In Rufinum
Claudian
Claudian, Volume 1. Platnauer, Maurice, editor. Harvard University Press: Cambridge, MA; London, England, 1922.
- obsessa tamen ille ferus laetatur in urbe
- exultatque malis summaeque ex culmine turris
- impia vicini cernit spectacula campi:
- vinctas ire nunc, nunc in vada proxima mergi
- seminecem, hunc subito percussum vulnere labi
- dum fugit, hunc animam portis efflare sub ipsis;
- nec canos prodesse seni puerique cruore
- maternos undare sinus, inmensa voluptas
- et risus plerumque subit; dolor afficit unus,
- quod feriat non ipse manu. videt omnia late
- exceptis incensa suis et crimine tanto
- luxuriat carumque sibi non abnuit hostem;
- iactabatque ultro, quod soli castra paterent
- sermonumque foret vicibus permissa potestas.
- egregii quotiens exisset foederis auctor,
- stipatur sociis, circumque armata clientum
- agmina privatis ibant famulantia signis;
- ipse inter medios, ne qua de parte relinquat
- barbariem, revocat fulvas in pectora pelles
- frenaque et inmanes pharetras arcusque sonoros
v.1.p.64