Panegyricus de quarto consulatu Honorii Augusti
Claudian
Claudian, Volume 1. Platnauer, Maurice, editor. Harvard University Press: Cambridge, MA; London, England, 1922.
- secretum vitiis; nam lux altissima fati
- occultum nihil esse sinit, latebrasque per omnes
- intrat et abstrusos explorat fama recessus.
- Sis pius in primis; nam cum vincamur in omni
- munere, sola deos aequat dementia nobis,
- neu dubie suspectus agas neu falsus amicis
- rumorumve avidus: qui talia curat, inanes
- horrebit strepitus nulla non anxius hora.
- non sic excubiae, non circumstantia pila
- quam tutatur amor, non extorquebis amari;
- hoc alterna fides, hoc simplex gratia donat.
- nonne vides, operum quod se pulcherrimus ipse
- mundus amore liget, nec vi conexa per aevum
- conspirent elementa sibi? quod limite Phoebus
- contentus medio, contentus litore pontus
- et, qui perpetuo terras ambitque vehitque,