Ad Demetrianum

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.1). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1868.

Quod autem crebrius bella continuant, quod sterilitas et fames sollicitudinem cumulant, quod saeuientibus morbis ualitudo frangitur , quod humanum genus luis populatione uastatur, et hoc scias esse praedictum in nouissimis temporibus multiplicari mala et aduersa uariari et adpropinquante iam iudicii die magis ac magis in plagas generis humani censuram Dei indignantis accendi. non enim, sicut tua falsa querimonia et inperitia ueritatis ignara iactat et clamitat, ista accidunt, quod dii uestri a nobis non colantur, sed quod a uobis non colatur Deus. nam cum ipse sit mundi dominus et rector et cuncta arbitrio eius et nutu gerantur nec quicquam fieri possit nisi quod aut fecerit aut fieri ipse permiserit, utique quando ea fiunt quae iram Dei indignantis ostendunt non propter nos fiunt a quibus Deus colitur, sed delictis et meritis uestris inrogantur, a quibus Deus omnino nec quaeritur nec timetur nec relictis uanis superstitionibus religio uera cognoscitur, ut qui Deus unus est omnibus unus colatur ab omnibus et rogetur.

Ipsum denique audi loquentem, ipsum uoce diuina instruentem nos et monentem: Dominum Deum tuum [inquit] [*]( 26 Dent. 6,13. ) [*]( 1 perueniri W 2 crescant Rv senectute Rv 3 incepit Wl natiuitas ipsa W 4 nunc om. W 5 mirari ex minari Sm. 2 6 coepisse deficere WRv quando totus ipse iam mundus WRv sit et] citet R 7 finem SR 8 contineant Wl 9 **cumulant W (et eras.) 12 uariari] uaria grassari fort. diem R 13 indignandis R, ingignantis W\' 15 iactat ponit post querimonia J2 16 colatur] colitur fort. 17 arbitrii R 18 gerantura Sl 20 a add. W\' 21 uestris et meritis inrogatur R 22 queritur WR, colitur S; cf. p. 359, 23 religio ex relicto R 26 et] et mo nos et S, pariter ac v inquit adorabis S, adorabis inquit WRv )

355
adorabis et illi soli seruies, et iterum: non erunt tibi dii alii absque me, et iterum: nolite ambulare post deos alienos ut seruiatis eis et ne adoraueritis eos: et ne incitetis me in operibus manuum uestrarum ad disperdendos uos. propheta item sancto Spiritu plenus contestatur et denuntiat iram Dei dicens: haec dicit dominus omnipotens: eo quod domus mea deserta est, uos autem sectamini unusquisque in domum suam, propterea abstinebit caelum a rore et terra subtrahet procreationes suas, et inducam gladium super terram et super frumentum et super uinum et super oleum et super homines et super pecora et super omnes labores manuum eorum. item propheta alius repetit et dicit: et pluam super unam ciuitatem et super unam non pluam. pars una compluetur et pars super quam non pluero arefiet. et congregabuntur duae et tres ciuitates in unam ciuitatem potandae aquae causa nec sic satiabuntur: et non conuertimini ad me, dicit Dominus.