Carmen Apologeticum

Commodianus

Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.

  1. Vnde nunc erratur, ordinasse talia Summum,
  2. Et quasi subsannant, nec sciunt, quod ab ipso ridentur !
  3. Interdum subicio, qualiter praelegi prophetas,
  4. Et rudes edoceo, ubi sit spes uitae ponenda.
  5. Quid Deus in primis uel qualiter singula fecit,
  6. Iam Moyses edocuit; nos autem de Christo docemus.
  7. Non sum ego uates nec doctor iussus ut essem,
  8. Sed pando praedicta uatum oberrantibus austris.
  9. Ergo mei similes, quos raptim aura deportat,