De Disciplina et Habitu Virginum Liber
Cyprian Saint, Bishop of Carthage
Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.1). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1868.
Disciplina custos spei, retinaculum fidei, dux itineris salutaris, fomes ac nutrimentum bonae indolis, magistra uirtutis, facit in Christo manere semper ac iugiter Deo uiuere, ad promissa caelestia et diuina praemia peruenire. hanc et sectari salubre est et auersari ac neglegere letale. in psalmis loquitur Spiritus sanctus: continete disciplinam ne forte irascatur Dominus et pereatis a uia recta, cum exarserit cito ira eius super uos. et iterum: peccatori autem dicit Deus: ad quid exponis iustificationes meas et adsumis testamentum meum per os tuum? tu autem odisti disciplinam et abiecisti sermones meos retro. et denuo legimus: disciplinam qui abicit infelix est. et de Salomone mandata sapientiae monentis accepimus: fili, ne neglexeris disciplinam Dei nec defeceris ab eo correptus: quem enim diligit Deus corripit. si autem Deus quem diligit corripit et corripit ut emendet, fratres [*]( 7 Ps. 2, 12. 9 Ps. 49,16 sq. 13 Sap. 3,11. 14 Prou. 3,11 sq. ) [*]( IJTCMT DE HABITV YIHGINTM FELICITER S, INCIPIT DE HABITV VIR- EIKTH WD, DE DISCIPLINA ET HABITV FAEMINARVM V; \'liber de habitu uirginuni Augwtinus de doctrina christ. IV, 21, 48. tom. III . I p. 85; de disciplina et habitu uirginum v 3 indolens S 4 uiuere et v 5 ad diuina v 6 ac om. D loetale W sanctus dicens V 7 continete nosD1, contine S dum D 8 recta] iusta D 9 uos] nos W dixit v dma S 10 ad] ut v tn exponis W instificationis D; saepissime permutantur in SD litterae e et i, ut in SWD e et ae, ae et oe, i et y; has permutationes non omnes adnotaui 14 solomone SD, et ita fere semper S accipimus WD super ne W m. 2: noli 15 neglegere W (ne neglegeris recepit Krabifiger) domini v nec] ne D 16 dns W correpit D si om. S 17 dns D et corripit om. S, et ad hoc corripit v )
Quodsi in scripturis sanctis frequenter et ubique disciplina praecipitur et fundamentum omne religionis ac fidei de obseruatione ac timore proficiscitur, quid cupidius adpetere, quid magis uelle ac tenere nos conuenit, quam ut radicibus fortius fixis et domiciliis nostris super petram robusta mole solidatis inconcussi ad procellas et turbines saeculi stemus, ad Dei munera per diuina praecepta ueniamus, considerantes pariter ac scientes quod templa Dei sint membra nostra ab omni faece contagionis antiquae lauacri uitalis sanctificatione purgata nec uiolari ea aut pollui fas sit, quando qui uiolat et ipse uioletur? eorum nos templorum cultores et antistites sumus: seruiamus illi, cuius esse iam coepimus. Paulus in epistulis suis dicit, quibus nos ad curricula uiuendi per diuina magisteria formauit: non estis uestri: empti enim estis magno [pretio]. clarificate et portate Deum in corpore uestro. clarificemus et portemus Deum puro et mundo corpore et obseruatione meliore, et qui per sanguinem Christi redempti sumus per omnia seruitutis obsequia redemptoris imperio pareamus demusque operam, ne quid immundum et profanum templo Dei inferatur, ne offensus sedem quam inhabitat derelinquat. sospitantis Domini uerba sunt et docentis, curantis pariter et monentis: ecce, inquit, sanus factus es: iam noli peccare ne quid tibi deterius fiat. [*]( 3 Hier. 3,15. 18 I Cor. 6,19 sq. 26 Io. 5,14. ) [*]( 2 ut] et corripiunt ut coni. Vahlen ieremian S, hyeremian D 4 uos] eos 8 6 sanctis SWDV, sanctis tam ueteribus quam etiam nonis v . 9 tenere ex nere D m. 2 nos om. W 10 nostris W 8. 1. m. 2 robustam D 11 ut ad Vv domini V, christi v 13 sint W 8. I. m. 2 fece W, face S lauacro D 15 sit] est D nos.. D 17 noa] nos successimus W 19 enim om. V magno praetio 8, pretio magno fir magno WDV clarificate WV, glarificate S, glorificate v, claritate D 20 dom S clarificemus WDV, glarificemus S, glor. v et portemua om. S 22 christi domini nostri v 23 pariamus D 24 sede quem S 26 monen ecce S inquid SD ita zaepissime )
Nunc nobis ad nirgines sermo est, quarum quo sublimior gloria est maior et cura est. flos est ille ecclesiastici germinis, decus adque ornamentum gratiae spiritalis, laeta indoles, laudis et honoris opus integrum adque incorruptum, Dei imago respondens ad sanctimoniam Domini, inlustrior portio gregis Christi. gaudet per illas adque in illis largiter floret ecclesiae matris gloriosa fecunditas, quantoque plus copiosa uirginitas numero suo addit, gaudium matris augescit. ad has loquimur, has adhortamur adfectu potius quam potestate nec quo extremi et minimi et humilitatis nostrae admodum conscii aliquid ad censuram licentiae uindicemus, sed quod ad sollicitudinem magis cauti plus de diaboli infestatione timeamus.
Neque inanis haec cautio est et uana formido quae ad salutis uiam consulit, quae dominica et uitalia praecepta custodit, ut quae se Christo dicauerint et a carnali concupiscentia recedentes [*]( 1 niuendi timorem WD, uinenditi morem S, uiuendi mores V, u. morem c, u. tenorem ex 1 cod. rec. Bctluzius 2 et solutis] resolutum W 6 dom S 7 adque SlD {et ita fere semper DSuel Sl), atque WS* omnis aetas bis exhibet S 10 teneatur] add. Pamelius: quia scriptum est: qui perseuerauerit usque in finem, hic saluus erit 11 ad om. D 12 est (post cura) om. Augustinus de doctrina christ. IV, 21,47 illa S hae sunt eccL g. flores Oxon. 14 adque om. S 15 ad] per TF sanctimonia WD 16 illas] ipsas August. I. c. eclesiae SW-, sic saepissime uterque m. 1 17 quanto plus 8 copiosa ex gloriosa S m. 2, gloriosa August. 18 tanto plus gaudium ex uulgata Augustini recepit Pamelius adfectu S, adfectione WDv 19 nec quo SW, nec quod D, non quod v 20 conscis S 21 quo D magis pertinet V 22 intestatione D 23 neque enim v quae salutis ex qui ad satis W m. 2 24 et dominica W utque D 25 recedent istam carnem quam menti S )