Ad Demetrianum

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.1). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1868.

Dixisti per nos fieri et quod nobis debeant inputari omnia ista quibus nunc mundus quatitur et urguetur, quod dii uestri a nobis non colantur. qua in parte qui ignarus diuinae cognitionis et ueritatis alienus es illud primo in loco scire debes senuisse iam saeculum, non illis uiribus stare quibus prius steterat nec uigore et robore ipso ualere quo antea praeualebat. hoc etiam nobis tacentibus et nulla de scripturis sanctis praedicationibusque diuinis documenta promentibus mundus ipse iam loquitur et occasum sui rerum labentium probatione testatur. non hieme nutriendis seminibus tanta imbrium copia est, non frugibus aestate [*]( 1 auctos Rl 2 affectus W1 efferre W 4 posset WlB (possit brntus M) lumen adm.] nidere M 5 patientiam MlR 6 compri-. merem — cohiberem W 8 et om. Mv 9 seninnt W quotq. imbrea. B, imbres quoque M pluuiae M 12 refntare) reputare expunctum WI R 14 forsitam B tuis] suis R 15 radices R adque] et M 16 tui M, tuae WRBv; cf. l. 27 et de mortal. c. 25 17 ratione R qui ad ab his incipit 8 18 fallentem R ueritate cogente v 19 et W 8. 1. m. 2 21 qui SR, quia v, qui sic ex quisi W m. 2 23 saeculum S, mundum WRv 24 ipso] eo v ante WR 25 praedicationibus quae SR 26 iam non W 27 sui e:c ui W m. 2 )

353
torrendis solita flagrantia est nec sic uerna de temperie sua laeta sunt nec adeo arboreis fetibus autumna fecunda sunt. minus de ecfossis et fatigatis montibus eruuntur marmorum crustae, minus argenti et auri opes suggerunt exhausta iam metalla et pauperes uenae breuiantur in dies singulos. et decrescit ac deficit in aruis agricola, in mari nauta, miles in castris, innocentia in foro, iustitia in iudicio, in amicitiis concordia, in artibus peritia, in moribus disciplina. putasne tu tantam posse substantiam rei senescentis existere, quantum prius potuit nouella adhuc et uegeta iuuenta pollere? minuatur necesse est quicquid fine iam proximo in occidua et extrema deuergit. sic sol in occasu suo radios minus claro et igneo splendore iaculatur, sic declinante iam cursu exoletis cornibus luna tenuatur, et arbor quae fuerat ante uiridis et fertilis arescentibus ramis fit postmodum sterilis, senectute deformis, et fons qui exundantibus prius uenis largiter profluebat senectute deficiens uix modico sudore destillat. haec sententia mundo data est, haec Dei lex est ut omnia orta occidant et aucta senescant et infirmentur fortia et magna minuantur et cum infirmata et deminuta fuerint finiantur.

Christianis inputas quod minuantur singula mundo senescente.

quid si et senes inputent christianis quod minus ualeant in senectute, quod non perinde ut prius uigeant auditu aurium, cursu pedum, oculorum acie, uirium robore, suco uiscerum, mole membrorum, et cum olim ultra octingentos et nongentos annos uita hominum longaeua procederet, uix nunc possit ad [*]( 1 torrentis S, torpendis Wl solita WR, soli.. B (Zitterae euanuerunt), solis tanta v fragIantia W uerna de SWBV, uemante Baluzitts ex 4 codd. recepit sua WRY, -II a S (litterae in fine lineae euanuerunt), sata uel sua sata v; cf. Gronou. obs. p. 324 3 effosisJR frountur W 5 uaenae W, benae R breuiantur et Wl in d. singulos om. R et delendum fort. decrescint S, decrescunt v ac om. v defecit S 6 aruia SWRV, agris v agricula S in m. nauta om. W 7 concordiam R 8 posse substantiam posse substantiam S 10 iuuentute v pollere] polliceri W (ex... ere) quidquit S 11 demergit RI 12 radio S claros R sic ex si Wm.2 13 exsoletis S 14 antea W uirides S sterili v 15 ezabundantibus S; cf. de bono pat. c. 20 16 distillatlfo 17 sententiam R occidanturii; cf. SaXlust. Iug. c. 2 19 diminuta WRv 21 imputant S, inputet R 24 nungentos SR 25 nunc] non R ) [*]( m. ) [*]( 23 )

354
centenarium numerum peruenire. canos uidemus in pueris, capilli deficiunt antequam crescunt, nec aetas in senectutem desinit, sed incipit a senectute. sic in ortu adhuc suo ad finem natiuitas properat, sic quodcumque nunc nascitur mundi ipsius senectute degenerat, ut nemo mirari debeat singula in mundo deficere coepisse, cum ipse iam mundus totus in defectione sit et in fine.