Instructiones

Commodianus

Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.

  1. Exis pro foribus, inde et ad idola uadis.
  2. Interroga primum, quid sit in lege praeceptum,
  3. Dicant illi tibi, si iussum est deos adorare.
  4. Ignoratur enim propter quod maxime sumus:
  5. . At illi quoniam rei sunt ex ipso delicto,
  6. Nil de praeceptis Dei nisi mirabilia narrant.
  7. Tunc tamen in fossam secum uos caeci deducunt.
  8. Funera sunt; nimium de illis tota deferre,
  9. Aut quia concludor agere co (a) ngustus aratri.
  10. Noluit Omnipotens illos intellegere Regem;
  11. A scelere tanto refugit ipse cruentis.