Instructiones

Commodianus

Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.

  1. In peruersitate saeua scelerati ruerunt:
  2. Traiectum clauis Dominum cognoscere nolunt,
  3. In cuius iudicium cum ue〈ne〉ri〈n〉t, ibi dignoscunfr.
  4. Abel genus autem credit modo Christo benigno.
    XXXVII. QVI IVDAEIDIANT FANATICI.
  1. Quid? medius Iudaeus, medius uis esse profanus?
  2. Vnde non effugies iudicium Christi defunctus.
  3. Ipse caecus eras et ad caecos intras, inepte;
  4. Idcirco caecus caecum in fossa reducit.
  5. Vadis ubi nescis, et inscius inde recedis.
  6. Discentes ad doctos eunt, ut docti recedant,
  7. At tu (t)alis adis, unde nihil discere possis: