Panegyricus de sexto consulatu Honorii Augusti
Claudian
Claudian, Volume 2. Platnauer, Maurice, editor. Harvard University Press: Cambridge, MA; London, England, 1922.
- Omnia, quae sensu volvuntur vota diurno,
- pectore sopito reddit amica quies.
- venator defessa toro cum membra reponit,
- mens tamen ad silvas et sua lustra redit.
- iudicibus lites, aurigae somnia currus
- vanaque nocturnis meta cavetur equis.
- furto gaudet amans, permutat navita merces
- et vigil elapsas quaerit avarus opes,
- blandaque largitur frustra sitientibus aegris
- inriguus gelido pocula fonte sopor.
- Me quoque Musarum studium sub nocte silenti
- artibus adsuetis sollicitare solet.
- namque poli media stellantis in arce videbar
- ante pedes summi carmina ferre Iovis;
- utque favet somnus, plaudebant numina dictis
- et circumfusi sacra corona chori.
- Enceladus mihi carmen erat victusque Typhoeus:
- hic subit Inarimen, hunc gravis Aetna domat.
- quam laetum post bella Iovem susceperat aether
- Phlegraeae referens praemia militiae!
v.2.p.72