De Mortalite
Cyprian Saint, Bishop of Carthage
Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.1). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1868.
Etsi aput plurimos uestrum, fratres dilectissimi, mens solida est et fides firma et anima deuota quae ad praesentis mortalitatis copiam non mouetur, sed tamquam petra fortis et stabilis turbidos impetus mundi et uiolentos saeculi fluctus frangit potius ipsa nec frangitur, et temptationibus non uincitur sed probatur, tamen quia animaduerto in plebe quosdam uel inbecillitate animi uel fidei paruitate uel dulcedine saecularis uitae uel sexus mollitie uel, quod magis est, ueritatis errore minus stare fortiter nec pectoris sui diuinum adque inuictum robur exerere, dissimulanda res non fuit nec tacenda, quominus quantum nostra mediocritas sufficit uigore pleno et sermone de dominica lectione concepto delicatae mentis ignauia conprimatur et qui homo Dei et Christi esse iam coepit Deo et Christo dignus habeatur.
Agnoscere enim se debet, fratres dilectissimi, qui Deo militat, qui positus in caelestibus castris diuina iam sperat, ut ad procellas et turbines mundi trepidatio nulla sit nobis, nulla turbatio, quando haec uentura praedixerit Dominus prouidae uocis hortatu instruens et docens et praeparans adque corroborans ecclesiae suae populum ad omnem tolerantiam futurorum: bella et fames et terrae motus et pestilentias per loca singula exurgere [*]( DTCIPIT (racrpiT om. S) DE MORTA.LITATE SW, INCIPIT CAECILI CY- PBIANI DE MOETALITATE 0 G 2 plurimom G\' 3 est om. G mort. cop. praes. G 4 set S, et G stab. et fort. W 5 uiolentus 0, uolentis W\' 7 quia ex qui W m. 2, quoniam V animuerto W\' inbecillitatem 0 8 dulcidine SO mollitiae SGO 9 magis] maius v 10 easerere S 13 delicate mentes S 15 adgnoscere W ut solet, agnascire 0 16 sperat SO, spirat WV, adspirat G 17 turbinis 0 in nobis v turbatio SOWGV, cnnctatio v 18 euentura OWGV prouide 0 19 hortatur G, hortatusn 0\' 21 terre 0 ita saepius e pro ae)