Carmen Apologeticum

Commodianus

Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.

  1. Quaerite iam portum, ubi sunt pericula nulla.
  2. Agricola doctus tempestiva longe dinoscit
  3. Et, priusquam ueniant, recolligit se sub antra.
  4. Estote prudentes, quod imminet ante uidete
  5. Et, priusquam ueniant clades, prouidete saluti.
  6. Ignauia pueris opus est, non certe robustis:
  7. Si decet hoc rudibus, non conuenit aeuo maturis.
  8. Quae quidem pars hominum non sit moderata, uetusta
  9. Sic erit ut perna minime salfacta: putrescat.