In Eutropium

Claudian

Claudian, Volume 1. Platnauer, Maurice, editor. Harvard University Press: Cambridge, MA; London, England, 1922.

  1. mancipia! en alio laedor graviore Pothino
  2. et patior maius Phario scelus. ille cruorem
  3. consulis unius Pellaeis ensibus hausit;
  4. inquinat hic omnes. Si nil privata movebunt,
  5. at tu principibus, vestrae tu prospice causae
  6. regalesque averte notas. hunc accipit unum
  7. aula magistratum: vobis patribusque recurrit
  8. hic alternus honos. in crimen euntibus annis
  9. parce, quater consul! contagia fascibus, oro,
  10. defendas ignava tuis neu tradita libris
  11. omina vestitusque meos, quibus omne, quod ambit
  12. oceanus, domui, tanta caligine mergi
  13. calcarique sinas. nam quae iam bella geramus
  14. mollibus auspiciis? quae iam conubia prolem
  15. vel frugem latura seges? quid fertile terris,
  16. quid plenum sterili possit sub consule nasci?
  17. eunuchi si iura dabunt legesque tenebunt,
  18. ducant pensa viri mutatoque ordine rerum
  19. vivat Amazonio confusa licentia ritu.
    v.1.p.176
  20. Quid trahor ulterius? Stilicho, quid vincere differs,