De Lapsis

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.1). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1868.

Ac multis proprius interitus satis non fuit: hortamentis mutuis in exitium populus inpulsus est, mors inuicem letali poculo propinata est. ac ne quid deesset ad criminis cumulum, infantes quoque parentum manibus inpositi uel adtracti amiserunt paruuli quod in primo statim natiuitatis exordio fuerant consecuti. nonne illi, cum iudicii dies uenerit, dicent: nos nihil fecimus nec derelicto cibo et poculo Domini ad profana contagia sponte properauimus: perdidit nos aliena perfidia, parentes sensimus parricidas: illi nobis ecclesiam matrem, illi patrem Deum negauerunt, ut dum parui et inprouidi et tanti facinoris ignari per alios ad consortium criminum iungimur, aliena fraude caperemur ?

Nec est pro dolor iusta aliqua et grauis causa quae tantum facinus excuset. relinquenda erat patria et patrimonii facienda iactura. cui enim non nascenti adque morienti relinquenda quandoque patria et patrimonii sui facienda iactura est? Christus non relinquatur, salutis ac sedis aeternae iactura timeatur. clamat ecce per prophetam Spiritus sanctus: discedite, discedite, [*]( 24 Es. 52,11. ) [*]( 1 accesserat S, accessit WRv ***fuit W (iam ? eras.) non] nonne v 2 fetore SR redolere W corr. in marg., in contextu redore 3 ac ne R 4 supplicaturus SWVR, immolaturus uel immolaturus uel supplicaturus v inportas S, inponis WRv haras W1, aram scripsit Balu- : ius 5 ipse uictima S salutem tuam om. R spem tuam om. S 6 illis Wv 7 ac om. S ortamentis PPJS1, hortamentum 81 8 exitum S* Wl populis Wl 10 parenti*um W inpositi SRV et Augustin. epist.98 c. 3, uel inpositi Wv adtractati R, adtrectati August. par- Eoli W 12 illi om. R nihil mali scripsit Baluzius 13 cibo W s. 1. m.2 14 sensibus R 15 dominum August. 16 ut dum ex ud W m. 2 17 capimur R 21 factura R non] ante nascenti exhibet SWRV, post morienti v nascentia atque morientia R relinquenda erat W quandoq. ex quanq. W m. 2 22 cst Ws. 1. m. 2 ut christus Oxon. 23 salutis] saluis R aeternae W 8. Z. m.2 timeamur W 24 profeti ex profetas Sm.2 ) [*](16* )

244
exite inde et inmundum nolite tangere: exitede medio eius, separamini qui fertis uasa Domini. et qui uasa sunt Domini ac templum Dei ne inmundum tangere et feralibus cibis pollui uiolarique cogantur, non exeunt de medio nec recedunt? alibi quoque uox auditur e caelo praemonens quid Dei seruos facere oporteret et dicens: exi de ea, populus meus, ne particeps sis delictorum eius et ne perstringaris plagis eius. qui exit et cedit delicti particeps non fit, plagis uero et ipse perstringitur qui socius criminis inuenitur. et ideo Dominus in persecutione secedere et fugere mandauit adque ut id fieret et docuit et fecit. nam cum corona de Dei dignatione descendat nec possit accipi nisi fuerit hora sumendi, quisque in Christo manens interim cedit non fidem denegat sed tempus expectat: qui autem cum non secederet cecidit, negaturus remansit.

Dissimulanda, fratres, ueritas non est nec uulneris nostri materia et causa reticenda. decepit multos patrimonii sui amor caecus, nec ad recedendum parati aut expediti esse potuerunt quos facultates suae uelut conpedes ligauerunt. illa fuerunt remanentibus uincula, illae catenae quibus et uirtus retardata est et fides pressa et mens uincta et anima praeclusa, ut serpenti terram secundum Dei sententiam deuoranti praeda et cibus fierent qui terrestribus inhaererent. et idcirco Dominus bonorum magister et praemonens in futurum, si uis, inquit, perfectus esse, uende omnia tua et da pauperibus et habebis [*]( 6 Apoc. 18, 4. 24 Matth. 19, 21. ) [*]( 2 separamini SBVW1, seperamini WI, mundamini v 5 praemonena om. R quid ex qui W m. 2 6 oporteret et S, conueniat WRr exi.. W (te? eras.) 7 dilectorum S praestringaris R 8 dileeti participes S 9 perstringitur SWV, praestringitur R, constringitur v 10 recedere S 11 ut id fieret] uti defleret R primum et om. S et fecit W a. i. m. 2 12 discendat SW 13 quisquis v caedit R negat scripsit Baluzius 14 secederet] recedit ex recedet S m. 2 16 fratres carissimi S, fr. dilectissimi Baluzius 17 patrimoni S sui om. R 18 parati aut expediti SW, expediti aut succincti R 19 remanentibus] trementibus R 21 uincta W, uicta SR terra R 22 terrestribus cupiditatibus Pamelius 24 praeponens Sl si uis ex et quis S m. 2 25 nade uende v thensaurum S item p. 245, 2 et 4, thessaurum W item. p. 245, 2 )

245
thesaurum in caelis: et ueni, sequere me. si hoc diuites facerent, per diuitias non perirent, thesaurum in caelo reponentes hostem nunc et expugnatorem domesticum non haberent: esset in caelo cor et animus et sensus, si thesaurus esset in caelo, nec uinci a saeculo posset qui unde uinceretur in saeculo non haberet. sequeretur Dominum solutus et liber, ut apostoli et sub apostolis multi et nonnulli saepe fecerunt qui et rebus suis et parentibus derelictis indiuiduis Christi nexibus adhaeserunt.

Sequi autem Christum quomodo possunt qui patrimonii uinculo detinentur? aut quomodo caelum petunt et ad sublimia et alta conscendunt qui terrenis cupiditatibus degrauantur? possidere se credunt qui potius possidentur, census sui serui nec ad pecuniam domini sed magis pecuniae mancipati. hoc tempus, hos homines apostolus denotat dicens: qui autem uolunt diuites fieri incidunt in temptationem et muscipula et desideria multa et nocentia quae mergunt hominem in perditionem et in interitum. radix enim omnium malorum est cupiditas quam quidam adpetentes errauerunt a fide et inseruerunt se doloribus multis. Dominus autem quibus nos praemiis ad contemptum rei familiaris inuitat? parua haec et exigua huius temporis damna quibus mercedibus pensat? nemo est, inquit, qui relinquat domum aut agrum aut parentes aut fratres aut uxorem aut filios propter regnum Dei et non recipiat septies tantum in isto tempore, in saeculo autem uenturo uitam aeternam. quibus cognitis et de Dei pollicentis ueritate [*]( 14 I Tim. 6, 9 sq. 22 Marc. 10, 29 sq. ) [*]( 1 caelo R et sequere R 2 diuitias suas Rv, 4 cor et] curet R animans S1 5 a om. S uinciretur coni. Qronou. obs. p. 574 6 dominum gnum S, cf.1.9 et 13, 254, 6 7 et (ante rebus) om. S 8 inuiduis S1, indiuidui R christo v adhaeserant R 9 patrimonii sui S 10 et ad] ad W 12 ad om. W1 pecuniam SRVW, pecuniam suam v 13 domini m. 2 add. in W pecuniae suae S 15 muscipula SlR, muscipulas W, muscipulam S2v 16 multa inutilia v 17 enim om. W 18 errauerunt] naufragauerunt Cyprianus test. III61, de dom. orat. c. 19, de opere et el. c. 10 23 aut fratres om. S 24 septies] centies v 26 uita aeterna R domini Rv, dno W )

246
conpertis non tantum timenda non est eiusmodi sed et optanda iactura est ipso denuo Domino praedicante et monente: beati eritis, cum persecuti uos fuerint et separauerint uos et expulerint et maledixerint nomini uestro ut nequam propter filium hominis. gaudete in illa die et exultate: ecce enim merces uestra multa in caelis.