sed corr. m. 2 in marg. excuteret ex exquateret G m. 2 6 uideretis 0 7 est r. dni G 9 laetitia SOWG et August. contra duas epist. Pelag. IV, 8, 22., securitas Balusius 10 admissa G transeuntem 0 uenit 0 iam] cum 0, et W 11 succendunt WIG I 13 est om. W enim est SG sed in G est a. I. m. 2 14 nollit W, nollet 81 eius...ire om. S, cuius (pro eius)...ire W , s. l. m. 2 15 credit ex credat W m. 2 incipere] in perpetuo Gronou. obs. p. 627 16 est SOWGV, est enim v si om. W 17 si] in dom si S in deum OWG, om. S, in christum v 18 de om. S uocaris G 19 gratuleris G2 symeon SOG 20 qui u. iustus om. S 22 quam] nisi G cum matre in templum G 25 que de morte iam S s. I. m. 2 uicina] diuina GW3 arcesitione S, accersitione WO, accersione G )
Ceterum quid aliud in mundo quam pugna aduersus diabolum cotidie geritur, quam aduersus iacula eius et tela conflictationibus adsiduis dimicatur? cum auaritia nobis, cum inpudicitia, cum ira, cum ambitione congressio est, cum carnalibus uitiis, cum inlecebris saecularibus adsidua et molesta luctatio. obsessa mens hominis et undique diaboli infestatione uallata uix occurrit singulis, uix resistit: si auaritia prostrata est, exsurgit libido: si libido conpressa est, succedit ambitio: si ambitio contempta est, ira exasperat, inflat superbia, uinolentia inuitat, inuidia concordiam rumpit, amicitiam zelus abscidit. cogeris maledicere quod diuina lex prohibet, conpelleris iurare quod non licet.